Henrici Kippingii. L.A. M. & Philosophiae Doctoris Antiquitatum romanarum libri quatuor : quibus continentur res sacrae, civiles, militares, domesticae ..

발행: 1713년

분량: 784페이지

출처: archive.org

분류: 로마

381쪽

suin imo erit ad Zepascendum Linaeum , donec forius captivum tenebit te Modica semper fuit Kenitarum fortuna, ob agrorum sterilitatem , donec una cum Hoebrari S adducerentur captivi, Sc Vero multi eorum reversi cum J udaeis Babylonicia

patriam repeti Verunt, T. Chron. a.

Naves a littore Litthaeorum venient θ' va sabunt Alorios a JΗ aec de sequentia exponas secundum illa, quae dicemus . Kit thaei sunt Graeci & eorum princeps Alexander Magnus , quievertit Babyloniorum ac Persarum imperia. sabuntque Ebraeos 4 Et porro devastavit gentes plurimas ultra Euphratem sitas. Nam hoc est videlicet, qui transflumen sunt, appellativo sensu, quomodo Genes. S dicitur. Abrahamo Ebraeo, ubi reddiderunt Ale Xandrini et ' τερατη. Commodi stirne , nec enim ab Hebero cognomen illud Abrahamo datum provenit, iecus ac contendunt Fanus Drusus 6 , Cata-blus & Tremellius 7 , Carolus Sigonius ῆ,) quando tot alii parentes intercesserunt: sed ita Phoenices appellabant, quod ex locis trans Euphratem sitis advenerat, ut recte monent Chrγ- fostomus s , Theodoretus 16, A gre sinus o, Moses Gerunden is o , ac confirmatur loco manifesto, Io suae I; . Alexander victoria rum cursu profectus ad Indos pervenit. Et ad extremum illi quoque peribunt Romani demum par res Asiae & Africae edomabunt armis suis, posterosque Alexandri Magni devincent feliciter. ij vers. iet. cet)i a. ues. uel

LIBRI PRIMI FINIS,

382쪽

ANTIQUITATUM

ROMANARUM

LIBER SECUNDUS.

QUO CONTINENTUR RES CIVILES. CAPUT PRIMUM. De Magnitudine Urbis Romanae.

OMAM condiderunt Remus & R mulus, e regia familia Sylviorum, quae ab AEnea duce Trojano originem habe-

ibat: Romulus vero de nomine suo vo-

l cavit, factusque Rex Urbis ejus agrum latissimum , devictis vicinis adjecit. Incolae primi dispari genere , dissimili lingua , ut ait Salu-stim , Agricolae dc Latini extorres, quibus Arcades Thusci permisti, Urbis incolatum constituerunt, Solinus φ. Nimirum pro modulo Urbis, quae Palatinum solum complexa est: designavit vero etiam Romulus profuturis aedificiis montes proximos , Tarpsum, Quirinalem , Coelium, praesidium locis illis disposuit, ut

custodia adversus latrones esset. Titus Tatius in montem Tarpejum adduxit coloniam Sabinorum : Numa Pompilius montem Coelium Etruscis attribuit: Tullus Hostilius de Ancus Marcius Albanos in Coelio monteia Latinos in Aventino collocaverunt. Servius Tullius adjecit Esquilinum Sc Viminalem. Superbus maxima aggerum ec propugnaculorum Opera construxit, postquam

387쪽

DE MAGNI T. URA .RO M. Lib. II. CV. I. 323

quam Urbs septem montibus imposita vires acquireret, Ut Omnino pomoerium proferendum estet. Virgilius :Scilicet 2 rerum ficta est pulcerrima Roma,

Septemque una sibi muro circumdedit arces. Et :-- - Inclyta fama Imperium terris , animos aequabit Olympo , Septemque una sibi muro circumdabit arces.

Propertius Septem Urbs alta jugis toti qua praesidet Orbi. Martialis ' :Hinc septem dominos videre montes Et totam licet aestimare Romam.

Palatinus ab antiquo habitatus a Palantibus, id esst, vagis Arcadibus, quos Evander secum adduXerat, nomen ab iisdem accepit, Varro . Eodem sensu Virgiliussi:

Arcades his oris genus a Pallante profectum , ui regem Evandrum comitati ct signa secuti Delegere locum , ct posuere in montibus urbem Pasiantis proavi de nomine Pallanteum.

Romulus ibidem sub ficu Ruminali cum fratre suo expositus, postquam in Faustuli domo adoleverat, incunabulis suis favere atque Urbem novam, unaque Palatium suum regium loco iisto condere Voluit, aut solum veterem Romam novis aedificiis ampliare , Dionysius Halicarnass.', & prolixe Philippin Cluveritis', O nups riis Panvinius '. Tarpejuna habitaverant Saturnus dc Pelasgi, Varro '. Et Virgilius y :

Hanc Ianus pater , hanc Saturnus condidit urbem rianiculum huic: illi fuerat Saturnia nomen.

pitolium in honorem Jovis ibi condiderunt Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus. In Quirinali foedus pepigerunt Romulus Ο TatiuS, X Σ stru-

Iia antiqua lib. i I l. c. 2. 9J Commentario ad Abrum I. fastorum

388쪽

;: DE MAGNITUDINE URBIs

structumque Romulo post excessum ejus Τemplum Quirini. Coelium occupavit Celes Etruscorum Optimas , qui cum popularium suorum manu in auxilium veniebat Romulo contra Sabinos, Varro , Tacitus R, tibi vide Iustum Lusium . Aventinus mons pro secesia gratus fuit Aventino Regi Albano, dc ille ibidem sepulchrum habuit , Varro'. Quanquam monti nomen illud fuerit etiam ante illa tempora , si vera canit Virgilius: Post bos insignem palma per gramina currum , Victoresque ostentat equos, Fatus Hercule pulchro

Pulier AUenti ius.

Et paulo post:

Collis Aventini simί quem Rhea Sacerdos Furtivum partu sub luminis edidit auras

Mista Deo mulier. ---

ubi vide Servium a Deo mulier, id est, Herculi Rhea , postquam ille ab Hispania. regrestis Geryonis boves abegerat. Sepulti quoque hoc loco fuerunt Remus frater Regis , & Titus Sabinus collega ejus, uterque Occisus a Romulo, alter vi, alter dolo. Horatiussi:

Acerba fata Romanos agunt, Scelusque fraterna necis, Ut immerentis fluxit in terram Remi

Sacer nepotibus cruor.

Esquilinus nomen habet , quod exuerras & quisquilias eo deportarent cives ec accolae, Varro Z. Erant ibi domus ec horti Mecsenatis, quos depingit Iacobus Laurus . Caeteroquin loco illo sordido veni ficia dc maleficia suaeXercere solebant anus Sagae. Horatius': Et E Aquilini Pontifex venefici. Erat ibidem locus destinatus pro suppliciis publicis.

Suetonius Q : Civitatem Romanam usurpant i in campo

389쪽

R OMANA. Lib. II. Cap. I. 32s

TAquilino securi percussit. Tacitus : Sumptum est more pri co extra EAquilinam de nocentibus supplicium. Portam

Meciam vocat Plautus ' : Illum aedepol videre ardentem extra Portam Meciam credo recastor velle. Nam stabant

ibi cruces depactae , ad quas figebantur patibulati , ut

dicemus infra S. Horatius': Post insepulta membra different lupi , Et V uilinae alites. Conser Turnebum ), Petrum Fabrum San foranum si , δε-

stum LV sium 7. Denique Viminalis ab uliginoso solo, quare ibi salices dc populi copiose proveniebant. Neque

hodie aliter esst , uti referunt Bartholom. Martianus , Georgius Fabritius '. Il. Hi montes sunt, & penes eos tres colles, Hortorum, faviculum, moticanus , non exigua pars civitatis. In colle Hortorum sepultus est: Nero Caesar, Suetonius ' .

Janiculum dictum est: , quod ibi Janus Priscus habitaverat , teste mirgilio supra allatis verbis. Vaticanus est , ubi Euandri Carmentae Vatum schola fuerat, quod demonstrabant literae Etruscae vetustissimae ilicibus loco illo incisiae , Plinius . Vaticanam Bibliothecam orbis Pra dicat. Germania quae ejus liberalitas in exteros est l)Palatinam addendo auXis. IV. Ad Imperii magnitudinem ostendendam , dabant

Urbi cognomina varia, ut enumerant Elmenbosius y, fusius Caesar Bule erus 3. Praecipuum est: quod aternamVOzabant. Inscriptio Romana est: adducta Iur '. Tibullus 'i:

Romulus aeterna nondum formaverat Urbis Moenia , consorti non habitanda Remo.

Eam Augustus Caesiar in Regiones quatuordecim distri-

390쪽

316 DE MAGNI Tu DINE URBI s

huit, teste Plinio , dc exacte recensent Onubrius Pau-vinius, Bartholomaeus Martianus, Pyrrhus Ligorius, Georgius Fabricius Chemnicensis, Iacobus Boisseruus, Bemb. Gamuccius, Petrus Scri verius R, Paulus Merula R, Guido Pancirollus '. Postquam Augustus inivit censum , trecenta viginti millia plebis Urbana in Venit, Suetonius =. P ebis intellige, de vulgo. Nam melioris sortis dc amplioris ordinis cives ille numerus haut comprehendit, non etiam mulieres, non servos. Et servorum quidem agmina optimates habebant. Cives erant in triplici disia ferentia , Senatores , Equites , Plebeji , dc priorum quidem ordinum duorum cives erant Patricii, ex illis assiimebantur Senatores aliique ossiciales, qui in Provinciis nomine S. P. Q. R. res gerebant. Equites iidem qui Nobiles, videlicet Primores viri claris natalibus orti dc opibus pollentes , vitam splendidam agebant, clientum

donativo, mancipiorum villicationibus, nummis in kenore positis fruentes, mercimonia eXercenteS. His equum

Censores donabant e publico, ejusque rei primus autor fuerat Servius Tullius Rex, Dini ius Halicam f. si , dc Permansit deinceps , ut ad manum ement Equites progerendis bellis. Veniebant quotannis bis in equis Senatu inspiciente , vocabantque Transvectionem , ut docet Suetonius '. Si quis adiret solennem conventum in equo

strigoso dc male habito, mulctabatur ad placitum Censorum. Talis Eques Ovidius erat :At memini, vitamque meam , moresque probabas, Lis quem dederas praetereuntis equo. Praetereuntis scilicet in transvectione , & confer Aulum

Gellium ' , Carolum Sigonium μ' , Gerh. Iob. Hossium ' , Lin m 'φ. Plebeji curabant opificia , agros colebant, Pzcora alebant, suffragiorum jus non habebant. Pulsis

SEARCH

MENU NAVIGATION