Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...

발행: 1848년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

II 65-8. EPIATOLAE. 23 eo quod a judice delegato nisi ad delegantem inpellari non liceat. Alter itaque Willelmus statim ad sedem apostolicam appellavit, diem praefigens alendasmaiaS. EPISTOLA XXI. D EUNDEM.Adriano Papae. Quoiinter Robertum inegotum, et Willelmum de Sturministra super quibusdam parochianis et decimis, sedente delelmo archidiacono Dorsetae controversia verteretur, Robertus petente ea sibi restitui, eo quod aliquando sibi adjudicata et resignata fuissent, quod et testibus se probare paratum asserebat, Praedictus Willelmus adversus quem ut PosseSSOrem Petebatur, ad nostram audientiam appellavit. Quum itaque nostro se conspectui ambo praesentassent, eo quod illelmus, licet appellaverit, minime instructus venerat, ad venerabilem fratrem nostrum Jocelinum Saresberiensem diocesanum eorum episcopum causam duximus remittendam, qui quum in synodo sua de causa suffcienter cognovisset, ita et ut ad Pronunciandum accingeretur, saepedictus, secundo auditqrium appellavit. Quum autem die appellationi praefixa in praesentia nostra ambo litigaturi consisterent, saepedictus Robertus, petitione sua super praefatis parochianis et decimis exposita, tres testes produxit sacerdotes, jurare paratos se praesentes adfuisse quum

ordine judiciario adjudicatum fuerat Roberto usparochiale quod petebat, cum decimis. Quibus dili

genter examinatis, et satis concordibus inventis, quum jam post suscepta testium juramenta pronuntiaturi essemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris, Hilario Cicestrensi, Gilberto Heresordensi, et

42쪽

24 IOANNIA AREABERI ENSIS A. D.

Ricardo Londinensi episcopis, saepedictus Willelmus absque ullius gravaminis allegatione, tertio, contra juris formam ut nobis visum est, ad consistorii vestri excellentiam appellavit terminum appellationi praefigens Dominicam qua cantabitur, Laetare Ierusalem. Robertus vero terminum coarctavit, diem praefigens Epiphaniam. EPISTOLA AXII.-AD E NDEM.Adriano Paρα. CONTRovERsIAM quae inter Robertum quendam, et Ricardum de Ambi vertebatur, super ecclesia de Wacheringiis, seronitas vestra nobis decidendam delegavit Partibus itaque e regione constitutis, quum assiderent nobis venerabiles fratres nostri Ricardus Londoniensis et Hilarius Cicestrensis episcopi, Robertus memoratam ecclesiam petebat, quam sibi incuria Londoniensi adjudicatam asserebat. E contra Ricardus quadam collusione adversus onachos de Pritelowella dictatum esse judicium allegabat, se

Vero ecclesiae possessorem nunquam citatum, nullam inter se et Robertum latam fuisse sententiam constanter asseverans, quod et ipse Londoniensis episcopus palam nobis omnibus consessus est. Robertus

itaque ad haec nihil respondens, audientiam vestram appellavit, diem constituens claras beati Andreae. EPISTOLA XXIIL- AD ALFREDUΜ EPISCOPUM

Su PE prudentia vestra satis admirari non Poη- sumus, quae nostro, et fratrum nostrorum consiliq

43쪽

1155--8. EPISTOLAE. 2 Ipostposito vel contempto, in se videtur Provocare indignationem superiorum sere omnium Potestatum. Summu pontifex, serenissimus princeps, illustris regina, a fraternitate vestra modicum quid expectant, in quo honestati et indemnitati vestrae, quam utilitati eorum, magis prospectum erit. Certe si rem grandem

eorum quilibet peteret sigillatim, jure optimo debuerat exaudiri. DE nobis et fratribus nostris taceatur ad Praesens, quos, si placuisset, non oportebat in consilio vestro locum tener novissimum Vereor, dilectissime rater, vereor ne consiliarii vestri consilium insipiens et inutile dederint, dum nobis omnibus apud vos praeserri studuerint. omnes consulunt in commune, ut juxta principum voluntatem magistro Salomoni cedant ecclesiae, quae in transactionem Godefridi et illelmi venisse dicuntur Nonne fuerat eorum tam laudabilis non modo acceptanda, sed praevenienda voluntast Honestum et litteratum virum vestris volunt obsequiis mancipare, eo dum liberalitatis vestrae munus implebitis, id agere ne fiunt irrita quae de labiis episcopi processerunt Fuerat sane contemplatione litterarum et morum, et jure societatis antiquae adsciscendus, id etiam nemine postulante. Νonne indignus est in opportunitatibus suis, fratrum consilio, qui illud tam leviter aspernatur ΘΝonne preces illius merentur excludi, qui tam piam voluntatem principum non admittit: ut lam aliis taceatur qui tamen apud Vos plurimum posse debent ex merito, voluntas domini papae pleniori benignitato interpretanda erat. Vulgo dici solet et acceptum fideliter, verum est, quia Summi pontificis voluntas decretum est et ne in jure constituendo causarumque discissionibus duntaxat obtinere credatur, iaciendi necessitatem, quum innotuerit, amantium devotioni

solet indicere Sed sorte dicetis hoc demeruisse

44쪽

M IOANNIA ARE1BERIENS S A. D. magistrum . qui adversus innocentiam vestram

ginae animum concitavit: quid hoc aliud est quam reginam, quae eum vobis audientibus excusavit, eam mendacii sacere Et quia voluntatem domini papa vobis innotuisse non ambigimus, raternitati vestrae Praesentium significatione praecipimus, ut eam impleatis, prohibentes ne quid contra eam super ejusdem ecclesiis innovetur praecipimus etiam ut nobis saetatis copiam litterarum, quas G. archid super hoc attulit. Novit discretio vestra quid eum sequatur, qui sesto non tacit Domini voluntatem. EPISTOLA XXIV. D REGEM HENRICUM. Rey Anylarum. SIcu clementioris amae beneficio nobis innotuit,

virtus vestra semper in Domino prosperatur, qui successus vestros adjectis successibus cumulare non desinit, et in tanto prosperorum cursu, vestri et sui dedit habere notitiam. Et quidem quae apud nos sunt, tanta Pacis et quietis laetitia perfruuntur, ut bellicae tempestatis, et cladis publicae, totamque Praec dentium malorum seriem regni vestri felicitas praeter opinionem popularem demulceat, vel omnino abso

beat. Digitus Dei est hic, qui in manu pueri sui

domini mei regis aurea reformat saecula, et omnium auctore Domino molestiarum a commissis Obis nationibus et linguis, propulsavit incursum Tantae tamen felicitati derogatur in uno, quod languentibus desideriis, diutius destituimur corporali praesentia vestra, qui majestatis, et virtutis vestrae beneficiis indesinenter affuimus. Scimus quid loquamur, qui et ex abundantia cordis loquimur, et pro regni vestri incolumitate aetatem ex parte transegimus in labo-

45쪽

ribus et aerumnis. Veruntamen qiuia, urgente amoris fide, non Possumus pro vobis non esse Solliciti, beatitudini vestrae, quam in longa et elicia tempora Pr tendat Dominus, supplicamus, ut per latorem Praewntium ea quae circa vos sunt nobis significar digii mini. Certo quidem certius est, quod ab incolumitate vestra, non modo totius insulse, qluae vobis votis felicibus salutem Precatur, Salus pendet, sed omnium etiam circumjacentionum nationum. EPISTOL. V. AD EP1sCOPUM DUΝELMENSEM.

H. Episcopo Dunelmensi

Juxra relationem vestram habemus quod possimus de raternitat vestra causari, qui ex constitutione Sacrorum canonum, coepiscopis denuntiasse debuistis flagitiosum illum, quem epistola vestra nobis depinxit, ab ecclesia vestra ob tanti sceleris atrocitatem, anathemate condemnatum. Nos autem, licet Venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiseopi litteris fretus suerit, et pro eo multi et magni viri, culpam aut omnino reticentes, aut minuentes supplicaverunt rei neque communionem indulsimus, nec itineris poenam remisimus, sed tantum terminum ProrogaVlmuS Sque ad exaltationem sanctae crucis, nihil eorum quae ei injuncta fuerunt, in aliquo immutantes. Quia ergo malitia sua aut allacia ei lucrosa esse non debet, eundem fraternitati vestra juxta canonicos sancti nos tractandum relinquimus, mandantes ut Pro modo culpae tanti flagitii, scelus ea severitate puniatis, ut delictum ejus auctore Domino per poenitentiam deleatur, et caeteri vel timoris metu a similibus terro-untur. Nos enim per misericordiam Domini criminum Patroni esse noluimus, sed ultores, gratum ha-

46쪽

bente' quod gelum justitiae inter barbaro retinetia, ratum habituri quicquid secundum Dominum tatuetis in illos, qui crucifixum adhuc, qui in ecclesi'

adorandus est, PerSequuntur.

ARGUENDUS eram, Pater, si non conatibus meis in executione mandati vestri necessitas potius quam negligentia obstetisset. Ergo quia Magistrum Willelmum, ex quo a vobis disceSsi, Videre non potui, antequam visis litteris vestris ipsum ad dom. A. Per dom. arctiiepiscopum ad impetrandas inducias secerim Evocari Laboravit ad haec archiepiscopus, et ego adhibitis sociis laboravi, sed non periit in eo labor noster. Veniet itaque ad diem sibi praefixum, et sorte qui nostras contempsit, si tamen necesse fuerit, Precea nostras admittet. Convenimus supor negotio dominum Cicestrensem, explorantes animum ejus quem Proculdubio in hac re timere non oportet, quia nobis

jurejurando firmavit, quod licet sibi ipsi magnam

irrogaretis injuriam, nullam sibi vellet fieri ultionem, nisi adeo enormis esset, quod salvo honore dissimulari non Posset. Novit enim innocentiam vestram, et quem in se habeatis flectum. Praecepit ergo ut vobis scriberem sibi non displicere, si mandatum domini papae ad unguem exequimini. Scit etiam quia necesse est vobis ut illud impleatis. Vestro quoque A. dedit in mandatis ut vobis dicat, quatenus scripto meo credatis. Scitis sorte quare ipsum hoc idem scribere non decuerit. Hoc quidem vult haberi secretum. In est Magdalenae, de pertinentias ecclesiae de Celcra, quae ad jus vestrum Pertinet, ante dominum archiepiseopum litigabitur. Consul ut ipsa die aliquis vestrorum adsit, saltim cursor cum rescriptis munimen-

47쪽

torum Vestrorum, et jus vestrum possimus Protestari.

Si quid est quod nuntii vestri attulerint quod ad

Wigornensem spectat, sine mora exhibeatur et ei et archiepiscopo. EΡISTOL XXVII.-Α ΑDkIANUM PAPAM. Domino Pupo Adriano. IMMODERATV amor tantam mihi dedit audaciam,

ut solicitare praestimem pro meas, et amicorum meorum

necessitatibus, quum sim pulvis et cinis, apostolicam majestatem : verum pro his fiducialius supplico, quos vobis, Pater amande, et sanctae Romanae ecclesiae fideliores agnosco, inter quos est venerabilis pater dominus orWacensis, qui sicut promptior et pleniori devotione apostolatu vestro submittitur, in ecclesia Anglorum fructuosius famulatur. Ita manifestis calumniis saepius amigitur, indebitis vexationibus mandatorum Vestrorum occasione prosternitur, sicut ex

rescriptis episcoporum potestis percipere Walchelinus archidiaconus comprehensus in operibus manuum suarum, ut non modo mandatum nostrum, sed justitiam Domini evacuet, et sacrarum constitutionum

laqueos, et judicum manus effugiat, religionem vestram circumvenire nititur, sub praetextu et habitu restitutionis, quum tamen per ipsum steterit, si quid ei deest, quo minus eam habuerit. Taceo quod in redemptionem criminis multa promisit in contemptu sedis apostolicae ab ea reversus, plura commisit. Ad injuriam vestram Venio spurium, quem ei revertentia vobis socari peperit, de sacratissimo nomine vestro

appellari praecepit Adrianum eandem reliquit pater gravidam, sed provida dispositione statutum est, ut si sorte pepererit masculum appellent Beneventum, quia illic peregrinatur pater, si foeminam, dicatur Adriana.

48쪽

O verum Romani Pontificis amicum' qui et in flagitiis ipsius inbet memoriam, et de bonitate mira, quam impune deludit, nequitiae suae nomen imponiti

Hic est, domine, hic est, qui sanctum episcopum ea sola ratione Persequitur, quia criminibus ejus episcopus adversatur. Quum identia iniquum, cujus crimina manifesta sunt, praecedentia ad judicium, non ponetis cum eo malitiae portionem, licet ille vos, quantum in se est, infamiae suae reddat participem. Quum enim, etsi non dejectus a vobis redire debuerit, vel eorrectus, facta sunt semper hominia illius novi sima deteriora prioribus. Dicam, pater, dieam quod eonsona Voce omnium fama concelebrat, qui hunc dimittit, justitis inimicus est, et vitio consensus, ju titiae, honestatis, et incontinentiae Profanator. Wigo niensis episcopus, cui commissa est causa eius, in e Mutione mandati vestri piger est, in proximo Insulam egressurus. Placeat orgo vobis ei subrogare quem-

eumque volueritis in Anglia justitias amat em, ut caua episcopi quandoque debitum finem sortiatur. EPISTOLA XXV ΙΙΙ.-AD EUΝDEM. Domino Pupiae Acirtuno.

AD ostium majestatis e strae pulsare totie 'ru --rem, nisi pudorem meum et devotionis me -- veritas, et enlinentias vestra benignitM animaret, et eorum, quibus nulla ration deesses sum, instantia me ad scribendum compelleret vel invitum Sanctorum

rhisum, quid apud Meritonam Domino famulan ur,

inluce bonorum operum illustra' insv m nostr m, vexationibus et injuriis tanto magis compatior, qua tocertius habeo eosdem a laesio' omnium abstinere, et

quod omnibus insulanis patet, utilitati proximorum

totis viribus inservire ad vesta Mim ergo mainlatum

49쪽

confugera compelluntur, ut laboribus eorum manum misericordiae porrigatis. Inter caetera ecclesiam de

Essingeham, quam eis, petente domino fundi, donavit

dominus inton. et gloriosus decessor vester Eugenius, secutus ejusdem domini intoniensi scriptum, sub privilegio confirmavit, in injuriam apostolicae

majestatis, et confusionem sanctorum canonum eo

tulit memoratus episcopus cuidam publicano fere aico filio sacerdotis qui in ea ecclesia ministraverat. Ecclesiam quoque eorum de Uppetona miles quidam dissimulante episcopo impune suis decimis spoliavit. Hoc autem, praepediente magnitudine quorumdam justitiae detrahentium, et invalespente malitia muli

rum, nisi urgente mandato vestro non potuerit emendari. Placeat ergo dignationi vestrae, Praedictorum

fratrum causas, et personas benigne admittere, et cito remittere, quia temeritas eorum, qui in usus Pauperum, ultra quam hunc, domi expendunt, moram refugit longiorem. rosecto si latores praesentium familiarius inspexeritas, multarum magnarumque Virtutum a

vum hospitiolum in altero poteritis admirari, et quum utrumque caritati Vestrae commendet spiritus altericam sanguis gratiam compacabit. Prosit Meri-t0nensibus, quod dum essetis in ecclesia beati Rufi, bonus odor eorum ad vos usquo pervenit, et quod mihi aervo vestro communicare solebat inter loquendum dignatio vestra. EPISTOLA XXIX. AD EUNDEM. Domino Papiae Adriano. ΙΝ amicorum negotiis auris clementiae Vestrae musare Praesumo, cui sorte satis esse debebit, si vel in Propriis merear exaudiri verum hanc timiditati meae contulistis audaciam, quando me occasionem scribendi

50쪽

sis a NNI AAREsBERIENSIs A. D. vobis ex multorum negotiis rapere praecepistis. Nunc autem quia latoris praesentium Willelmi nocessitati deesse non potui, majestati Vestrae quanta possum devotione, tanta mente pedibus Vestris rostratus

supplico, ut laboribus ejus nunc tandem debitum finem imponatis jam enim secundo ad sedem Ap stolicam adversarii sui inalitia trahitur, qui ad appetilandum velox, ad prosequendum tardus, sacrorum canonum non magis ignarus, quam contemptor, lautor curiae, Persecutor ecclesiae, suffragio secularium p testatum Catholica unitatis robur nititur enervare. Hoc novo tergiversationis genere nostrates instruit ad Romanum pontificem, et regem et reginam Pariter appellare, ut pro reverentia Vestra episco rum manus effugiat, et regis vel reginae indignationem provocet ad innocentiam conterendam.

EPISTOLA AXX. D EUΝDEM.Adriano Papoe. SILEΝTIUM, quod mihi indixeram, venerabilis paters liensis episcopus interirupit, qui me majestati vestrae devotionis suae indicia compulit nuntiare. Credit enim

se posse apud eminentiam Vestram fidelium vestrorum testimonio et intercessione juvari, et quia devotionissum fidem mihi vestra gerenti negotia, manifesta operis exhibitione monstravit serenitati vestrae attentus supplico, ut ei gratiam illam integram conservetis, quam a benignitate vestra Promeruit, antequam Super capita filiorum hominum thronum vestrum Dominus exaltaret. etit hoc ipsum dominus Cantuariensis, apud quem centum marcas sterlingorum deponui, quas ad mandatum vestrum implendum a praefato episcopo accePeram. Pronus quidem est in obsequium vestrum memoratus episcopus, sed longe pronior erit, si ei clementias vestrae dulcedinem torrexeritis, memor

SEARCH

MENU NAVIGATION