Sancti Thomae de origine idearum doctrina [microform], qualis quum ab ipso proposita, tum a liberatore defensa fuit

발행: 1876년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

si quin externa sit horum affectuum causas nam ipso conscientis actu, naturae nostrae cum altera mutuum quasi commercium Sentimus, quo una, ut ita dicam, se alterius finem constituat; at quales in s sint illae rerum exte narum virtutes, vel, ut dicunt scholastici, et exteriora sen-

, sibilia , quibus assicimur, et an diversa diversis affectibus

nostris respondeant, nos ignorare confitemur. Imo, recen

tiorum physicorum investigationibus comprobatum suisse existimamus in exierno mundo multa esse quae ε ordine ad nos , ut dicunt scholastici, non autem in se invicem disserant. At longo aliter ab Aquinate res proponuntur : nam, ex dias disciplina, per externos sensus, non illatas organis

nostris impressiones sentimus, quod internorum SenSuum proprium munus esse Vult non magis 4 sensibilium quali, latum naturasis cognoscimus, quas per intellectum solum

deprehendi censet, sed 4 immutativum aliquid quod proprie, et per se ad Sensum pertinet. v

Hoc immutativum, vel immutatio, vel species intentionalis sensibilis, prout ad diversos sensus pertinet, diversum est Una enim, inquit, immutatio naturalis est, et alia spiritualis S. p. I q. 78 a 3ὶ , Hanc naturalem appellat per quam 4 larma immutantis recipitur in immutato secundum esse naturale, sicut calor in calefacto , Non alia est igitur illa naturalis immutatio quam id quod vocant recentiores manicam im-

pr Sionem, quam Omnis senSationis necessariam esse

conditionem rerum experientia comprobant, sive, ut inhallucinationibus, aut e morbido quodam humani corporis principio, aut ex ipsa aegrotantis animae virtute ad organum

inseratur, sive ab externis causis, ut in Solit rerum curSu, oriatur. Hanc igitur impressionem, si recentiorum philoso-- 47

phis assentiaris, ubi per nerveum systema in cerebrum vis us diffusa est, et animae, ad sentiendum aptae, virtutem concitavit, nullo praeterea inter objectum et animam interposito principio, sensati sequitur, per quam nosmet ipsos

externo ob jecto motos cognOScimus. At secundum . Thomam, non sussicit ea naturalis immutati operationem sensus, i inquit, requiritur, immutati spiritualis per quam intentio formas sensibilis, fiat in organo sensus S. p. I q. 78 a. 3). , Adeo non, ut quidam S. Thomae interpretes, istae immutationes ad nostram impressionem organicam reduci possunt, ut in visu nulla sit naturalis immutatio, solaque ad eliciendam oculi orationem sussiciat intentio vel immutatio viritualis: nam in oculo non res ipSa oculum movet, sed tantum imago ejus in retina pingitur. Quod si eum interroges cur praeter naturalem immutationem, quam etiam in visu nullam esse docet, necessariam esse crediderit hanc quam dicit spiritualem immutationem, tibi respondebit in rebus quoque vita carentibus fieri eas impressiones vel naturales immutationes, nec tamen ullam triri sensationum Alioquin, inquit, si sola immutatio naturalis sussicorat ad sentiendum, Omnia maturalia corpora sentirent dum alterantur S. p. I q. 78 a. Et huic argumento a Liboratore id additum fuisse videmus, scilicet et nos ima, ginis in retina depictae non conscios esse; absurdum autem esse Videtur, inquit, ut quantumvis attentions

s utamur, non consciamus objectum immediatum nostras, visionis sAt nos primo S. Thomae respondebimus, ex eo quod vel in rebus anima carentibus fiant impressiones quas nulla sensatio sequatur, id tantum concludi p0sse has ad sensationsmessiciendam non satis esse, nisi materia naturaliter immu-

32쪽

48 tala ad animam viventem per nervos et cerebrum riineat quod tim sano infitiabitur; non autem, si materia ad Sit animae consorii utens, aliam conditionem requirendam se. Praeterea inter visum et caeteros sensus, quoad enSMIORIS

conditiones, non ea est disserentia quam excogitavit Aquinas. Nam o lumine optici nervi extremitatem attingente ejusdem goneris incitatio oritur quam quum in aure tympanum a usticusque nemus aeria vibratione moventur; vel quum illi norvorum ramusculi incitantur qui prope cutis superliciem, variis intervallis disjuncti, inveniuntur, eadem causa, lumino scilicet, qua oculus movetur, adstante, diverSumtamen affectum, nempse non luminis, sed caloris sensationem

habemus. Imo, ne tu gustu quidem vel in odoratu aliter seros habent, sivo in ordine ad nos sive in ordine ad objectum. Nam in gustu et in odoratu fit nervorum contactus et quorumdam elementorum propriis utrique organo humoribus solutorum solutionem vero chimisti docent rapida quadam corporeorum elementorum agitatione constare. Physicarum igitur doctrinarum inventa potius quam Inanes coniecturas si sequamur, quum istam naturatis et Spiritualis ammutationis Histincti nom, tum sensibilium qualitatum laboriosam enumerationem, subtilior analySI conditam omnino respuemus. Nam qu0adsensibiles qualitates, verisimilo os omnes nihil aliud osso nisi diversos essemoniorum motus, diversis modis varia humani mrp0ris organa cientes quoad autern naturalem et viritualem immutationem, posteriorem nihil ess nisi vanam nutilemque scholasticae subtilitatis machinationem censemus; et prioris, quae a nostra impressione organica minimo differt, necessitatem obsorvations demonstramus. Deinde, ut ad Liberatore veniamus, qui hic quoque veram magistri cui se addixit sententiam refert, quod ei laudi foret si hanc interpretandam,

non autem nostra aetate integram restituendam suscepisset,

ab eo pelamus num sensibilis quam defendit intentionis vel immutationis, magis conscii simus quam imaginis in lina depictas i Praeterea hanc docemus non ut dicit

Liberatore, sensationis Objectum, sed tantummodo conditiOnem esse Parvi itaque momenti sunt quas addit argumenta, scilicet imaginem planam esse et inversa Objecta referre. Quid enim si nos non hanc imaginem, sed per eam quam nervo imprimit luminis excitationem objecta videmus lNec alias ipsi ischolastici lapirituali immutationi vel

intentioni sensibili partes assignant nam non Speciem sensibilem, sed ier speciem sensibilem objectum ipsum Sensatione cognosci Volunt et oculus, inquit S. Thomas, non cogn0scit lapidem secundum esse, quod habet iniculo, sed per speciem lapidis quam habet in se, cognoscit lapidem secundum esse quod habet extra oculum S., p. I, q. Id a. Φ. Sic ut fiat sensatio tria, secundum S. Thomam requiruntur, objectum scilicet, immutatio spiritualis vel cintentio

Sensibilis, quam quoque speciem Sensibilem in reSSam, vel retro entationem Vocat, donique corpus animatum et sensitiva potestate instructum. Nec ut unus inter regentes

dubium alter M. dourdain esse censet eum inter objectum et subjectum, quasi medium quoddam intentionem instituisse cujus naturam explanare ideo arduum est quod absurdum nunquam plane concipitur. Est tamen aut esse

videtur aliqui quum ab objecto, tum a subjecto distinctum; quod quidem objecti, ut dicit, esse non habet, quanquam ab objecto oriens, tale comparatur ut id homini ostendat. Non

enim subjectiva, Secundum Scholasticos, Sensatio est, nec

33쪽

munus horum sensuum est quos internos vocant. Α objecia ipsa extra nos sita per intentiones cogn0scimus quasi per nuntios quosdam, qui e rebus missi, in naturam nostram acciperentur. Nec illae species Democriti et Epicuri corporsiis elementis similes habenda sunt, quum eas S. Thomas spirituales consulto dixerit; nec magis credendum est eum ad idealistarum disciplinam inclinasse. Hoc enim Suae sensitivae cognitionis explicationi periculum inesse non nescius admissa hac intentionis necessitate qua ab objectis ipsis separaretur anima, in eas ultro se immisit angustias ut aut sensibus et eo ipso toti cognitioni, quam sensibus tanquam primo fundamento niti existimavit, omnem auctoritatem fidemque detrahere, aut, quum altiori meditatione edoctus suisset quid ex ista intentionis inventione deflueret, non modo inanem, sed etiam veritati sunestam conjecturam

respuere cogeretur.

Neutrum tamen secisso videtur at ambiguis et malo cohaerentibus explicationibus, simul disciplinam suam defendere, et apertum proprio vitio scepticismi gurgitem vitare conatus est. Nam nunc summa ope nititur hanc legentis animo sententiam penitus imprimere, scilicet nos non intentionem vel speciem, sed per eam objectum cognoscere 4 Objectum cujuslibet sensitivae potentiae, inquit, est forma, prout in materia corporali existit S. p. t q. 85, a l); eamdemque sententiam compluribus locis expressam reserendi magna nobis copia laret, quasi ipse studuisset ostendero quam inanis esset ista intentionis creatio, quam aperte respuere non audet nunc objecit et intentionis siminii-dinem affrmat, quam quum nulla ration vel experientia comprobare possit, quasi quibusdam novi generis talis constitutam graviter proponit. Nam qua ratione, qua Sperientia demonstrari potest res a Deo ita comparatas esse ut

aliquid naturas suae simile ad hominoin ultro deserrent otquodammodo non materiae tantum, sed etiam quasi operari0rum quorumdam partes in cognitione humana sponte Susciperent lΑudit tamen S. Thomam Res existentes, inquit, extras animam, per formam Suam imitantur artem divini intol- lectus, et per eamdem natae sunt sacere de se veram, apprehensionem intellectu humano Qq. Gisytit., Quoestio de Veritate, a. 8). ymis quidem verbis, ut postea

Cartesius no3ter, ad Deum qui Veritate sua fidem sensibus praestaret, Thomas confugit; in dum Cartesius hoc tantummodo asserebat, scilicet homini menti suae conssdendi necessitatem impositam esse, et ejus fiduciae sponsorem Deum inducebat, S. Thomas rebus ipsis quamdam actionem tribuit qua se cognitioni humanae accommodent. Ita enim interpretandam esse S. Thomae doctrinam, quum pluribus librorum ejus locis, tum ex eo quoque patet quod non aliter etiam a nostra aetatis scholasticis accepta est: nam saepissime hanc apud Liberatore propositionem invenimus Revocandum memoria est, inquit Liberat. t. 2, Metaph. SseC., par 2, cap. 4 art. 6 I46), qu0d Saepe diximus res naturales vi propriae actualitatis tondere ad se reproducendum in ordine ideati, dummodo subjectum idoneum inveniant f Necnon illo currimo conatus est a magistri sui doctrina omnem, ut dicit, idealismi suspicionem tolloro. At ut id eniceret, magis etiam quam S. I homas ipse ad inanem quamdam umbram, hanc, cujus tamen nomen retinet, intentionem, Vel vectem intentionalem sensiabilem reduxit, adeo ut cum recentioribus, quibus, ne iis assentiri videatur, quae non existimaverunt gratuito imponit, potius quam cum Aquinate concordet. Nam quis et hanc prop0sitionem non concedat et Ut son

34쪽

, satio exsurgat requiritur determinatio aliqua ab objecto proveniens, quae vim sentiendi intrinsecus emciat Lib., t. 2, p. I90ὶ , concedemus quoque clanc determina tionem differre ab impressione mere materiali quae reci, pitur in organo Ibid. , p. 19lὶ , et meram praesentiam objecti, quod actione sua nihil in potentiam influat, inuti, lem omnino esse Ibid. p. I95).

At ex his omnibus evanuit, ut ita dicam, species intentionalis sensibilis quam, ut paucis rem absolvam, de ascholasticis excogitatam esse existimaverim, quod quum de spiritus natura non satis distinctam sibi notionem finxissent, non, ut nos, inter animam et corpus vacuum quoddam conceperint, sola Dei potestate complendum imo, dum nos ita res instituimus ut omnes aut omnino materiales, aut Omnino spirituales sint, nec ulla esse possit utriusque naturae particeps, illi contra e materia ad spiritum quasi gradus quosdam instruunt. Sic pecudum animas docent, non equidem corporeas, attamen non spirituales, Sed tantummodo simplices esse sic dum nos, quadam in cerebrum illata incitatione iamoveri animam dicimus, ut objectum extra se positum cognoscat rerum enim quasi historiam ordinemque reserimus, rationem vero nobis penitus Occultam esse confitemur , illi contra species vel intention inducunt, quae utriusque naturae participes, inter utramque vinculum quoddam em-ciant, et cum celeberrimo hoc effato res concilient, similia scilicet non nisi similibus m overi. Istius modi principiorum ultimum monumentum inter recentiores attulisse videtur quod Cartesius vocabat les Sprit animauae. Attamen si non tam doctrinam quam ipsius sententiam Spectamus, sensationem quasi primum cognitionis gradum esse censuit S. Thomas, et per eam objecta ipsa deprehendi.

Quid autem de objectis ita cognoscitur' ia, inquit, quae non

, habant esse nisi in materia individuali cognoscera est

nobis connaturale, eo quod anima nostra, per quam cognoscimus, est larma alicujus materiae. Quae tamen habet duas virtutes cognoscitivas, unam quae est actus, alicujus corporei organi et huic connaturale est co gnoscere res Secundum quod sunt in materia individuali: unde sensus n0 cognoscit nisi singularia S. p. I q. 12

Per sensus igitur aliquid materia concretum cognoscimus: Sensus, inquit, non apprehendit essenitas rerum, sed Oxieriora accidentia tantum 6'. p. I q. 57 a I). v Non, ut cum Scotis philosophis recentiores permulti, ante ipsam perceptionem adstruendam esse credit quamdam doloris aut voluptatis assectionem de quo eum laudandum esse existimaverim. Nam quotidiana experientia unicuique manifestum est se multa per visum, auditum aut tactum cognoscere, nullo affectum dolore, nulla voluptate; et si respondeatur in homine maturo ideo voluptatem doloremve non jam animadverti quod consuetudine hebescant, non dubitabimus respondere nobis ea gratuit inducta Videri, quum nullus, etiamsi quam longissime anteactae aetatis noctem scrutetur, teniporis memoriam reperiat quo aliter se res haberent. Nec magis hanc admittit ab aliis aetatis nostrae philosophis institutam citra cognitionem meram sensati0nem, quae mihi subtilioris a nalysis speciosa potius quam Vera inventio videtur. Nam ne quid praeter ipsam experientiam assimu- lenius, quis Sibi Vere conscius unquam fuit se organica impression ita affectum suisse ut assectionem solam, non autem ejus causam statim cognosceret At si S. Thomam Sequaris, concepta teri intentionem rei similitudine, extemplo oritur perceptio vel clamae, prout in macria corporali existit. v 0gnitio.

35쪽

Qtium tamen per sensus non ipsam objectorum essentiam, sed tantummodo quod scholastici vocant sensibiles qualitates, vel 4 exteriora accidentias cognoscamus, ita quoddam cognitionis rudimentum, potius quam Vera cognitio datur. Sic quasi primus gradus adstruitur impleae a rehensio, cujus ea est natura ut ei neque veritas, neque error proprie conveniat: Intellectus, inquit, in quantum est cognoscens, St, verus in quantum habet similitudinem rei cognitae, quae est forma ejus, in quantum est cogn0scens et propter, hoc per consormitatem intellectus et rei veritas definitur; , unde consormitatem istam cognoscere est cognOSceres veritatem. Hanc autem nullo modo sensus cognoscit. Licet, enim visus habeat similitudinem visibilis, non tamen cognoscit comparationem quae est inter rem visam et id

quod ipse apprehendit de ea S. p. I q. l6, a. 2). Sic visibilis similitudinem primo per visum deprehendimus; at non objectum ipsum in quo est haec visibilis

species imo, hanc visibilis similitudinom primo ita concipimus ut nesciamus an cum re visa concordet, et, ut dicit Liberatore T. I, ost. pars , cap. 67 art. 3 p p. 3, 278, o . 4) ε Materiam dearum exhibet perceptio SenSuum, non Vero causam effcientem, quae in Virtute quadam, activa mentis posita est , Nec in sensu, nec in intellectu cognoscente quod quid est, at tantum in intellectu componente et dividente proprie versatur Veritas Propries loquendo, inquit S. Thomas, veritas est in intellectu, componente et dividente, non autem in sensu. Qualis sit ea cognitio qua, ut ita dicam, nihil cognoscitur nam tum tantummodo cognoscimus quum assirmamus aut quum negamus), ambiguis obscurisque argumentis explanare nititur S. Thomas, nec magis quam quum de intentione

loquitur, rem veritati alienissimam, claram emcere potest. Nunc enim ita de sensibus disserit ut ea Fhantasmata quae intellectui suppeditare debent nihil sermo significon D: nam quum nullam accidentis, Vel formori vel qualitatis quam percipiunt cum subjecto cui ea inest convenientiam ostendant, ut e loco supra citat apparet, nescio quod cogniti0nis elementum et analysis in pulverem cuncta solventis

ultimus ierminus superest. Nunc contra, quasi res attentius

observans, animadverteret nihil concipi posse quin mons neget aut assirmet, et proinde quin errore laboret aut v ritate potiatur, quodammodo sensitiva potentiae judicium quoddam, vel judicii umbram restituit, et non multum abesse Videtur a nostra Sententia, qua, ut primus cognitionis gradus, constituitur assirmatio, ab ipsa intellectivae potentiae exercitatione statim exoriens, et comparativum judicium antecedens Ideo hunc locum totum reserre non dubitamus, quum quia a loco Supra citato non parum discrepans, ambiguam fuisse S.Ihomae mentem ostendit, tum quod ad explanandam sensus et intellectus in cognitions societatem magni momenti esse videtur: Cognitio nostra, quae a rebus initium sumit, hoc ordinos progreditur ut primo incipiat in sensu, deinde perficiatur, in intellectu, ut sic sensus inveniatur quodammodo medius, inter intellectum et res. Est enim, rebu comparatus, quasi intellectus, et intellectui comparatus, quasi res, quaedam. Et ideo dicitur in sensu esse Veritas vel salsitas, dupliciter. Sic eodem modo quo inter objectum et sensum intentio adstruitur, si intellectum respicias, inter eum et res Sensum invenies. At dum intentio, sensitivae cognitionis non objectum aut terminus, sed m0dus, Vel, ut scholasticorum Verba reseramus, non id quod, sed id quo percipitur,

36쪽

habenda est phantasmata Vel Species impressin proprium iiiiollectus objectum constituunt. Hic quoquo igitur novum apparet istius consuetudinis

eTemplum, qua, quum Supra omnem controversiam ea

sententia posita sit, nullam scilicet nisi similium in similia actionem esse, quasi gradus quidam inter materiam et spiritum aedificantur. Nec dubitaverim hoc scholasticis objicere, quod dum multa ambiguae naturae principia, mira subtilitate citraque obsorvationem fabricantur, ne quid interutramque substantiam Vacuum relinquatur, non equidem verse scientiae lumen quaestioni praeserunt, at tantummodo inanibus verbis sucum laciunt, imo res vero distinctas prope confundunt. Praeterea non semper secum constant;

nam idem S. Thomas qui in loco prius citato, ita de sensu loquitur ut illo nihil nisi, ut dicunt scholastici, qualitatem sensibilem sine respectu ad objectum in quo sita est, apprehendere videatur, in eo loco quom deinde retulimus, aliquid amplius ei tribuit, quum eum dicat de sensibilibus

iudicare. Sic ergo, quod tolerare non potest Liberatore, in primo cogniti0nis gradu judicia invenimus, non comparatione instituta, sed confusam quamdam et sensibilium qualitatum, et subjecti qui insunt amrmationem exhibentia. Non tam igitur magistrum suum Sequendi, quam recentiores impugnandi studio motus videtur Liberatore quum hanc propositionem tuetur T. 2 Metaph. Spein, para 2 cap. I art. 5,prop. 5) Simplex apprehensio semper praecedit judicium, ac proinde nulla dantur judicia non comparativa. , Nam, inquit, laudicium exsurgit ex perspicientia convenientiae, vel discrepantiae duarum idearum, ac proinde compara tionem aliquam implicat. Nequit enim animus contuori, duas nationes inter se congruere vel dissidere, nisi alte-

, ram alteri componat, et veluti e regione collocei. At vero, nequeunt inter se comparari nisi ea quae ante percopia, fuerint Lib. t. 2, ibid.) Prosocios conciliari nequeunt cum quinatis doctrina, qua ut Vidimus, sensibus qu0que, quamvis nullam instituant comparationem judicium quoddam mei dicit nec dubito quin illo libenter Midia=- inspirationi v quam respuit

Libseratore, concessisset plures simul notiones percipi posse quarum convenientia, ipso perceptionis actu, confuso appareat et citra comparationem ammetur, quae tum solum instituetur quum mens, indiscretam objecti cognitionem pomsciendam. repetens rudis inconditaequo synthesis olementa solvet, et singula perspiciet. Sic cum Veritate rerum constarct nobis videtur hoc effatum saepius a Liberatore usurpatum intollectum scilicet prδει pervenire in actum incompi tum quam in actum completum. At nonne incompletus est actus quo plures notiones consus mixtas deprehendimus, complem Vero ille quo confusionem hanc ita solvimus ut elementa singula primo contemplemur, et rursus solutam compagem per artem restituamus Ad hanc nostram sententiam, ipsa rerum vi prope adductus Videtur, quum sensum dicit de sensibilibus judicare: imo sensibus propriam et sui generis cognitionem tribuit, quae quidem superioribus

potentiis viam aperiat, quas solas intellectus nomino appe lat, quod n0men nos etiam ad sensiloni porcopitono merito extendimus, attamen perra quodammodo absoluta sit ani quam illa exerceantur Nam pecudibus, quibus simplicomet a corpore distinctam, sed non vere spiritualem vel amatoris consortio discretam animam nosse existimat, primum hunc gradum non superari docet. Ex hoc loco, cujus prima verba jam retulimus, et reliquam partem nunc ideo reserimus qu0d summi momenii

37쪽

est, apparebit qualem inter sensus et intellectum societatem instituerit, de qua quaestione disputare nobis opportunum

videtur.

DE SocIETATE INTER SENSU ET INTELLECTUM INSTITUTA. In Sensu, inquit, dicitur esso veritas vel salsitas dupli coiter. Uno modo secundum ordinem sensus ad intellectum; et sic dicitur esse sensus salsus vel Verus sicut res, in quantum videlicet facit veram Oxistimationem in intellectu, vel salsam Alio modo secundum ordinem SenSu ad reS, , et sic dicitur osso veritas vel salsitas in sensu sicut et in intellectu, in quantum judicat scilicet esse quod est, Vel, non esse quod non est. Si ergo loquamur de SenS Secun-s dum primum modum, sic in sensu quodammodo est, salsitas, et quodammodo non est salsitas Sensus enim et est res quaedam in se, et est indicativus alterius rei Si ergo comparetur ad intellectum prout est res quaedam, Sic, nullomodo est salsitas in sensu intellectui comparato, quias secundum hoc dispositionem suam intellectui demonstrat. Undo Augustinus dicit in auctoritate inducia quod non possunt omnino enuntiare nisi assectionem suam. Si autem, comparetur ad intellectum secundum quod est repraesen-ctativus alterius rei, quum quandoque repraesentat ei aliter rem quam sit, secundum hoc sensus salsus dicitur in quantum natus est sacere salsam existimationem in intol- lectu, quamvis non necessario faciat, sicut et de rebus, dictum est, quia intellectus sicut judicat de rebus, ita et do, iis quae a sensibus asseruntur. Sic ergo sensus, intellectui comparatus, semper acit veram existimationem in intel-s lectu de dispositione propria, sed non de dispositione

rerum. Si autem consideretur sensus secundum riuod comparatur ad res tunc in sensu ost veritas vel salsitas per

modum qu est in intellectu In intellectu primo et prin- cipaliter invenitur salsitas et voritas in judicio componentis, et dividentis; sed in formation quidditatum non nisi per ordinem ad judicium quod ex formatione praedicta conse quitur. Unde et in sensu proprie veritas et salsitas dicitur, secundum quod judicat de sensibilibus sed secundum hoc quod sensibile apprehendit, non os ibi veritas ot salsitas proprie, sed solum secundum ordinem ad judicium sis. Disput. Quoestio de Veritate, art. 2). v Patet igitur quasi duos ordines sensitivis ot intellectivis

potentiis constitui, quorum priorem eumdemque dignitate inseriorem non superent pecudes. At in homine supra sensus inveniuntur intellectivae potentiae, quae, quanquam quum ab ipsa animae essentia, tum ab aliis inserioribus potontiis distinctae, attamen in eodem subjecto, scilicet in homino, corpore et anima composito, Versantur, et cum caeteris ideo conjunguntur quod quasi terminus sunt ad quem ordinatae

fuerunt.

Si quamvis in eo nonnulla inveniantur quae ad SenSualistarum disciplinam vergere videntur, multa alia in Aquinate occurrunt quibus ad altiorsem melioremquo doctrinam tendit inter quae hoc primo notandum est quod dum SeHSualisim intellectum in quoddam intellectus servitium detrudunt, ille contra sensus omni modo intellectui subditos ostendit, nec quidquam aliud cum istis empiricis commune habet, praeter hanc sententiam qua, quoad tempus, ante intellectum sensus instituit, necessariamque iis in perscienda qualibet cognitione cooperationem tribuit. At quasi hanc metaphysicae suae inhaerentem conclusionem invitus retinere cogeretur, ita de sensibus et de intellectu loquitur,

38쪽

ut demum priores nihil amplius suppeditent quam cognitionis rudem materiam quamdam intellectu possibili vel patiente susceptam, at intellectu agente, tanquam artificis cujusdam laboro adeo mutatam ut ex ea nihil sermo supersit. Itaque ambigua et secum non bene cohaerens de Origine Idearum doctrina ejus, medium quoddam iter inter extremaidea listar m empiricorumque vitia, titubans quidem et inceri gradu procedens, sibi aperire conatur. Id enim eo ipso manifestum est quod ab aliis inter empiricos annumeratur, ab aliis quasi deis innatis laverit in partem oppositam

trahitur Vid lo Correspondantiu 25 avrit 1856).

Nec desunt magni momenti argumenta quibus utramque

interpretationem tueri liceat. Nam si quis tantum inspiciat quonam modo idearum sorinationem descripserit S. Thomas, haud immerito affirmabiti talibus principiis, servata logica, nihil praeter empirica dogmata deduci posse. Si Vero, miSSamethodo consideret quid vellas ideis ipsis, vel de potenti,

rum cognatione profiteatur, omnino diversa, nec minus tamen cum S. Thoma concordans, opinio pietur. Hoc enim

in philosophia quasi monstrum apparet scilicet empiricis principiis condita spiritualis doctrina. Quod si autem quaeras

quanam arte res inter se maximo abhorrei res conciliare conatus sit quinas, nunc ad Optima quaeque pronum et

natura sublime ingenium admirans, libenter cum recentiori quodam auctor M. de Margerie dices eum uno quasi alarum impulsu ex empiricis principiis ad altissimas purae spiritualitatis regiones evolare. At nunc rursus si eum consideres, metaphysicae, quam non iam consuli elegisso quam quasi legitima auctoritate impositum jugum subiisse videtur, Onere gravatum, subtilissimisque distinctionibus abutentem ut ex angustiis, in quas se ultro inclusit, tandem evadat, et quae accipere profitetur, interpretatione mutan-

tem aut omnino abolentem, hujus methodi vitio corruptas fuisse et ingrat labore nequidquam exhaustas aegre feres praestantissimi ingenii viros. Imo, nonnunquam ad impatientiam delabens et satigatus dum doctorem sequeris qui res aliter inch0at, aliterque perficit, ita ut semper decipiatur qui datis principiis, finem conjectura augurari velit, minus nobilem concipies metaphoram, non jam ex avibus Sumptam quae terram relinquentes sublimia petant, sed uxillis ludis quibus histriones quidam, lagena quam, adstantibus cunctis, aqua impleverunt, Vinum aut quemlibet liquorem educunt. Nempe postquam professus est et saepe repetivit cuncta e sensibus oriri, S. Thomas id tamen asseri sensus quamdam deficientem isses intellectus partem S. p. a q. 77, a T). Et eodem loco do sensibus ei do intellectu ita loquitur ut manifeste illo instituatur quasi primum praecipuumque totius cognitionis principium P Sensus enim, inquit, est propter intellectum, et Secundum naturalem originem quodammodo os ab n- , tellectu, sicut imperfectum est a persecto Ibid P. yAitamen ne credatur ab eo sicut a nobis hoc tantum sensibus tribui, ut, quum per eo res corporea et Singulares cognoscamus, ad earum cognitionem quae non corporeae nec

singulares sint nihil aliud asserant nisi necessariam movendae animi virtuti incitationem, obstat primo ejus de natura animae disciplina 'am, ut supra memoravimus, non Solum perlogicam, sed etiam re ipsa ab animae essentia distinctae sunt ejus potentiae, ad quas, inquit, et comparatur Sicut princi, pium activum et finale, et sicut principium susceptivum, Vel Seorsum per se, Vel simul cum corpore Ibid. 9. , Quapropter si animam inspicias prout est ad potentias, principium est activum et finale , Quum autem impersectiora ad persectiora, tanquam ad finem suum, instituan-

39쪽

I 62 tur, supra omnia intellectum pones, quo a caeteris animanti

bus ita distinguatur homo ut eum canimal rationale , dici posse scholastici ipsi concedant. At contra, si animam consideres et prout principium Susceptivum y ordinem priori contrarium invenies. Nam imperfectiora ante persectiora oriuntur, et, ut Aristotelicum essatum a S. Thoma saepissime

reVocatum uSurpemus, et prius animal generatur quam

, homo , Quum igitur nam alterum hoc effatum non minorem apud Doctorem nostrum locum tenet a cujuslibet

, cognoscentis cogniti sit Secundum modum Suae naturae,

ea doctrina a nobis am exposita, quam de natura humana prosessus est, eo adductus fuit ut non posset non admitteruin sensibus, qui, ut dixit, conjuncti, non ipsius animae sunt, necessario invenienda esse cujuslibet deae, Vel a corporibus et a singularitate remotissimae, materiam saltem et elementa. Sic de hoc certo S. Thomas et empirici consentiunt quod in qualibet cognitione, non, ut volunt alii, opportunitatem tantummodo vel incitationem adhibeant sensus, qua stimulatus animus, propria virtute, naturae suae insita quaedam elementa eliciat, notionesque consequatur nulla materiae parte admixtas sed vere et proprie nihil in intellectu esse doceant cujus materia saltem in sensu prius non fuerit, quamvis ita mutetur et emendetur ut in persecto opere arduum sit interdum agnoscere quibusnam elementis On-ssatum sit. A dum S. Thomas hanc conclusionem quasi e

metaphysica necessario decurrentem constituit, eamdem nostrae aetatis empirici rerum Observatione ea mente condere laborant, ut inanem esse et e doctrinarum concentu tollen

dam metaphysicam demonstrent. Quapropter diverso modo utrinque peccatur Th0mas enim, quum proprii ingenii natura, tum praesertim christiana fide, a funestissimis empiricorum erroribus defenditur, et ex ejus philosophia integra

ovadit humani ingenii dignitas. At veritatem, cujus prae-esarissimum studium et quasi intimum sensum quemdam in pectore suo gerit, nequidquam cum metaphysica conciliare nititur quae, nisi logica depravetur, ad finem necessario ducit a christianae philosophiae documentis omnino abhorrentem. Nec de iis assentiri possumus qui, ut nimiis scholasticae contemptoribus respondeant, eum ostendunt extrema Omnia Itantem, et purissimam de summis quaestionibus d0ctrinam profitentem lectorem vero non admonent hanc

principiis fundatam esse quibus admissis, sibi quodammodo jus ademerat talia assectandi. Nam quum Aquinas Aristoteli sese ita addixerit ut nonnunquam, Pythagoricorum more, de magistro suo dicentium, hanc disputandi rationem sequatur, qua scilicet, exp0Sitis prius adversariorum argumentis, ante omnia hoc primum objiciat et Sed contra est; nam philoso- phu dicit ..., quo juste auctoritatem ejus, de principiis acceptam, de fine respueret Non tamen comprobare possit Aristotelem in logica peccavisse, nec recte intellexisse quo Sua ipsius doctrina tenderet. Quod adseo non ossicit S. homas ut contra se existimet Aristotelis vestigiis tunc etiam insistere quum ab eo maxime discrepat. Unde hoc quoque accidit quod inter sch0lasticos o Aristotelem arctissima societate instituta, quum haud aegre vulgatis inter scholas ipsius libris, ostenderint quidam a scholastico Aristotelo multum discrepare Graecum Aristotelem philosophiam quam ita non

rerum observatione, sed prava unius magistri interpretatione conditam demonstrabant, omnino everterunt et in

contemplum adduxerunt immodicum quidem, quum ex eo lante plura opini0ne ad nos defluxerint, et multa etiam, non sine utilitato depromenda sint. Nostrae contra aetatis empirici sola rerum observations doctrinam suam conditam esse praedicant. At quamvis se

40쪽

64 hullis ci ira demonstrationem praestitutis principiis inservire existiment, manifestum tamen idetur eos, antequam aliissimas animi notiones explanandas suscipiant, eam sibi do hominis natura opinionem finxisse, ut quaecunque enSus Superant, aut Omnino negent, aut explicationibus suis corrumpant quo facilius ad sensus reducantur. Itaque nisi animadvertas multa ab illis aut consulto omissa, aut non Vere qualia attentius observanti occurrunt descripta suisse, iis non p0ieris non concedere haec omnia, de quibus disserunt, sensibus orta esse. Sic spreta humanae naturae dignitate, opus surget in quo omnia inter se concordabunt. pud S. Thomam contra, empirica dogmata, non ut conclusionem rerum observatione deductam, sed tanquam principia auctoritate imposita invenies, quibuscum mira subtilissimorum argumentorum ubertate, Veram rerum notionem

conciliare conatur. Itaque malo cohaerens et disparibus elementis compactum Opus constituit, quod tamen majestate quadam commendetur. Ne quis dubitet quin veram S. Thomae sententiam retulerimus, multos ejus operum locos memorandi magna copia est, quibus docet cunctas intellectus notiones e sensuum

phantasmatibus per quamdam abstractionis Virtutem deduci D. Proprium intellectus humani est, inquit, cognOS- cere sormam, in materia quidem corporali individualiter existentem, non tamen prout est in tali materia. Cognoscere, vero id quod est in maioria individuali non prout est in tali materia est abstrahere formam a materia individuali quam repraesentant phantasmata. Et ideo necesse est dicere quod intellectus noster intelligit materialia abstrahendo a phantasmatibus, o per materialia sic considerata in immaterialium aliqualem cognitionem devenimus S. p. l, γ q. 85, a l). 3 65 Quomodo autem essiciatur haec singularium notionum vel formarum in materia corporali individualiter existentium per abstractionem quasi mirifica concoctio qua corporea in incorporea, singularia in universalia mutentur, antequam Inquiramus, Vel cur hanc c0gnitionis humanae explicationem, rejectis aliis doctrinis, instifuerit, vel quibusnam argumentis eam cum rebus ipsis et praecipue cum sua de universalibus disciplina conciliare conatus sit, operae pretium est attendere.

DE INTELLEcTUS OPERATIONE.

Quum jam S. Thomas de sensili cognition philosophiam

expoSuerimus, non admirabimur metaphysicis notionibus ea insistere quae secundum nos sola rerum observatione condi debuissent Admittenda igitur, ne statim totum opus corruat, quasi mathematicorum statorum mors proponitur haec sententia qua propemodum ut artesius, Deum inducit humanae doctrinae, Veritate sua sponsorem Nec tantum, ut

apud Cartesium, h0 asseritur Deum scilicet ut cujuslibotrei, ita humani quoque ingenii Creatorem, non sum esse qui n0 quasi lud quodam perpetuo decipiendos instituors potuerit at inter divinam artomit suam do cognitions do trinam, mutuam quasi obligationem ita instituit S. Thomasu divinam prudentiam inisegram servari non posse existimet, nisi res ad eam quam proponit normam accommodentur, et exempli gratia De congruentius esse censeat ros ita cr asse ut ipsin veram sui apprehensionem in intellectu humano sacerent, quam si humanum intellegium ita compararissolut ps per virtutem suam, nullius principii operations

interposita, res apprehendor posset.

SEARCH

MENU NAVIGATION