Sancti Thomae de origine idearum doctrina [microform], qualis quum ab ipso proposita, tum a liberatore defensa fuit

발행: 1876년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

Nos quidem quonam modo id essici possit ut materiam spiritus concipiat, omnino occultum esse confitemur; at, quamvis hanc divina arte constitutam rationem non nisi divina Prudentia intelligi posso lateamur, res tamen ita comparatas suisse, observations edocti assirmamus. Praeterea, non minus occultum nobis videtur quomodo, si scholasticos

Sequamur, haec robus ipsis potentia tribui potuerit qua ipsin veram de se apprehensionem in intellectu humano faciant vel, ut dicit Liberatore, duplex admittatur ordo,

hinc essendi, illinc cognoscitivus quo res cuncta Se incognitione iterare tendant. Nonne superbiae humanae commento falluntur qui Deum sibi fingunt, ut poeta sabulam suam lectorum intellectui accommodat, sic res naturales ita condentem ut, vi propriae actualitatis tendant ad , se reproducendum in ordino ideati, dummodo subjectum, idoneum invenianti, Nec, si res ita se haberent, dubit verim divini poetae artem incusare, utpote qui in hoc immenso natura libro ad recreandam explendamque humani ingenii curiositatem composito, iam multa scripserit quae nostrae investigationis invictam pertinaciam hactenus eluserint. At nihil scholasticis supra hominis intellectum positum videtur omnia, tanquam ingeniosa machinatione, per materiam et sormas, per species impressa aut SpreSSas, facile explanantur, nisi quis, vel, ut dicit Liberatore, Cr Soe Minerum, vel temporum improbitate adversus antiquam disciplinam contumax et seditiosus objiciat isto inanium verborum suco nihil nisi vanum scientiae simulacrum constitui. Transeat tamen majqr nam istas dialecticae formas, quasi necessarium verae scientiae apparatum, restituendas censet Liberatore), et hoc S. Thomae effatum concedamus et Res existentes extra animam per formam suam imitantur

s artem divini intellectus, et per eumdem natae sunt lacere de se Ieram apprehensionem in intellectu humano Qq. Divut. Quo tio de Veritate, a. 8) Res igitur materia constantes, ut vidimus, in composito, vel in materia corporea ad sentiendum animas actu fisormata, Ss, aut potius similitudinem suam impriment, quam spiritualem intentionem. Vocat Aquinas. Nec admisso hoc intentionis vel speciei interventu, dealismum vitavisset, nisi per hanc quod ossato supra relato assirmatum vidimus objectum ipsum, quasi per subtiis quoddam modium deprehendi docuisset cognos cens, inquit, non cognoscit cinnitum secundum ilhidisso quod habet in cognoscente. Oculus enim non cognos t lapidem secundum esse quod habet in oculo, sed per sp ciem lapidis quam habet in se cognoscit lapidem secun- , dum esse quod habet extra oculum S. p. I q. I4,4 6ὶ γHanc igitur dealismi formidinem, de intellectu loquens, iterum ingruentem sentiet: nam ibi quoque, ut in sensu n0 directe, sed per alteram speciem concipi objecta docet, eodemque modo inhaerentem tali disciplinas necessitatem non inc0lum quidem logica, effugiet, scilicet erit quod supra retulimus innitens simulque, ut Sensilem, sic intelle tualem qu0que speciem ita instituens ut ipsa non videatur otobjectum Ostendat. Attamen, ut totam de n0stra quaestione S. Thomae disciplinam uno oculorum conjectu complectendam ponamus, habemus jam impressas in sensibus rerum materia adstriciarum species ; inde in Sensus internos, scilicet in sensum communem, Vel in phantasiam, vel in memoriam Sensilem nam alteram intellectualem memoriam ess doceqtransire pOSSunt per Sensu externos allatae : nam quum hae quoque potentiae manico Sint earum naturae convenit

aliquid materia conditum apprehendere, si tenetur effatum

42쪽

jam saepius revocatum et Unumquodque similiter habet esse, et operationem.

At ob eamdem causam, intellectum, utpote qui non jam

in composito, sed in sola anima Versetur, movere non

possunt . Ad intellectum possibilem, inquit S. Thomas, comparantur res sicut agentia insuffcientia S. Thomas,. q. 8, a. R. v Necesse est igitur alii0 quaedam facultas . accedat, cujus operatione, quum per se n0 Suffciant, tales informentur ut idoneae evadant ad movendum intellectum possibilem Ad hoc enim, inquit, ex se ipsis non suff- , ciunt, quum sint in potentia intelligibilia, intellectus autem non movetur nisi ab intelligibili in actu Ibid.). Sic suppeditata per sensus phantasmata nihil aliud sunt nisi inchoatae cognitionis elementa quae per se nihil cognitioni intellectuali asserant, nec hominem supra singularium

rerum notitiam evehant, nisi aliunde eorum natura ita mutetur ut intellectum possibilem movere queant citra novas

hujus virtutis operationem, in potentis intelligibilia sunt: nempe apta sunt hanc informationem patiendo qua talia ossiciantur ut es in intellectu possibili imprimant non tamen, nisi adhibita hac insormatione, se ibi imprimerent; nam inquit S. Th0mas, et quum sint similitudines indivi, duorum phantasmata et existant in organis corporeis, non habent eumdem modum existendi quem habet intel- lectus humanus, et ideo non possunt sua virtute impri- mors in intellectum possibilem S. p. I q. 84 a. IJ. Necesse est lectorem admonere, ut ibi concipiatur S. Thomae sententia, hanc in intellectu divisionem ab eo institutam esse scilicet ut duplex esset ejus potentia : altera passiva, quam nunc paSSivam, nunc OSSibilem vocat, non equidem quod corporum more iners sit, sed eo modo secundum quem Omne quod exit de potentia in actum

, 0test dici pati, etiam quum perficitur. Sic intelligore

nostrum Si pati s Hoc quoque legenti adesso debet quod Supra exposuimus, animae scilicet potentias ab ejus essentia distinctas esse; aliter enim quaerere posses quid obstet quominus illa phantasmata, in ipsa ejus substantia impressa, altiorum deinde potentiarum actionem mOVeant. At ex ad potentiarum et essentiae distinctions disciplina mirum prorsus hoc oritur quod in explanaqda dearum generatione apparet quasi ossicina quaedam, diversis instructa machinis, ordine quodam dispositis, quibus Vicissim elaborata, rudis primum maioria demum ad persectionem adducatur: imo miraculo quodam, quod nulla Vel recentiorum machin tionum operatione aequari possit, ad extremum aliud exeat quam quod inchoatum erat, tanquam e serrex materia aureum signum eductum esset. Comparatis igitur illis phaniasmatibus, quasi per sensus collecta fuisset materia quae superioris potentiae actionem requireret, prodit tandem ea facultas quam intellectum ventem aut vim abstractivam appellat S. Thomas et ejus opere e phantasmatibus eliciuntur novae species, intellistibiles scilicet, quae natura sua talos sunt ut in intellectu possibili imprimantur. Hanc operationem, quum in multis passim locis, tum in eo

loco susius describit cujus priorem partem jam retulimus et Unde nempe quia phantasmata sunt in potentia intelligis bilia, intellectus autem non movetur nisi ab intelligibili in . , actu oportet quod superveniat actio intellectus agentis, cujus illustratione phantasmata fiunt intelligibilia in actu, sicut illustration lucis corporalis sunt colores visibiles, actu. Et sic patet quod intellectus agens est principales agens, qui agit rerum similitudines in intellectu possibili.

Phantasmata autem, quae rebus exterioribus accipiuntur, Sunt quasi agentia instrumentalia Gq. 8, a. R. sat ut in

43쪽

sonsili perceptione sensilis species ipsa non percipitur, Sed per ipsam, quasi per speculum objectum cujus similitudinem refert, ita species intellistibilis, intellectus agentis illustratione constituta, nihil aliud est nisi medium quoddam,

vel, ut dicit S. Thomas, non id quod, sed id quo intelligitur :c Dicendum est quod species intelligibilis se habet ad intol- , lectum ut quo intelligit intellectus S. p. I q. 85 a. II). v

Non tamen intelligeotis conscientiam semper et necessario

effugit opecies intelligibilis at prim actu proprium

apprehenditur intellectus objectum, scilicet iniversalea phantasmatibus abstractum, nec nisi supra se ipsum reflectatur 4 secundum eamdem reflexionem intelligit et

suum intelligere et speciem qua intelligit S. p. I q. 85, a. 2). iasdem igitur partes in intellectu species intelligibilis agit quas in sensibus species sensibilis, et eodem modo inhaerens ali disciplinae dealismi periculum vitatur,

simul assirmando divinae arti convgnire res ita comparare ut veras sui similitudines in homine imprimant, et admonendo has reueroesentationes non prohibere quominus proprium objectum, ultra species, et sensus et intellectus percipiant. S. Thomas enim providit ad significationem sententiae suae alienissimam hanc quam proponit disciplinam detorqueri posse, et nihil neglexit ut veritatem, quam ipse in discrimen adduxerat, repetita saepius assirmation tueretur Si, inquit, intellectum esset non ipsa natura lapidis quae est in rebus, sed Species quae est in intellectu, sequeretur quod ego non intelligerem res quae est lapis, sed solum inten-xtionem quae est abstracta a lapid0 de Unitate Intellectus'.

Sic etsi per reflectionem percipi possit species intelligibilis, non in ea est positus ipse intelligendi actus tam S. Thomas Instituit quasi principium quoddam riuo ad intelligendum informetur subjecium, cita ut, quamvis intolligere non possit nisi adsit species, attamen ipsius sit intelligere. Speciem enim et natura et tempore docet ante

ipsum conceptionis actum prodire Species, inquit, natu, aliter praecedit intelligentiam o natura et tempore me, Intellect et Intelligibd. Et ne quid dubium supersit, propriis verbis ab eo ammatam invenimus hanc speciei et concestionis distinctionem Differt concepti a specie, intelligibili; nam species intelligibilis, qua fit intellectus, in actu, consideratur ut principium actionis intellectus, quum omne agens agat Secundum quod est in actu por, aliquam larmam, quam oportet esse actionis principium

Quatuor igitur conditionibus monstat operatio suae, phantasmate incepta, perficitur ideae generatione, quum inia per analysim distingui debeant primo res quae intelligitur Secundo species e phantasmate expressa quo inpotentia intellissibilis uos includitur; tertio intellectus ipse inrii. imprimitur species intelligibilis quarto ipsa

concePti Vel idea, quae oritur ex intellectu possibili aut paSSivo, potentia ad actum per speciem intelligibilem adducto, quam e phantasmate elicuit intellectus astens. Hanc enim explicationem ipse S. Thomas sic proponit: Intellectus intelligendo ad quatuor potest habere ordinem, i, scilicet ad rem quae intelligitur, secundo in speciem, intelligibilem qua fit intellectus in actu, tertio ad suum intelligere, quarto ad conceptionem intellectus me In te , ecl. et Intelligibd. γ

44쪽

QUALE DIvERSI INTELLEcTUs POTENTIIS PARTES TRIBUERIT

Quales partes unicuique horum principiorum tribuerit S. Thomas, quibus constare vult idearum generationem jam nunc ostendere licet. Si igitur ab origino totius quaestionis processum repetamus, Invenimus primo phantasmata sensibus suppeditata. At inter sensus et intellectum, quasi inter duos mundos immensum quoddam interponitur intervallum nam hinc apparent potentiae quae non in anima sola sed incomposito versantur, homini pecudibusque communes, et corporis conditioni adeo adstricis ut cum eo non possint non perire inde contra potentiae quae jam non in composito, Sed in anima sola Versentur, solaeque vere virituales dici possint Attamen et sensibus ot intellectu constat homo, nec mere spiritualis est ejus natura, at potius medium quoddam tenet inter pecudes, quae sensitivis tantummodo potentiis instructae sunt, et Angelos, omnino incorporeos Quum ergo unumquodque similiter habeat et esse et operari, in homine inter sensus organicos et intellectum, quamvis incor-p0reum, proportio quaedam ita institui dobuit ut illo ad phantasmata converti posset, sensibus suppeditata, et ea, ut dicit S. Thomas illuminaret: Substantiae spirituales inseriores, scilicet animae, inquit, habent esse amne corpori, in quantum Sunt cor porum formae; et ideo ex ipso modo essendi competit eis ut a corporibus et per corpora suam persectionem intellis gibilem consequantur; alioquin frustra corporibus unirens tur Substantia Vero superiores, id est Anguli, sunt a corporibus totaliter absolutas, immaterialiter et in osse

intelligibili subsistentes, et ideo suam persectionem intel- ligibilem consequuntur per intelligibilem effuxum, quo a

Deo species rerum cognitarum acceperunt simul cum, intellectuali natura S. p. I q. 55, a l). Sic ex ipsa hominis natura corpore et anima conStante, id oritur ut per compositum, Scilicet per sensus operatio ejus incipere debeat, quum non nisi naturae omnino incorporeae congruat incorporea directe attingero ab rursus quum imperfecta ad persectiora ordinentur, et in homine persectior

sit intellectus, quoad Angelos et ad ipsum Deum accedit, quam Sensus, quibus ad pecudes doprimitur, illi ad intellectum quasi ministri quidam comparantur, quibus, pro Suainsrmitato, non possit non uti. Nihil igitur in intellectu esse quod non fuerit prius in sensu empiricorum more profitetur S. Thomas; sed ab empiricis ideo discrepat quod quae in intellectu sint, aliter ibi esso censet quam in sensu, et in informanda dea praecipuam intellectui partem tribuit. Quod multis locis et in diversis operibus constanter dixit: Phantasmata, inquit, praeambula sunt actionis intellec- , ius m Unitato Intellectu . , cinctus intellectus prin- cipaliter quidem et formaliter os ih ipso intollectu, mate, rialiter autem et dispositivo in inferioribus viribus S. . p. I q. 89 a. 53. Ex parte phantasmatum, intellec- tualis operaii a sensu causatur. Sed quia phantasmata, non suffciunt immutare intellectum possibilem, sed, portet quod fiant intelligibilia in actu per intellectum

agentem, non potest dici quod sensibilis cognitio est totas is et persecta causa intellectualis cognitionis, sed magis, quodammodo est materia causae 6'. p. I, . 84 a. 6) γEx ea igitur opinione quam sibi de hominis natura finxit, suam do humanas cognitionis ordino ut modo disciplinam hausisse videtur . Thomas, quas quamvis graviter ideo

45쪽

- 74 praesertim peccet, quod et immodicam principiorum seriem inducat quae nec logica necessitate, nec rerum Observatione constituantur, et, ut Videbimus, cum ipsa nobilissimarum notionum veritate conciliari nequeat, ita nostrae mentis dignitatem et excellentiam tuetur ut inter empiricos annumerari sine injuria non possit auctor Attamen, quantum inter nostram ejusquo doctrinam intersit manifestum faciunt nonnulla ex iis quae ab eo exprompta jam retulimus. Nempe si phantasmata per sensus allata intellectus actioni necossaria, ut dicit, pravambula sunt, qualis erit antequam exerceantur sensus animas conditio Quum ad id praecipuo tendero videatur ut Platonem impugnet, pro se S. Thomas ab Aristotele sumptam refert hanc empiricis omnibus caram sententiam intellectum scilico osso sicuti tabulam in qua nihil sit scriptum. Non quidem id eodem modo interpretatur quo plerique empirici, qui animam omnino passivam sibi fingunt, aut, tu inter recentiores permulti, nihil aliud esso volunt nisi nomen quoddam quo Significetur actuum effectuumquo, quibus constat uniuscujusque vita, collectio, omnem ita abolentes substantiae Vel personae notionein Semper enim Simplicis et per se subsistentis persona, conceptionem retinuit S. Thomas, quamvis eam plerumque in umbram quamdam involverit: nam quum ab essentia ejus distinctae sint potentiae, quid superest praeter obscurum quoddam sundamentum, quod ut rebus externis, ita internis quoque subesse vult Atiamen ibi inclusas esse docet quasdam potentias, quibus quasi materia Vel sensationis, vel ideas ita comparetur, ut experientia opus non equidem creet, sed potius perficiat aut saltem concedit in animo e principio virtutem esse qua aptum se praebeat concipiendae cognitioni. Quod quidem ab ea significatione remotissimum est quam

celeberrimae de tabula comparationi tribuere solemus. Nam sic non omnia , ut ab empiricis, ad experientiam reseruntur, quae nulla tabulae cooperatione indigeret, sed ea fingitur hominis natura ut moveatur Virtus ipsi innata. Videmus, inquit, quod homo est quandoque cognoscens, in potentia tantum, tam secundum sensum quam Secun-

, dum intellectum, et de tali potentia in actum reducitur, ut sentia quidem per actiones sensibilium in sensum, ut intelligat autem per disciplinam aut inventionem. Undes oportet dicere quod anima cognoscitiva sit in potentia, tam ad similitudines quae sunt principia sentiendi, quam, ad similitudines quae sunt principia intelligondi i Prosecto illi concedero non dubitamus animam ε non habere aliquas species naturaliter inditas, sed esse in principio in potentia ad hujusmodi species omnes. v Nam iis verbis eadem sermo doctrina proponitur quam apud Loibiti igium do innatis deis dicentem animum non esse velut librum quemdam legenti aperiendum. His quoque

argumentis assentimur quibus Platonis sententiam insectatur, utpoto quas salsam de humana natur, notionem inducat, quum inter animam et corpus non modo distinctionem instituat, quam legitimam credimus, sed quasi perpetuum quoddam dissidium, ita ut corporea Organa ad cognoscendum non instrumenta, sed potius impedimenta comparata

esso Videantur.

Nempe, ut a prudentissim rerum psychologicarum scriptore quodam M. Chauvet animadversum est, si Platonis disciplina servetur, ideas dicendum est non

homini innatas esse, sed nascente homine in oblivionem cadere. Quamvis autem, etiam omisso revelationis auxilio, multa pareant, Vel ipsa animi observatione, vel praesertim moralis philosophiae studio condita quae alterius vitae spem

46쪽

observatione nituntur qui non vident, in praesenti saltem conditione, inter animam et cDrpus mutuam esse proportionem. Multa quidem merito asserunt quibus comprobare possunt eam esse animi naturam, ut ad altiorem sortunam nata videatur, et quodammodo aegre serat hanc necessitatem corpore, tanquam instrumento, utendi, Otisque, praesentem infirmitatem longe superantibus, conditionem Optet, imo, speret isto materiae consorii liberam : sic hominibus quos, ut fieri solet, ad materiam retrahunt quum vitae negotia quotidianaequo curae, tum illae assectiones quae in animo ex ejus cum corpore societate nascuntur, utile est ea saepius reVocare quae utriusque substantiae distinctionem testantur. At quamvis inter utramque hoc nonnunquam surgat quasi duellum, quo inter se pugnantes oriri videntur duo isti homines quos agnoscebat rex quidam, si non metaphora sed Scientia constituenda est, in nobis non sunt duo homines, sed ex duabus subianitis unus homo essicitur; et si mulla in

animo sunt quibus supra corpus evehatur, naturali tamen dispositione sua ad corpus sertur, quocum multis arctiSSimisque vinculis consociatur. Itaque si merito conjicor lico animum non tantum ad eam cum corpore societatem comparatum fuisse, attamen multis certissimisque documentis admonemur eam esse Dei

voluntatem ut non per vim quasi duo hostes eodem vinculo conjuncti teneantur, sed sibi invicem auxilientur. Sic sensibus uti nobis naturale est, nec veritati respondere videtur quaecunque doctrina per corpus animum magis impediri quam juvari asserat. Quod optime a S. Thoma intellectum sui Me censemus, quum alium in praesenti, alium in suturavita cognoscendi Ordinem esse ex eo ipso concludat quod

dissimilis in utraque hominis conditio appareat. In sutura enim vita, meliorem ore animi conditionem profitetur :nempe tunc eum 4 liberiorem esse dicit, in quantum non amplius per gravedinem et occupationem corporis a puri, at intelligentiae impediatur S. p. I q. 80, a. 2). sistin praesenti vita non minus recte assirmat cesso animae naturale corpori uniri , Unde merito concludit nos non inditas animo species gerere quae adjuncto corpore, quasi doleantur aut saltem Occultentur.

Non tamen ea est ejus prudentia ut satis habeat ea quae in Platonis disciplina ad sabulas p0eticas magis quam ad scientiam pertineant, rerum Observatione emendare. Nec ad eam

significationem hanc de tabula comparationem reduxit ut nobis accipienda videatur et propemodum cum Leibntigit doidois innatis disciplina concordet. Nemporiis verbis animum scilico ad sentiendum et ad intelligendum in potentia esse, non eadem ab eo et a nobis significatio tribuitur. In animo

enim idearum no semina quidem inesse Vult quae rerum experientia inde expromantur; sed ut in sensitivis intentionibus sensitivam cognitionem, ita in phantasmatibus per sensus suppeditatis, intellectivam cognitionem revera versari vult, inch0atam quidem nec persectam. Quod ex eo ipso contra Platonem allato argumento manifestum est, et manifestius etiam apparet ex iis quae de Universalibus disserit: Manifeste, inquit, apparet hujus positionis Platonicas, scilicet disciplinae salsitas ex hoc quod deficient aliquos sensu descit scientia eorum quae apprehenduntur Secun- , dum illum sensum, sicut caecus nullam potest habere noti, iam de coloribus S. p. I q. 84 a. 3). Hoc exemplo certum est universales notiones a S. Thmaila institui ut in sensibus, sub alia sorma contineantur, et nisi prius adstiterint sensationes, nulla sit intellectualis

47쪽

idea Jam exposuimus quibusnam argumentis, ipsa hominis natura conditis, hunc in dearum generatione ordinem, non tantum quoad tempus, sed etiam quoad modum quo essiciantur, constituere conatus sit. Hic vero ipsa rerum observatione sententiam suam tueri conatur; at exemplo sic allat nullam

inesse vim existimamus. Namque nec caecus colores, nec

surdus sonos sentit Dat alia est sensatio, alia scientia, et sitam aut sumi proponatur physica doctrina qua luminis aut soni natura demonstratur, deficiente coloris et soni sensatione, utrique eorum quae, ut dicit S. Thomas, secundum illos sensus apprehenduntur scientia non deficiet; at eodem exemplo uti liceret ad confirmandam doctrinam cui adversatur, sensibus scilicet asserri elementa quae in scientiam recipiantur, at scientiam his elementis adeo non contineri ut ex ipso animo decurrat, qui in rebus externis, ordinis, cujus insitam sibi seri notionem imitationem invenirem

netur.

Omnis enim de physicis rebus disciplina initium sumit ab hypothesi, cujus lumine primum regitur qui per immensam rerum multitudinem, non inconsulto, sed praestitutum jam iter sequens, observationem aggreditur. Sic non qui plura observavit, sed qui altiorem ordinis notionem praeso fert, in scientia physica primas tenet nec tam pertinaci rerum obserVatori, quam Vir qui ingehii sui excellentia divinae sapientiae particeps natus est, Occulta naturae miracula deprehendere contingit.

DE. OPERATIONE QUA E SINGULARI PER SENSUS APPREHENUUNIVERSALE ELICITUR. Atiameia quum, Secundum Doctorem nostrum, phantas-- 79

mata pro ambula sint actionis intellectus cui matoriam Suam Suppeditant, operae pretium est apud eum quaerere quonam modo agatur haec operati qua e singulari per sensus apprehens universale elicitur Phantasmata, ut supra vidimus, quum materiale aliquid retineant, pur seipsa non ea sunt ut intellectum, Omnino incorporeum, movere possint. Adsit oportet intellectus agens, cujus dupliacem effectum duplici nomino significat . Thomas Eumenim simul illuminare dicit et abstrahere 4 Intellectus agentis est illi iminare, non quidem alium, intelligentem, sed intelligibilia in potentia, in quantum, per abstractionem facit ea intelligibilia in actu S. p. I,

Phantasmata igitur illuminat, vel talia essicit ut intellectu possibili perspici possint, ea abstrahendo, ut dicunt sch lastici a conditionibus vel notis individuantibiis Namque, ut Supra Xposuimus, in materia positum osso docet S. Thomas individuationis principium. Itaque si e phantasmatibus nateriale aliquid retinentibus, illae materiales vel individuantes noto ejiciuntur, inde oritur

universatis notio.

Virtut intellectus ageniis, inquit, resultat quaedam, similitudo in intellectu possibili ex conversion intellectus, geniis Supra phantasmata, quae quidem eSt repraesenta- tiva eorum quorum sunt phantasmata, s0lum quantum

ad naturam speciei. Et per hunc m0dum dicitur abstrahi species intelligibilis a phantasmatibus, non quod aliquas eadem numero sorma quae prius fuit in phantasmatibus, postmodum fiat in intellectu p0ssibili, ad modum quo, corpus accipitur ab uno loco et transfertur in alterum S. p. I q. 85, a lin. γIic doscribitur inas intellectus assentis occultissima

48쪽

- 80 operatio, qua e singularibus, quae per SenSu concipiuntur, universale educitur eamque S Thomas animadvertit cum operantis natura optime congruere Sensus enim, materia

simul atque anima constituti, materiam vel singularitatem concipiunt intellectus autem, ad spiritum solum pertinens, res spirituales vel universales attingit, et prim ejus actu concipitur quod maxime universale est, scilicet ab omni vel temporis, vel loci, vel hujus aut illius modi determinatione remota notio aut, ut dicunt scholastici, mera quidditas, vel simpleae apprehensio. Inde proserentur, ratiocinationis opere, judicia, quum ad diversas aut loci, aut temporis, aut hoc vel illo modo existendi conditiones quae individua constituunt, haec omnino simplex notio reseretur; at prima apparet ea qui ita adeo simplex ut non magis unitatem quas pluralitatem proprio exhibeat : Si quaeratur, inquit S. Thomas, utrum tua natura

exempli gratia humanitas directe apprehensa possit dicis una Vel plures, neutrum concedendum est, quia utrumque est extra intellectum humanitatis, et utrumque potest, sibi accidero. Si enim pluralitas esset de ratione ejus, nunquam pOSSet esse una, quum tamen una sit secundum, quod est in Socrate. Similiter, si unitas esset de intellectu, et ratione ejus, tum esset una et eadem natura Socratis et Platonis, nec posset in pluribus pluriscari s uso. de Ent et Essentia9. .

Sic quamvis consessus sit sensus, etSi non comparantes, quodammodo judicare, attamen quoad intellectum nulla esse judicia censet quae non ex comparatione oriantur inter

eas quidditates vel simplices apprehensiones quibus

constare vult primum intellectus actum. Nos contra, cum recentioribus plerisque credimus, ipsa rerum observatione manifestum esse non primam prodire abstractionem, at 81

potius synthetica judicia quibus promiscuo contineantur

haec elementa quae per analysim solvere et rursus componere liceat, ut inde exoriantur nova judicia comparatione instituta. At si S. Thomas disciplinam sequaris, ut primo per

SenSus re corporeas et singulares, ita per intellectum primores incorporeas et universales concipimus. Intellectus actionem necesse est antecedat sensus operatio, per quam conStituitur phantasma, unde, secundum S. Thomam, quaSi materia quadam eliciuntur notiones Vel a singularibus corporeisque rebus remotiSSimae. Namque adeo non, ut

opinari videntur quidam interpretes nimis benevoli, cum nostra vel Leibnitetii do innati ideis disciplina conciliari potest ejus sententia, ut, quum disserit do aeternis illis

notionibus quae non uisenu Vel species singulis quodammodo referri possunt, scilicet de insinito, de unitate, de bono, has quoque occulta quadam arte elaborari doceat; non autem, ut O censemus, ex intima quadam animi virtute decurrere quae data opportunitate, sese exhibeat. Quod quum de hac in ejus doctrina quaestion multos dubitantes Videamus, nonnullis omnem tollentibus dubitationsem exemplis confirmare non SuperSedemUS.

Eum ergo de insinito loquentem inducamus Did enim non omisit, quum in LXXXVI quaestione primae SummovTheologico partis articulum secundum inveniamus cui inscribitur Utrum intellectus noster fossit coynoscere insinita et Respondeo, inquit, dicendum quod quum potentia proportionetur suo Objecto, oportet hoc modo se habero intellectum ad infinitum sicut so absit ejus objectum quod est quidditas rei materialis , Vidimus

supra quales essent illa quidditate per quas, quam Vis observatione res aliter se habere manifestum sit, incipere volunt scholastici intellectus operationem. Sic proponitur

49쪽

non, ut apud nos, synthetica notio plura complectens quae deindo distinguantur, sed nescio quod monstrum cui non magis multitudo quam unitas conveniat Mens igitur erga infinitum ita so habo ut illas quidditates quae nulla consideration determinentur, vel, ut dicit Liberatore, ε impli, cito tantum et negative habitudinem habeant ad plura, quatenus natura illa, seu sorma, per se et absolute, spectata, ad nullum individuum coarctetur, et solum, aptitudinem habeat ut deinceps reflexione mentis reseratur, ad omnia individua existentia vel possibilia T. I, Lisio , par 2, cap. 4 art. 2, 2IH. At nos id nihil aliud osso nisi indesinitum contendimus, ab inflisito longe discrepans; nam prior noti hoc tantum

inferre videtur, mentem scilicet nostram ubi sit terminus certa ratione non posse demonstrare, et eo modo negativa prodit notio; posterior contra nullum esse terminum amrmat. Sic dum deletis gradatim cunctis determinationibus, ad extremum relinquitur inanis quaedam umbra quam inde nitum appellamus, insinit notio, non equidem, ut Vult Fenelo sola assirmativa est, sed tamen Omnium maxime amrmativa; non ut vult idem Fenelo ante caeteras notiones prima statim apprehenditur, sed ea est ut nisi ad eam reserantur plano intelligi non possint finitae notiones quibus, veluti occultum quoddam undamentum subest, de quo inquirendo ii tantum studeant quos pro excelsa ingenii sui

natura, juvet, ut dicit poeta, rerum CossuOScere CauSas.

Hanc insinit et indesinit confusionem a S. Thoma non vitaiam fuisso soquentibus ejusdem loci verbis patet In

rebus autem materialibus non invenitur infinitum in actu, sed solum in potentia, secundum quod unum succedit, alteri, ut dicitur inras Physio , texti 5T. Et ideo in intol- lectu nostro invenitur infinitum in potentia, in accipiendo

scilicet unum post aliud, quia nunquam intellectus noster, tot intelligit quin possit plura intelligere Actu autem vel

habitu non potest cognoscero infinita intellectus noster. octu quidem non, quia intellectus noster non potest simul actu cognoscere nisi quod per unam speciem cognoscit. Infinitum autem non habet unam speciem : alioquin, haberet rationem totius et persecti , 'Obiter animadverter liceat hujus orsan loci memoriam Feneloni adfuisse, quum in secunda parto sui libri de istentia Dei scriberet Deum ipsum esse ideam quamd eo habemus quia quum, ut S. Th0mas, admisisset ideas

quasi species quasdam esse objecta reserentes, non intelligebat quomodo finita species infinitum reserro poss0t nec magis quam S. Thomas quidquam praeterisum infinitam speciem, scilicet et quae haberet rationem totius et persectis accipere volebat Atra Thomas saltem sibi constat, nam ut

infra videbimus, Deum quoque, non aliter quam caetera universalia, per inceSSum scilicet et per remotionem,

adstantibus primo phantasmatibus, quibus suppeditatur abstractionis materia cognosci censet. Apud Fenelonum vero hoc omni prudentias alienissimum invenimus, quod dum ros finitas per ideas c0gnoscimus tanquam per imagines quae, ut dicit, in capite nostro quasi musaeum quoddam constituunt, cujus picturae, ad nutum possess0ris sese sponte hinc atque illinc moverent, Deum ipsum menti nostrae

praesentem conciperemuS.

Sod omissa hac digressione, inceptum jam locum repetamus : et Ideo non potest intelligi infinitum nisi accipiondo, partem post partem, ut ex ejus definitione patet in , ' Physic , text. 63. Est enim infinitum cujus quanti , talem accipientibus semper est aliquid extra accipere. Et, sic infinitum cognosci actu non posset nisi omnes jus

50쪽

s paries numerarentur, quod est impossibile. Et eadem ratione non possumus intelligero infinita in habitu In nobis enim habitualis cognitio causatur ex actuali consi, derations Intelligendo enim efficimur scientes, ut dicitur, iii 2 Ethic. cap. I' Unde non possemus habere habitum, infinitorum secundum distinctam cognitionem, nisi consi, deravissemus omnia infinita numerando ea secundum cognitionis successionem, quod est impossibilo. Et ita nec actu me habitu intellectus noster potest cognoscere, infinita, sed in potentia tantum, ut dictum est in isto, articulo S. p. t q. 86, a. 2). Non alio modo comparari Dei cognitionem eodem articulo docet et Deus enim, inquit, dicitur infinitus sicut forma quae n0 est terminata per aliquam materiam. In rebus autem materialibus aliquid dicitur infinitum per, privationem larmatis terminationis. Et quia Drma secun- , dum se nota est, materia autem sine forma est ignota, inde est quod infinitum materiale est per se ignotum. Insnitum autem sormale, quod est Deus, est secundum , se notum ignotum autem quoad nos, propter desectionem, intellectus nostri, qui secundum statum praesentis vitae, habet naturalem aptitudinem ad materialia cognoscenda. Et ideo in praesenti Deum cognoscere non pussumus nisi, per materiales assectus sibid. . , Et ne ulla dubitatio Supersit, eamdem sententiam aliis verbis in septimo LXXXIV quaestionis articulo propositam referre liceat:

Incorporea, quorum non sunt phantasmata, cognoscuntur a nobis per comparationem ad corpora sensibilia, quor tim sunt phantasmata, sicut Veritatem intelligimus ex consi- , deratione rei circa quam Veritatem speculamur Deum, autem, ut Dionysius dicit c. I de div. Nom. lect 3,

nem, Vel aliquam comparationem ad corp0ra. Et ideos quum aliquid hujusmodi intelligimus, necesse habemus, converti ad phantasmata corporum, licet ipsorum non sint phantasmata S. p. I q. 84 a. Idem de bono, do unitate, de iis denique quae a recentioribus conscientiae et rationi tribuuntur, aliis Iocis dictum invenimus; at rem jam Satis, ut nobis videtur, constitutam tandem omitten

Constat igitur, si S. Thomae assentiamur, nullam Ssse notionem quam non a intellectus accipiat aliquo modo a SenSu S. p. I, . 84 a. 8), , et in sensibus positam

esse quasi materiam unde expromantur quaecunque incorporea et uni Versalia cognoscimus non equidem quod eodem modo in intellectu sint quo in materia namque ita nussa essent Vere incorporea et uniVersalia, quod, quanquam ora Thomae disciplina necessario consequens, Hu tamen opinioni alienissimum est; sed ab iis, operatione intellectus agentis, remoVentur et individuales conditiones , quibus vel in materia sensibili, scilicet et quae subjacet qualita tibus sensibilibus , vel in materia intelligibili, scilicst quae subjacet quantitatio ad Striciae erant illae notiones. Nam Secundum S. Thomam, et quantitates, et et numeri, et dimensiones, et figurae, quae Sunt terminatione quans litatum, possunt considerari absque qualitatibus sensibi libus, quod est eas abstrahi a materia sensibili , et ulteriori abstractionis genere quaedam sunt quae etiam ab ea materia nihil e materiae notis praeter quantitatem retinente, ita abstrahi possunt ut sine hac vel illa peculiari nota substantiae quantitati subjectae s considerentur, quod est,

inquit, et eas abstrahi a materia intelligibili individuali.

SEARCH

MENU NAVIGATION