장음표시 사용
261쪽
LIBER II. 2ος In menstruis chartis obedientia praescribitur, at ipsi nihil minus faciunt quam quod imperatur : quibus jejunium suadetur , illi nec unico bolo genium siuum fraudant: quibus Veritas consulitur sequenda , illi technas , fucos, sutelas, mendacia consarcinant. Sic auditorum ubique multos reperias, factores paucos. An non ii auditores solum, apud quos pax publice laudatur, rixis illi ac jurgiis turbant omnia : eXamen conscientiae jubetur, illi toto mense nec semel quidem in seipsos desce
dunt: quatuor novissimorum meditatio proponitur , illi mortis Sc judicii
immemores , caeli & inferorum securi vivunt: vigilantia praecipitur , illi venientem solem hora septima in lecto salutant, ubi ubi tandem sit sacrum : pia lectio commendatur , illi libellos pios' nec habere quidem student, nedum te sere : frequens confessonis usus inculcatur, vix illi ut hoc quovis bimestri semel faciant, adducuntur. Et de illis quid dicas, quibus Virginitas & Pudicitia colenda indicitur obscoenos illi Catullos pro stimulo virtutum legunt. O mi sodalis,an non iste mensis identidem tibi occentat, Castita , Castitas, Cantiatas. Vide obsecro quam casti sint tui oculi, quam verecundi gestus , quam Pudica verba , vide ante omnia quam purae & mundae sint cogitationes tuae ;n hae libidinis coenum admittant, ne
262쪽
stos DE c VLTU CAELI T. mireris & oculos, dc gestus , & verba codem luto infici. ubi cor libidinem
olet, ubi cogitationes castae non sunt, nec lingua, nec vultus, nec oculi cordis indices casti inoniam spirabunt. Ergo dc tu menstruam tabellam tuam inisspice, lege atque relege centies , seπ- centies; lectio tua finitur verbo, Cast m, CastitM Castitas.
III. Quid porro de iis censendu qui
menstruali scheda Sobrietatis monenis tur, illi diem mero frangere, & crumenam in calices student exhaurire. Quid
de iis videtur quos pia illa sors ad desiderium patrice caelestis erigit, illi in
variam curiositatem effusi,omnibus vanitatibus indulgent. Quos putes eos, quibus scripta traditur Carnis affictatio, ilii hoc unum agunt , ut Carni faciant bene , ut corpus mulceant & sain pinent. Quid de his, inquam, omnibus sentiendum qui prorsus in contrarium nituntur, dc alia omnia faciunt quam quae Sancti menstrui monent, suadent, jubentque. De te, Gerarde, tua me virtus meliora vult ominari. In eos dixi hactenus , qui torporem & desidiam nec alienis quidem tegunt oculis , qui suo se ossicio functos credunt,cum consuetudini paruerunt, tametsi mense toto nec Divi cura, nec statae preces, nec specimen virtutis ullum se prodat. Ita alios atque alios Sanctos, ita plurimos accipiunt colendos,nullum colunt,tunc maxime
263쪽
LIBER II. Eo maxime sensuri quam malum sit Divos Caelites negligere, cum serum nimiserit velle coluisse, cumque nihil ultra restabit quam ut tam profanae socordiar frustra poeniteat. Non satis est, o juvenes ; o viri, non satis est menstruas schedas flexo poplite, reverenti manu, pioque osculo excipere, perlegere, re tinere, nisi & Divos in iis descriptos coistere, & virtutem in iis notatam placeat exercere. Nemo virtuti favet, nisi qui eam sequi potest, & Caelites nemo eX- peritur propitios cum moritur, qui eos sibi amicos non conciliat dum vivid. GER. Saepe coepi, sed serpe etiam dein si Divis menstruis honorem habere, nunc oblivione , nunc etiam taedio vi inus. POL. Vix est ubi altioribus clamoribus sit opus, quam cum bene ce Irorum constantia docenda. Animusumanus ingenerato pondere nun
quam non deflectit in prava, varius 1emper & mutabilis et virtutem praesen tem saepe non odimus, sed negligimus.
ita virtutum radices non raro antequam adolescant, sterili frigore exareis scunt, ut jam supra demonstratum est.
Sed quicquid dixerimus, minus semper quam par erat, dixisse videbimur. Eequia de Conscientiae, de Caelitum , de
Corporis cultu agimus , hunc nobis lainborem necessario sumemus, Gerarde,
ut belluam istam huic triplici cultui infestissimam pro viribus impugnemus.
264쪽
Sane ab hac animi levitate Sc inc is stantia admirandae metamorphoses, &saepe monstra vitiorum horrenda proinveniunt, quae ab iis eduntur qui quandoque sanctissime incipiunt,finiunt ste- Ieratissime, ab angelis, suo vitio,in dia-holos mutati. Haec enim inconstantia, di lentus ad vitium destensus, non unam aliquam virtutem enervat , sed universas. Audi funestam tragoediam in qua histrio seu actor,& conscientiam Caelites religiosissime coepit colere, suum etiam corpori, qui conveniret, cultum tribuere; sed quam sancte in- Coepit, tam impie finivit. Audi mirai vis miram catastrophen.
Inconstantia in ranimi ct Caesitum cultu, exemplo inaudito coargui
sto loco natus, 3c a fortunis felix atque copiosus, melioris sanctiorisque vitae studio incensus, parentem obnixe rogavit, liceret sibi re Dus mortalibus abdicato, Christum & immor talia sequi. Negavit hoc ei pater. Institit rurium ac nepius filius: cum actum agere se putaret, propinquos in parentem immisit, ut id a parente eXtorque
265쪽
testatem abeundi , dc mox in cogno-hium se inclusit, in quo tam magna dcillustria continentiae dc abstinentiae
quotidie documenta ceteris dedit, ut haberent omnes quod imitarentur.Cum aliquamdiu in coepto vitae cursu proseincinet, ratus se persectiorem quam erat,
affectat solitudinem,& a Coenobiarcha secedendi copiam flagitat. dehortatur juvenem prudens hostilium technarum pater, pericula proponit, insidias exisponit, enumerat damna ex eo discessii secutura , nec persuadet tamen juveni, quem jam persuasit, imo abripuit affectus. Si ergo,inquit praeses, audendum est, dabo socios qui comitentur. Ita
discedenti comites geminos e contubernio suo adjungit,qui novo eremicolae locum opportunum quaerant. Fa. ciunt una iter diem unum atque ait
rum , ac per vastam solitudinem sessi
oberrant, aestuque tandem ac labore fracti in terram corpora abjiciunt, somno pauxillum vires refecturi. Cum aliis quamdiu placide omnes quievissent, ecce tibi ales streperis advolat pennis, 3c clangore alarum excitat sopitos. Hic comites : En, inquiunt, socium Dominus caelitem tibi misit, sequere ducentem. Ille de providentia Dei mire laetus, salutatis comitibus , sequitur prae- viam ductricem. Ales post pauca spatia semel atque iterum subsidit, ac va--sicit, in quo loco novus incola silvae
266쪽
aro DE CVLTU CAELI T. antrum reperit, juxtaque salientem ad sedandam sitim, & dactylos ad pellendam famem. Intellexit eam sibi regionem a Deo per avem designatam , ubi Deo preces assiduas sterneret, & vitae cursum feliciter perageret. Ergo totum sexennium in summa vitae innocentia 3c san ctitate solus dc unicus traducit.
Et jam de tironis felici progressu non
parum sollicitus erat cacodaemon,timebatque ne tam altas virtutis radices ageret, quas non posset amplius con
vellere. Aggrediendum itaque sibi militem advocatis in consilium consiretis artibus decernit, personam inculti Ahorridi natuque graniis anachoretaesumit, tironem adit , seseque spectandum primum exhibet. horret Iuvenis , dc aspectu inusitati hospitis percellitur.
nam intra sexennium mortalium neminem aspexerar. Dat ergo se in preces, precatur una in speciem vaserrimus insidiator,surgentemque hortatur, ut denuo secum etiam votis Deum conveniat, Tum personatus ille daemon rQuamdiu, inquit, hic degist 1 exeninnium, inquit iuvenis. O infelicitatem, inquit hostis ; qui te tam vicinum tam diu ignoravit non amplius quatriduum est cum hic esse te cognovi, statimque
consurrexi loco , & salutatum te per rexi , uti de iis inter nos rebus,quae ad utriusque salutem pertinerent, agere
mur. Quid agimus hic in tam vastis de
267쪽
LIBER II. MI desertis ambo saltibus , a sacris Christi mysteriis , a divino Eucharistiae epulo
exclusitvereor equidem ne ab ejus quoque regno excludamur. Ad decimum
quintum hinc lapidem duo sita sunt coenobia, quae licebit nobis sestis die .
bus adire,ac percepta sacra synaxi rediis re. visa res imperito tironi lalutaris ac necessaria, specum deserit cum ipso dae mone, quem virum sanctum existimabat, & dominico die monasteria petit. Templum ingressus, dc in preces fusus cum paullo post circumspiceret, re Q.
cium ac ductorem suum requirerer, nusquam invenit .Quaerit ex coenobilis ubi comes suus & pater esset: neminem, inquiunt illi, nisi te & prorsus inis
comitatum adventantem vidimum Τum demum sensit se a veteratore circum
ventum, & per dolum e cubili suo existractum, neque tamen nimium doluit, ad homines post tantum temporis, re visisse. Ergo ad latibulum suum reverinsus progreditur in consueto vitae instituto. Sed adest rursus strophatum fabricator daemon, verum jam alia longe via perniciem incauto machinatur. Iuvenis formam induit, habitum civilem& patrium finxit, ut cui semel illuse rat, eundem denuo falleret, ac tandem a loco,pietate,religione penitus averteret, ac in sempiternum exitium praecipitaret. Adest ergo & in latebra seden
tem ad sui spectaculsim elicit , nihil es'
268쪽
DE CvLTU CAELIT fatus , sed perinde ac si e patria quaesis
tum religiosum juvenem venisset: adis stat, intuetur curiose, haeret, & modo vultum, modo alias corporis partes re spicit, ut adsciscitandam provocet ta- Centem. Nec frustra; rumpit silentium prior imperitus Anachoreta, dc: Quid, inquit,ades,quid me tam exquisite contemplaris Hic architectus mendacii: Haud videris me nosse amplius,religiosissime domine , post tantam temporis intercapedinem. Ego sum vicini patris tui filius, Pater tuus ita audiebat, hoc
nomen erat marri, hoc sorori r sed mater quidem ac soror,ante biennium naturae concessere, pater hoc anno defunctus,te haeredem ex asse scripsit, ut tu
veluti pius ac religiosus filius relictum
utriusque salute in egentes dispertias, misitque, qui te pervestigarent, nec hactenus ab ullo reperiri potuisti, suod
equidem vehementer gaudeo,mihi eam felicitatem divinitus oblatam, ut in te inciderem. Respondet anachoreta religiose, modo etiam constanter: Ego vero pecuniae caussa locum hunc desertuis
rus non sum. Et ille: Quid enim mali suadeo non sum auctor tibi ut opes possideas, aut retineas, sed in pauperestribuas, ac relictam solitudinem quam primum repetas. Quid, respondebis, de neglecta & direpta tanta pecuniae sum
ana, summo judici quid patri r quid
269쪽
egenis ac miseris,quos tanta mIserico dia privas t Huic anachoreta : Ego, inquit,hactenus rerum caducarum curam
penitus nullam habui r conscientiam solum, & caelum atque Caelites curavi. Et hoc est inquit larvata vulpes) conscientiam & caelum atque Caelites curare, parentibus , in caussa praesertim tam pia, sucurrere, pauperibus per occasionem tam bonam non deesse . qui
haec non curat, conscientiam negligit,& caelum atque Caelites contemnit. Ad haec anachoreta iterum: An non sunt, inquit, alii, an nemo stuperest cognatorum, qui me absente, bona haereis
ditaria in egenos dividat Si tu desis, inquit impostor, avarissimus quissue advolabit, dc praedam faciet pro libitu:
interim mendicorum turba lugebit reabibit inanis. cujus culpam tu sustineo
his. Ductus Sc victus his dolis simplex& stolidus juvenis, surgit, pedem,quem
retulit nunquam , eae aedicula profert, solitudinem simul ac caelum Caelitesque deserit, viam init, patriam re letit. In via non pauca nec levia nequitiae rudiis menta accepit a viae socio , a quo insigniter & cum fallaci venustate malus es e didicit, antequam id se doceri crederet. In patriam ubi pervenit, ecce domum paternam ingredienti pater ipse, quem daemon finxerat mortuum,
occurrit, miratur novum hospitem, nec
agnoscit filium,sed probe filius patrem.
270쪽
Quaerit pater, quis, unde domo, quid adesseti Attonitus prope filius, quod videret vivum , quem audierat defunctum,fingit stantum in itinere ex comitis societate profecerat in fingit inquam, se desiderio patris extremum videndi dc salutandi adesse. agnitum pater in aedes admittit, dc amicissime ut filium tractat. Sed non diu in aedibus paternis versatus, Mundi mores δc leges exacte addidicit, fortasse illas nunquam satis oblitus, tanto jam appetenrior vanitatis,quanto ante pietatis studiosior, periinde si doleret tamdiu vitiis non servisse, ita sapere coepit misero peccandi licentia. Conscientiam quam antea quotidiano examine soIebat exploraredam opprimere, eique silentium imperare; Caelites quos prius assiduissimis obsequiis consuerat colere,jam contemptim
negligere , 8c fastidire; corpus quod
aliquot annis laboribus dc inedia macerarat, jam vere colere, Sc mollissime procurare coepit. his gradibus in praeceps ibar, seipso deterior factus in
dies . adeo dulcis ei erat vitiorum libertas , qua tamdi carere potuisse mirabatur. Sic per summum scelus pudorem Sc innocentiam amisit, turpissimi Dque sese flagiti .s contaminavit, ita ut ararente plagis etiam multatus , tamen non respisceret, sed infelicem animam in scelerata vita exhalaret.
