장음표시 사용
291쪽
LIBER III. 233 ab incolis .maluissent illi vivere sub illustriori domino. Advertit hoc Amasis, Sciae qua sorte ob id oriretur seditio, cauia tum voluit erudita calliditate. Peli vium habebat aureum,ex eo hospitibus vestigia & manus abluebantur,immundumque reddebatur ab immunda aquar hoc in ignem conjectum consavit seiscitque ex eo statuam , tum in publico tanquam Deum adorandum proposuit.
Circumfluxit ingens venerabunda turba,& materiam eandem quam antea ut sordidam cum stomacho aspexerunt, jam osculis attriverunt. Nec diu cunctatus Amasis, advocata concione hujuscemodi verba fecit:Viri AEgyptii, Mqui habitatis regna nostra , quod videtis, etiam noscite. Pelvis erat ante, reinceptaculum sordium,oculi vix ferebant nauseabundi,nemo coluit: at vero postquam arte purgatum , & formatum in hanc statuam est , induitque Dei similitudinem, omnibus es te honori coepit meritissimo. Sic quoque mea nunc vitae conditio est. sui olim unus ex vobis, imo plerisque inferior , 3c merito a minbis contemptus :at postquam Ornamenta regia suscepi, re sceptro vestro potitus sum, alius esse coepi, quod alia gestem insignia. similis jam suin aliis regiis bus;in eorum numero jam habete similem , quem alioqui juste aspernari pos
Egregius hic regia sermo i etiam no-
292쪽
his, Gerarde,utilis est, si attendamus. si
animus e faece hac terrea concretus esset, si ex assinitate & cogitarione animorum mortalium prodiret, esset fortasse cur cunctamur , esset cur tanquam
plebejo denegaremus famulatum , sed cum supremi Regis gerat ima uinem, omni ossiciorum genere colendus est. Corpus, quod luto proxima cognatione iunAum, pro servo tractandum est. At paene simile quid contingit corpori nostro,quod Amafis pelluvio. Corpus a natura ad servitutem abjectum est,sed pravi amoris ignis, & nescio quis adsciti ius vestium spIendor illud sic immutar, Ut a multis pro Deo habeatur , dc in animum dominetur. sed verissime dixit ille : Nullos dominari deterius quam quos ad serviendum natura creasset. GER. Sed antequam , quid corpus sit,eXplices, quaeso quid est animus quid enim colam hospitem ignotum II. P o T. Heu quam multa sutar quae esse concedimus ; quae & qualia sint,
agnoramus. Habere noS animum, Cuius
imperio & impellimur 8c revocamur, Omnes fatebuntur : quid tamen sit animus,ille rector dominusque nostri, priscorum philosephorum turba nunquam satis expediet. Alius illum dicet esse spiritum , alius concentum quemdam, alius uim divinam δί Dei partem, alius tenuissimum aerem , alius incorporatum potentiam. Non deerit qui sanguinem
293쪽
guinem dicat,qui calorem. Adeo animo non potest liquere de ceteris rebus , ut adhuc ipse se quaerat. Empedoclem se ro , si negligat culturam animi, quem nihil aliud esse contendit, quam cordi ustusum sanguinem. Zenoni ignosco, qui animum ignem esse docet,ignis autem colendus non est, nisi fortasse a Persis, qui illum pro Deo habet. Dem crito quoque venia danda ,si hac in parte hallucinetur, corpusque praeponar
animo , quem eπ vilissimis atomis com fatum somniat. Pherecrates etiam p cate vivat, imo hilariter , 8c cuticulam demulceat. quid enim ad animum a
tenderet, qui, ut ipse eum desinit, nihil est. At vero nos melius & peritius animum noscimus, rem divinam dc immo talem,originis nobilissimae spiritum, reprope Deum in humano corpore hospitantem : par igitur erit eum pro dignitate colere, corpori autem tanquam servo herilem majestatem nunquam induere, aut id in solium attollere. Habuit Isocrates inter suos discipulum , quem advertit horti colendi studiosissimum esse , ceterum in ornandis moribus Ianguere , nec fere quidquam in studiis proficere. Ideo aggrediendum fibi hominem ratus: Obsecro, inquit,ne
hortum habeas cultiorem quam animum. Brevis exhortatio , sed seria, Momnium auribus ingerenda,eorum prae
296쪽
qui a corpora, qui alia sua omnia co- η lunt potius quam animum. de quibus M jure conquestus Demonax : Stultissimi mortalium, inquit, omnem solicitudi-- ς' nem suam ponunt, in extruendis sedibus , & hominum qui aedes illas habitaturi, nullam penitus rationem habent. Et quid magis miremur , suam cum omnes & cupiant optime vivere, re sciant non alia re quam animo sic vivi, nec fieri posse , quin si optime vivant , animus colendus sit, tamen animum suum minime colant. Sunt qui villas opipare extruunt,& domos diti iasime exornant , & familias numerose comparant: sed in istis omnibus, in tanta rerum assi uentia, nihil est cujus illos magis pudeat quam inculti animi. Habent igitur omnia cumulata, omnia affuentia , omnia opulenta, culta omnia& ornata praeter animum , quem velut alienum 3c rem non suam negligunt. ea contra quae aliena sunt, inter laudes suas numerant. Et quid, mi homo, de bonis non tuis tei aliast Nobilis, generosus es t parentibus age gratias. Dives es sortunae non credas. Honoratus est ab honorante hoc habes. Validus es tar- gritudine fatigaberis. Pernix es 8 abibis in senectutem. Formosus es t expecta paullisper, dc non eris. Animus tibi cultus & eruditus est Hoc tuum est. hoc enim nec a patre haereditarium , nec a casu pendulum, nec a fortuna mutuum,
297쪽
nec a suffragio annuum , nec ab aetate varium,nec a corpore caducum est. hoc ite, hoc vere tuum est. Animus cultus
proprium cujusque & revera magnum ac solum bonum est. Animus neglectus& incultus, intima, inhaerens nimis,dcvere summa paupertas est. III. De modo colendi animi, ut video,Gerarde,quaesiturus e S. An non nudius tertius abunde de hoc actumZConinicientiam curare, est animum colere.
Hoc tu,sive contaentiar,sive quod forinae usitatiusὶ animi cultum appelles; per me licet. Sed ut jam de cultu corporis sermo sit planior, de animo colendoctum mam rem complectar. Ceres etiamnum mihi in animo est. Quid fecit illa alumnum suum , quem curavit, igne perfudit, ut immortalem redderet. Nec Cereri duntaxat haec ad immortalitarem visa fuit via. Nam dc ipsam Thetin indignatam se Deam mortali Peleo in matrimonium collocatam, filios,quot-Juot oriebantur , in ignem exurendos ronjicere solitam tradunt mythologi, auod ita rebatur mortalitatem exuri, Ic quod immortale esset,perpurgari retonseretari, uti aurum aere consulam ignis ope purgatur. Atque ita sex jam alios consumpserat, donec ad Achillem rentum , quem pater superveniens ab igne exemit. Vtraque mulierum ista tum animum curarunt per ignem , ω eam hominis partem immortalem cum
298쪽
FriVerunt, quae esse poterat. Duae nobis pariter pro excolendo animo constituendae sunt nutrices. quaenam illae Pallas & Pietas. Pallas se primam offert, sed inermis & onusta libris , haec suos quos informandos recipit,igne perfundit, ut aeternet. quis ille ignis quem aD sunditi Doctrina est,mente homineque digna . nam cum omnis doctrina derivetur ab aeterno illo doctore , dc caelestis quaedam quasi flamma sit, quid ni mortalitatem in animo comburat , dc ad illas beatorum sedes erigat Sed tamen hic ignis satis pusillus est, quan-tns quantus est, si virtus ejus spectatur; instar scintillarum duntaxat urit,parum aut nihil in animis excoquit , nisi re Thetis,hoc est,Pietas accedat,quae non solum stricturas nobis inspergat, sed totos in focum praecipitet. absque hissammis crudi manent animi & confusa massa. Pietas verum ignem habet,&luminosum purumque , quo debiles re Caecas mentes roborat & blustrat. Ad callestia & divina animi nostri non aliter se habent quam argillaceae Prom thei statuae , quae etiam solis radiis expositae nec vigorem tamen habebant, nec movebantur: at vero ubi conscenso olympo virgulam soli admovit & incendit, reduxque in terras flammam su-Peris ereptam , statuis inseruit, illico in membris motus & in statuis gressus sequebatur. ita mentes nostrae vecordes
299쪽
LIBER III. Sc statuas immobilitate similes, etiamsi doctrinae igne perfundantur & Collu strentur , tamen nisi cadestis & divinior
illa lux superveniat, nullus animo vigor, nullae sunt vires. Sed intervenit non nemo qui Thetin hanc impediat, qui culpet , qui exclamet 8c damnet. eam jam aetatem vivimus , in qua nec pietatem apud alios serimus , nec in nobis ipsis colimus, quam a nobis facimus per sc Iera extorrem . Tandem quid sumus Pulchrae statuae. quemadmodum Stiti Pon interrogatus , quem statuis simillimum censereti Hominem, inquit,stupidum,& animi sui negligentem. Verum , extra Chorum salto. Recepidict urum me hodie de corporis cultu, non de animi. quamvis ille ab isto pendeat. Nos eo ipso animum negligimus,
quia nimium colimus corpus. Ita culis
tum hero debitum, iniquissima permutatione transferimus in servum. Quicquid sapientum voces moneant, no S sa pe in solius corporis curam intenti, mi re in sanimus in exornando hoc mancipio. Et hoc est,quod severa castigatio nodignissimum. Suum corpori cultum non
eripiemus , sed nimias ei phaleras deis trahere conabimur. Et quid est corpus, ut in illud potius quam in animum, omnem benignitatem tantis blanditiis effundamus L Sit ergo nobis haec altera
