Synopsis metaphysicae, ontologiam et pneumatologiam complectens

발행: 1762년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

dem est ossicium quod etiam bonitatis quum CAP. IV. in legibus ad mores pertinentibus, omniaque honesta, totique mundo profutura jubentibus, condendis et promulgandis ipsa Bonitas se exe-Teret; AEXigeretque etiam ut validis sanctionibus hae leges muniantur, quo magis in ossicio, debitoque obsequio contineantur omnes, indeque oritura felicitate fruantur. Quoque major sit harum legum vis in communem elicitatem, exigit eadem sive Justitia sive Bonitas, ut sine iniqua ulla in malos indulgentia, aut gratia toti Dei civitati nocitura, poenae legibus definitae

irrogentur.

Sanctitatis divinae fere eadem quae Bonita et Sanctitas; tis et Justitiae est natura quod scit Deus Omnia optima volens et toti mundo consulens, Omni prava aut iniqua cupiditate immunis sit; atque in suis virtutibus, iisque omnibus qui sibi similes sunt deleo etur, et contraria damnet et

aversetur.

IV. Quumque nulla sit dubitandi Castus di, Deus verax iqui Deus, ultra communem naturae sortem homines plurima docere, iisque suam voluntatem declarare possit Ex eo quod et optimussit et sapientissimus, qui neque ipse falli potest, neque homines, ubi ipsorum interest ne decipiantur, fallere velle colligimus Deum in D c-tis Promissisque servandis esse veracem.

152쪽

PAR III. U. Ex reliquis omnibus Dei virtutibus, colligimus eum esse Beatissimum. Dei autem ct cώιμ . vita beata neutiquam a rebus eXternis pendere potest quum hae omnes ab ipso pendeant. F X se potius, suarumque virtutum conscientia, optimoque mundi universi statu, quem sua virtute constituit et conservat, Deo optimo et benignissimo summa oriuntur et immutabilia gaudia.

153쪽

CAP. V.

I. Operationibus Dei licet exigua sita nostra notitia haec breviter in uniVer sum dicenda quod nullis laborent defectibus aut vitiis ipsusque consilium et voluntatem sequantur, atque idcirco liberrimae sint quamvis nihil velle possit Deus quod ipsi sapientissimo non optimum videatur. Nunquam de spe sua aut proposito decidit Deus, nunquam consilia mutat nihil ei volenti obstare potest, aut consilia ipsius impedire, ubi quicquam efficere secum statuerat ipsim potentia sine ullo labore molesto se exerit nihil eo invito fieri potest, nihil improvisum evenire : neque ab ulla

causa eXterna vim suam mutuatur, aut ejusdem

auxilio indiget, ubi sine aliorum interventu quicquam fieri Xpetit. Quae tamen inter se repugnant, ea fieri non posse, antea diximus . An autem praeter ipsam Dei voluntatem, interveniat actio quaedam diversa an contra ipsum velle per se sit efficaX, nihil pro comperto affirmare licet.

Part. III. Cap. III. I.

154쪽

tha D OPERATIONIBUS DEI. PAR III. Π Ex iis quae de bonitate divina antea .. - dicta sunt haud improbanda videbitur senten- Bonitas es tia, quae statuit, summa sua et pura bonitate

versition*m permotum Deum optimum maXimum, hun-

dum hunc universum, Cusque partes quatque effecisse; ut aliis a se rebus vitam, perfectionem, . et felicitatem impertiret . neque alia quaecunque admisisse in mundo mala, quam quae huic sini videbantur necessaria; utpote,

cum bono praeponderante connexa. Inter Dei operationes, primum occupat locum, rerum a se diversarum effectio, quae an te nullae fuerant . quae CREAΥIo appellatur, eaque R IΜA SECUNDA dicitur CREATIO, quae Materiae primas induXerat formas;

atque ex materia per se haud idonea species effecerat. Creatio prima videtur Dei solius esse opus. Neque cuiquam incredibile videatur Deum sua vi effecisse ut res quae antea non fuerant, esse incipiant licet nihil simile vi humana fieri possit. Perpendatur enim quantulus sit homo quamque in ipsis rerum naturis perspiciendis caecutiat; ita ut vix magis intelligat quo modo ipse suas revocet ideas, easque varie mutet; quo modo novos motus in animo, aut in corpore suo antea quiescente, susci

tet.

155쪽

D OpERATIONIBU DEI. 44 An autem natura ab omni aeternitate ac Cap. U. tuos a primo etiam quicquam effecisse poterat, ita ut rei creatae duratio, omne tempus sinitum antecesserit, nemini forte ex ipsa rerum natura satis est exploratum quod me sine res Creata conservare valeat Deus, nulla est dubitandi causa. Qualem autem Dei vim exigant res creatae Conservatis. ut permaneant, haud satis constat an scili-Cet, eadem vi continua egeant qua et esse coeperant an vero, ea naturae stabilitas ipsis a primo tributa fuerat, ut durare per se possint,nis divina vi rursus intereant. Incertum itidema vi quadam divina, vel semper continuata, vel certa lege subinde interposita, efficiantur hi

corporum attractus, motuumque communicationes quas cernimus an Contra, ipsis cor poribus a primo ea vis tributa fuerat, cumque ipsis conservata. Hoc tamen omnino certum

est, Deum, qui esse rebus ipsis dederat, posse

etiam eas cum velit perdere earumque durationem et vim omnem Deo acceptam esse reserendam.

ΙΙΙ. DEU providentia sua mundum admi Dei prοτὶ nistrare, iisdem fere rationibus colligimus, quae dentia omnis Deum esse ostendunt. Neque credibile est natu SVVt r. ram praestantictimam, omni sapientia, bonitate

156쪽

PAR III et potentia ornatum, de mundo ejusque parti- bus, iis praecipue quae ratione sunt praeditae, tantaeque felicitatis aut miseriae capaces, quasque omnes tanta arte et solertia fabricaverat, securam esse posse easque caecae fortunae veXandas commutere.

Atque insuper, quum omnia quae eveniunt a causa aliqua adaequata sint efiiciunda nihil enim erici possie videtur nisi a causa, quae vester suam naturam et indolem, una cum rerum specie objecta, ubi de causis liberis est

sermo; vel per vim aliquam Xternam, ad hoc nunc essiciendum permoveatur : quippe manente indifferentia, nihil essicietur, nisi Fortunae aut Casui tanquam rebus veris essicienti aliqua tribuatur : hinc non immerito colligendum putant viri quidam doeti, omnia per certas fieri causas, quae certa lege ab aliis prius

movebantur, quaeque nos retro investigantes tandem ducent ad causam omnium primam; quae, prout sibi a primo visum est, totam rerum mutationumque seriem, earumque causas omnes constituerat. Neque pietatis invitamenta

tollet haec doctrina, sive omnia legibus certis a primo constitutis evenire dicantur; sive vi divina, secundum aeterna ipsius consilia, subinde interposita dummodo utrobique hoc teneam

157쪽

D OpERATIONIBUS DEI. I sinus, virtutum Vitiorumque, qua 'in aniamantI CAP. U. bus ratione praeditis exstitura praeViderat De us, in mundi regendi consiliis habitam fuisse rationem, iisque rerum eventus fuisse accommo

Quumque nihil Deo inscio aut invito acci mnestio, dedere possit; qui scilicet omnium rerum natu decretorum Tas, VireS, mutationes, et nexus inter se om- V prae

tuitu perspexerat; non putandum est Deum, more hominum, diversa diversis clemporibus appetentem aut decernentem, primo finem proponere atque deinceps rationes finem consequendi: verum potius simul, unico stabili de- Creto eam integram omnium rerum seriem quae sibi optima videbatur, decernere et em Cere unde omnis de ipsius decretorum ordine quaestio praeciditur. Hoc tamen non obstante, quaedam a Deo, propter se Xpeti merito di-Cuntur; quaedam propter alia, tanquam media aut subsidia. Neque ex Physica Xcludendae sunt causae quae vocantur finales. IV De causarum naturalium, quae vocan- De liberastur, essicientia, aut de mundi corporei motibus octionibus et mutationibus, quo modo a Deo regantur, 'ηVV V ς nulla est controversia: quippe quae sequuntur causas quasdam legesque necessarias a Deo con-

158쪽

Dc p RATIONIBUS DE s. st tutas. Qua tamen ratione, ad causarum liberarum actiones, praecipue vitiosas, pertineat certa providentia, haud facile ita expediri potest, ut non in Deum actionum turpium crimen aliquod conferatur. In actionibus honestis regendis et determinandis, non metus es ne nimium Deo tribuatur: qui scilicet, vel quod naturalem aliquam cuique dederat virtutis indolem, eamque conservet subjectam legibus quibusdam naturalibus, quae eam vim habent

in agentia etiam libera, ut eX certis causis, certo modo eorum mutentur affectus et ingenia; vel quod certa invitamenta, certas boni aut mali species ipsis objecerat; aut instinet demum divino, supra naturae sortem, quosdam ad honesta omnia incitet; omnis honesti et lauda bilis fons et origo jure censeatur malarum

vero actionum regimen non adeo facile eXplicatur Ad eas quidem simili quadam ratione, ex rebus objectis, ipsaque sua indole certa lege

permoventur bomines D atque has omnes actionum causas rato ordine Deus conssiluisse censetur. suum tamen eas tantum permittat,

quas perspicit esse toti systemati utiles aut necessarias neque hominum pravitatem latius evagari sinat, pro sua benignissima in omnes voluntate: quocunque demum pravo affectu

159쪽

DL pERATIONIBU DEI. 47lacitentur 4pi homines ad actiones malas, CAP. . sanctissimo tamen consilio et benignillim ea permittit Deus, in totius systematis perfectionem. In Deum igitur nulla turpitudo confe

renda.

Neque enim aliquid vitiosi in eo contine Deus ab om-tur, quod naturales erga bona inferiora appe ni vitiis im-titus et necessarios, cuique dederat Deus ne νψμ/0Φ' que ideo excusabiles sunt homines quum cuivis, qui serio eadem perpenderit, graviora dedit Deus ad honesta omnia invitamenta sensumque eorum, et appetitum hominibus inseruit, cujus ope, si id ipsis cordi esset, humiliores appetitus regere et reprimere possent. Neque De vitio vertendum est, quod pro sua larga bonitate, Naturas etiam inferiores, qui depravari postant, et ad vitia flecti, creaverat quum hoc, ut antea diximus, mundi status perfectissimus Xigere videatur atque πipsis eorum vitiis, commoda et utilitates longe praeponderantes, tot rerum universitati, Deus solertissimo suo consilio Acerpere atque educere statuerit.

Neque in providentia Xplicanda Opus est, De praecur- cum scholasticis, varias et a se distin messu et concur- actiones, cuique hominum actioni conjungere, ' quas Praecursus sive Praemotiones et uncur

160쪽

148 DE OPERATIONIBUs DEI. PAR III sus appellant quae cum sanistitate divina haud facile conciliari posse videntur. Quicquid enim de motibus Xternis dicatur in ipsis animi motibus vix, ac ne viX quidem actionis natura physica, a morali ita separari potest, ut illius Deus causa sit efficiens, hujus autem homines.

Quicquid item in datis quibusvis adjunctis, adeXercitium adtionis permovet, etiam ad speciem, ut loquuntur, impellit. Neque dixerint qui sententiae Stoicae adversantur, plurima adeo parva et vilia esse, ut Dei cura plane indigna videantur. X minimis enim saepe maxima pendere videmus; neque parvis tantum juvantur magna, sed in iis omnis eorum spes saepe vertitur Salem igitur in contraria sententia deridenda ne consumant.

Haec autem quam diximus providentiae ratio, ut naturae simplicitatem redolet, ita Deo dignior videtur illa, quae Deum a primo plurimorum eventuum inscium statuit, semper praesentem vero, nova subinde capere consilia, prout ipsae res et eventus novi ipsi exigere viden

tur.

- Deum iure sibi adrogare in res omnes

Domihi et IMPERIU aut AIESTATE Μ, ex ipsis Dei Majestatis perfectionibus, sapientiae nempe, et bonitate

SEARCH

MENU NAVIGATION