Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

distiacte proponit . Praeterea seu ae dictionis genus ab arrogantia reprebensione vindicat; quin o inscriaptionis ipsius , qua operi praefixa est, probabilem s

ne rationem reddit. Iam, si quod opus unquam adn lationum copia ornari potuit, boc certe est , in quod totius propemodum Ecclesiastica Historiae notitiam eou- gerere facile admodum fuit. Sed in hoc ita reluctantem Auctorem habui , ut expugnare me illum posse desperarim . . ebat enim , opus esse hujusmodi , quod non adnotationibus ornaretur , sed potius oneraretur ἔρ studuisse perspicuitati, quae lumine adnotationum i lustrari minime indigeret; non eaptasse se in his Acti nibus sive conscribendis , sive habendis eruditionis famam i, obvia quaeque, O nota cuique vel medioeriter erudito , persecutum esse , eaque tantum expolienda e

rasse s se nonnullorum , quos coarguit , Auctorum nomiana non ideo reticuisse , quia ab Editore enuntianda put verit , sed quia suppressa omnino voluerit , ne cuiquam ulla offensionis Occasio praeberetur. Hac, aliaque huia iusmodi multa addidit , quibus misi quoque persuasit, fuisse consultius ab adnotationibus abstinere . Acquievi igitur ejus consilio ae voluntati , O praeter pauculas squas non tam necessitati , quam recepta arate bae nostraeonsuetudini serviens addam , non eommittam, ut bae in re Auctori molestus sim . Illud Qero Lemrem hoe loco praemouendum omnino duxi, Parabenium nostrum , qua

ejus modestia est , O ingenium is Omi eoatentione ab-

12쪽

hmens, neminem ulla in hujus operis parte designasese, O illud unum habuisse toto hoc in opere propositum,

non ut artem, eriticam, eosque, qui illam eum laude exercens, criminaretur , quod prami O insipientis h minis esset; sed unum ejus perversum usum , quod omni reprehensione vacat, redargueret. 2oque vero Pamtbenius ipse , eensuram omnem , quodam superbientis animi fastidio , abnuit; immo autem se Lectorum suorum judicio censura libenter subjieere non renuit. Opto redargui me Cicero inquit de Di. Deor. lib. I II. cap. xL. es' idem Tusculanari lib. II. cap. I I. Tantum abest, ut scribi contra nos nolimus , ut id etiam

maxime Optemus . Iam , cum tantus vir tanta utatur modestia, quis tam arrogans erit , qui omnem reprehensionem detrectet λ ea justae reprehensionis natura est , ut ex illa , praeter quam quod admissa culpa merito animadversio debetur , ex illa , inquam ,

non parum , qui sapiat , proficere possis; O ita se gerere , ut vel omnem in posterum reprehensionem effugiat , vel saltem non in eam , ad quam semel osse dit , iterum ignarus incurrat . Eo etiam illud accedit commodi , ut , eum aliqua reprehenduntur , qηα censura praeterit , ea recte scripta esse intelligantur . mapropter , qui e genere quorundam delicatiorum non erit, qui vulnus in latere , quod acu punctum videatur , pro ictu gladiatoris putant, is illa Plinii Epistolar. ιw.i i I. ad Voconium manum, cui Pavera ria

13쪽

rimm mea no . uino a se dictum miserat, scribeκ-tis usurpabit; Caetera tibi placuisse magis credam , si quaedam tibi displicuisse cognovero . Parthenius autem noster futuris quidem est , iuram doctis O eruditis viris placeat nee ne , quorsm judicium atque sapien- fiam veretin quam maxime , sed multo sollicitior est, ne euiquam , justa ostensionis oblata eaufa, displiceat. Id ei praecipue tardi esse nemo dubitabit , qui ejus

indesem atque ingenium noverit . Caterum , ne longius, quam par est , nostra Praefatio excurrat , omnes, quos has Actiones legere tantigerit, praemonitos . Io , obtestorque , tu illud pro eerto habeant , Auctorem in iis partim habendis, partim conscribendis id unum habuisse propositum , ut reipubliea, cui operam suam in erudiendis ad pietatem atque doctrinam adolescent bus, tot annis navavit, hoc etiam edendo opera , aliqua ratione prodesset , Catholica praesertim Relia gioni , quam , immo derata opinandi licentia, in m gnum certe discrimen adduci omnes boni nunc Uirmant ac lamentantur, pro sua parte eonsuleret.

14쪽

DE SUMMA

ARTIS CRITICAE

DIFFICULTATE

AD FLORENTINOS

U M mihi primum , Florentini, meo rum Moderatorum auctoritate prorogatam tradendae apud vos Rhetoricae provinciam intellexi , vidissemque, veteri more institutoque maiorum, mihi singulis annis ex hoc loco, non tam ad eos , qui mihi in distiplinam traditi sunt, quam , & multo v rius , ad hunc lectissimum sapientissimumque conventum verba esse facienda ; statim in eam curam animo S cogitatione ineubui, ut id potissimum argumenti ad tractandum eligerem , quod & institutae a me vitae r tionibus maxime congrueret , atque huic tantae frequentiae ix rerum copia, & praestantia, & utilitate res

15쪽

11 Da suMMA ARTIs CRITICAE myricvLTArs ponderet. Animadverteram iam pridem , Artem Criticam , si unquam alias, hoc certe tempore, impensius excultam ; hanc vulgo ab omnibus , qui aliquam litteris impendunt operam, summo studio celebratam. Gaudebam equidem, & laetabar vehementer, hunc honorem haberi metitissimae arti, quae reliquis fere artibus dignitate praestat, necessitate vero longe multum

que antecellit. Quid enim non selum ad Qtius litterariae reipublicae, sed ' ad Religionisi etiam ipsius commodum atque utilitatem conducibilius esse, aut optari poterat, quam doctissimos exsistere viros, qui in facultates omnes acrius inquirerent, qui, quos in ii lem deprehenderint , errores corrigerent atque emendarent, qui falsas& superstitiosas persuasiones de hominum animis penutus evellerent, qui suum cuique ius tribuerent, qui denioque veritatis patrocinium susciperent, eamque in vere rem possessionem, unde diuturnitate temporis deturbata

existimari potuisset, omni ope, industria diligentiaque restituendam curarent. Uerum, cum hanc ipsam artem ad nonnullos homines adductam viderem, qui eadem per summam intemperantiam abutentes, omnia labefactarent ac perderent; quantum ex artis ipsius incrementis Iaetitiae ceperam ac voluptatis, tantum ex perversis eius dem usu capiebam doloris atque aegritudinis . Dol rem porro augebat meum illa cogitatio; Non hac intemperantia solum innoxiae per se arti summam conflari invidiam , quod aliquo modo ferri poterat 3 sed, quod nub

16쪽

AeTIONI s I. LIBgR LIo modo serendum erat, id agi & comparari, ut immoderata opinandi licentia , Religionis sensim fundamenta subruerentur , N Religio ipsa in apertum certissimumque discrimen adduceretur. Hoc me angebat quam maxime, & hoc tantum malum, instans iam atque ingruens, esse prohibendum , atque omnino avertendum arbitraiabar. Quapropter illud vehementer optabam , ut ea mihi opportunitas daretur, qua & nobilissimam artem ab invidia levarem , &, quantum quidem assequi dicendo possem , tanto , tamque exitiali ac pessisero imminent

malo occurrerem. Cupiebam posse me de tota artis criticae ratione , quae vellem, quaeque sentirem , apud aequos Iudices ac Disceptatores , paullo liberius dicere , Et intima animi mei sensa hac super re cum iisdem comis municare . Haec ego cogitabam , & animo imminebam in tempus, quo tempore expetita iamdiu opportunitas mihi offerretur. Hanc autem mihi oblatam esse nunc atahitror , Florentini. Dicendum enim apud vos, quorum benevolentiam cum anno superiore erga me summam

expertus sim , non dubito, quin eandem, quoties in hunc locum verba facturus ascendam , mihi sitis exhibituri. Dicendum apud doctissimos & aequissimos viros, quoin rum , quantum sapientia deterreor, tantum aequitate erigor & confirmor . Dicendum saepe , ut propterea prolixa oratione uti possim, sententiamque meam de

tota arte critica apertius expromere , & enucleatius explicare . Dicςndum denique de rebus gravissimis & m

17쪽

14 DE su MMA ARTIs CRITICAE DIFFIeULTATEximis, neque omnino a Religione disjunctis , quae

merito suo excitare vos debent, & attentos tenere, de me ad dicendum vehementius concitare. Ego vero, quantum potero , hac mea facultatis mediocritate , enitar , ut & mihi , ct argumento , quod caeteris praeoptavi, ne desim . Non enim in eo orationis genere versari placuit, quod aut ad inanem eloquentiae ostentationem , aut ad vanam eruditionis pompam reserretur . Algeat orator necesse est, qui non a rebus, quae tractantur, subiectis quibusdam veluti facibus, inflammetur ἔ dormitent vero auditores, quorum animi, nulla obiecta utili. tate , quasi aliquo praesentis lucri, & magni cu usdam quaestus irritamento pellecti, ad audiendum erigantur. Hoc mihi necessario p cavendum existimavi, & --nino providendum , ne materiae inopia infantia mea premeretur , di exilitate animi vestri debilitarentur. Uerum , ut in summa rerum dicendarum copia aliquis &modus de ordo adsit, tripartita erit totius propositi a

gumenti tractatio. Dicam primum de summa Artis Criticae dissicultate; deinde de pravo Artis Criticae ussi; postremo denique de recto Artis ipsius usu; & haec a me s paratim pluribus Actionibus tractabuntur. Si quis autem

futurus est, qui tractandi rationem forte reprehendendam , aut arrogantiae tribuendum putet, quod veterem illam Latini fori contentionem, apud oratores iam desuetam , longo intervallo revocare conatus sim; sciat

18쪽

ACTIONI s I. LI aER I. quae tractari sine contentione atque inflammatione antis morum non potuit, fuisse compulsum . Itaque oratio rebus subiectis accomodari omnino debuit, & necessario rerum ipsarum amplitudini, ac gravitati attemperari. Quae quidem praecipua causa fuit, cur has , quas habiturus sum, orationes , Actiones inscriberem , ut eas sic inscribi non tam placuerit, quam oportuerit. Qiiid vero in hoc dictionis genere effecerim, vestrum iudicium erit.

Ego certe nihil mihi sumo , & ne in ea quidem ipsa arte , quam profiteor, quidquam arrogo. Habetis iam a gumentum , Florentini, aut omnibus, quae tractari fere

3b Oratoribus solent, anteferendum , aut certe cum paucis , ubertate rerum , dignitate , utit itate conferendum . Habetis consilium meum , quod Religionem p tissimum spectat, quae me praecipue ad hanc causam si scipiendam attraxit; cui pro viribus , si quid potero, hac mea ingenii tenuitate , opitulari conabor. Reliquum est, ut & vos me attente audiatis , dc ego ab eo, quod primum in partitione posui , exordiar. II. Suis omnia momentis expendere, falsa a veris sece ere, certum de gravissimis ac dissicillimis rebus iudicium interponere , aliorum scripta cognoscere , &quid quisque peccarit deprehendere, castigare, cor rigere , uno verbo , Critici munus exercere , operosa res est, Florentini, ingens provincia, onus deniquem jus , quam ut vulgo recipi ae sustineri posse videatur . Et sane, si quotquot ad hanc artem , Omnium

19쪽

16 Da svMMA ARTIs CRITI AE DIppIeULTATE longe dissicillimam , accedunt, Horatianum illud numquam satis inculcandum ἔ ferre recusent, Midvaleant humeri , attento animo reputarent; nec prius ullum sibi onus suscipiendum arbitrarentur, quam suas probe vires explorassient , mihi credite , Florentini , aut Criticos requireremus Omnino , aut, si secus eveniret , ii profecto tales essent , quorum ingenio, labore , consilio, industria , diligentiaque maximopere i Varemur . Atque hi quidem non admodum multi esse possent; ut enim quaeque ars caeteris dignitate praestat,

ita in ea nonnisi perpaucos excellentes evadere compertum est.

III. Quae cum huiusmodi sint, quid cauta esse existimabimus p cur aetate hac nostra Criticorum natio sucinerescat in dies , & magis magisque propagetur , ut prope neminem invenire sit , qui non sibi Critiei munus provinciamque deposcat. Non equidem aberrare me a vero arbitrabor , si dicam ; Criticorum numerum nunc quasi in immensum excrevisse , propterea quia , uti in . consultis hominibus nulla unquam tempora non abund runt , ita haec nostra , supra reliquas aetates, istiusmodi hominum genere frequentiaque maxime redundant. Haec nempe , haec una , eaque veri ssima causa est , Florentini; nolite scrutari aliam, atque inani disquisitione animos mentesque vestras defatigare . IV. Audiunt belli homines , & ad omnem elegantiam , non tam corporis , quam litterarum , ut sibi vi

20쪽

AoT ONIs I. LIBER I. I dentur, reicti , Criticae artem ab eruditis & sapientibu, viris celebrari , hanc mirifice extolli , hanc unam reli quis artibus anteponi; hanc maxime utilem , hanc omnino necessariam praedicari. Non contradico; immo vero libenter assentior . in id ergo Z Eamne idcirco statim ac temere arripias illine tete confestim tradas , ac totum addicas p nullumne prius virium periculum faciendum , ingenii, doctrinae, memoriae λ Et vero haec ars ita praestans , utilis ac necessaria est, ut acerrimum ingenium postulet , exquisitum iudicium flagitet , memoriam requirat firmam in primis atque tenacem , pectus denique plurimarum maximarumque rerum copiadi varietate completum atque oneratum. Verum haec

frustra proponas iis, quos infanabile si hanc exercendi artem iam eacoethes invasit; stustra rationibus aggredi ris , Oustra persuadere contendas , ut illam , siquidem sine ea vitam insuavem putent , sibi habeant , sibi selis excolant, vel cum amicis , si ita libet , communicent, domi se teneant; a publico autem caveant omnino , &prorsiis abstineant. Nihil in hoc esse periculi , nihil , quod reprehendi possit; contra vero prodire foras rem esse plenam discriminis , & maxime periculosam. Haec , quae

cuiusvis animum commovere vehementer deberent, illas ne vel levissime quidem perstringunt , quibus cer Tom. I. B tum

SEARCH

MENU NAVIGATION