장음표시 사용
21쪽
18 Da su MMA ARTIS CRITICAE GIFFICULTATE
tum deliberatumque iam est, quod vis potius subire discrimen , quam temere susceptum munus abiicere. U. Et vero , nulla interposita mora , ore ad severitatem composito , censeriam virgam distringunt, & ne scio qua amentia, sive potius furore correpti , And Batarum more , quos Hausis oculis digladiari consuesse accepimus , in quoscumque , nullo discrimine, sive iblos sors obiecerit, sive ipsi sese obtulerint , invadunt, impetum faciunt , tundunt , caedunt, nullus pulsandi finis , nullus plagarum modus, donec eos male acceptos
mulctatosque dimittant. Hunccine spiritum hanccine insolentiam atque intemperantiam ρ Essiciam profecto , si modo isti paulisper triste illud horridumque superci- Iium deponere , & se mihi nunc dociles ac morigeros praebere velint , ut spiritus illi immoderati , quibus insolentius efferuntur , si non ex toto residant, aliqua saltem ex parte detumescant. Discent ex me, quandoquidem hanc discendi opportunitatem nacti sunt, cujusimodi ars illa sit , quam profitentur; quam plena negotii, plena laboris, plena molestiarum , plena peruculorum ; quo explicatio, satis facile cuique erit conjucere , quibus ingenii, doctrinae , iudicii , moderationis adiumentis instructus is ei se debeat, qui sibi Critici munus arroget; quorum si unum aliquod isti in se deprehenderint , non repugnabo , quo minus isthuc ipsum , quod tantopere expetunt, sibi habeant; si vero his ipsis adjumentis, omnino spoliatos se nudatosque cognorinis
22쪽
Acrio NIs I. LIBER I. I9rint, reliquum erit , ut aut, quod stulte susceperunt , abiiciant , aut si id recusabunt, assuescant saltem & de se moderatius sentire, & alios in posterum honorificentius appellare . VI. inam in omnibus artibus libero homine dignis summam inesse difficultatem vel experti novimus , vel expertis credamus necesse est ; hanc certe in arte critica longe gravissimam reperiemus , si ad eius naturam pro pius inspiciendam contemplandamque accedamus. Ete
nim , quid aliud Criticus si in est , nisi Iudex Z quid aliud
ars critica, nisi ars quaedam caste integreque iudicandi ut proinde, quod in bene constituta civitate Judex est , id in litteraria republica Criticus sit. Diversis quidem vocabulis Criticum , de judicem appellamus; sed unam eandemque significationem , diversa vocum usurpatimne , complectimur. apropter Iudicis, & Critici dignitas omnino par, idem omnino munus , idem officium ; maxima in utroque obeundo, di munere , dc OD sicio , dissicultas . Quae quidem cum ex pluribus caputibus repeti potest , tum ex eo praecipue , quod, scutia Iudice legum perfectam abselutamque notitiam quae rimus; ita a Critico rerum , quae sciri potant, plenam cumulatamque cognitionem postulamus , quam de B a ni incn creta vox κριπικὰ, deducta qualis Aristarctua , R Aristophanes est a voce κρι-ο , quae nihil aliud Grammatici fuerunt; dieti ac ro quam judicem lignifieat . Et κρι- κριῶν, id est iudicibus , qui musi M. s Poem tum iudices ae censores eis agonibus , id est , scenisis P 'aliorum operum olim dicti sunt, erant. Diuitiaco by Cooste
23쪽
uo Da suΜΜA ARTIs CRITICAE DIppICULTATInique , labore plurimo maximisque contentionibus , cum uterque fuerit assecutus, poterit ille , cognita causa, sententiam ferre , iste , oblata occasione , censerem agere.
VII. Videtis opinor, Florentini, me , iam inde ab ipse aditu ac vestibulo huius primae actionis meae , pau eis oppido verbis , immensium quiddam comprehendicse, qui a Critico rerum , quae sciri possunt, non circumforaneam quandam , atque a triviis arreptam , sed eximiam , atque a propriis , unde emanat, fontibus hausam scientiam requisiverim . Ita plane est , nec sane ideo unde maior , non huius solum , qua de nunc agi- .mus, verum etiam omnium liberalium artium repetidissicultas possit. Quid enim laboriosius p quam tot ac tanta , tam longe lateque dispersa , quae sapientissimi ubri in omni doctrinarum genere scriptis prodiderunt suis , ingenio pervestigare , cognitione assequi , memoria sepire . Quid operiosius λ quam recondita illa ac retrusa sive Philosephorum , sive Mathematicorum adyta penetrare , scrutari arcana , atque inde latentem veritatem eruere , in lucemqne proferre . in id impeditius P quam
totam antiquitatem, multiplicibus annalium monumentis consignatam , evolvere atque explicare . id denique , ne singulas artes percurrat oratio, tam arduum
tamque dissicile , quam vel unam tantum Levitatem ita scientia tenere , ut de ea non callide solum sciteque disputare , sed etiam , cum opus fuerit , in sapientissi-
24쪽
ACTIONI s I. LIBER I. Ex morum virorum consessu, tanquam arbiter ac iudex, sedere possis pVIII. Et sane, si rem a vero rectoque sensu aestimare velimus , aliud est , animi ergo , & suavissimae illius voluptatis percipiendae causa, quam secum bonarum artium studia afferre selent, alicui facultati operam dare ;aliud eo consilio ad eandem incumbere, ut aliorum non magister solum di doctor, verum etiam censor & iudex evadas. Alio scilicet modo gladium distringere , Versare corpus, ictus infigere, petitiones declinare adis discitis , qui otii ac pacis amans nunquam fortasse cum inimico , nedum cum hoste concertabit; alio , qui umbrae & quietis impatiens in solem , in pulverem , in aciem prodire velit. Ille id unum ferme propositum habet , ut, si quando sit ei ad pompam educendus e vagina gladius, illum non inconcinne tractare existimetur; hic vero non . concinnitatem selum in tractando gladio ac venustatem quaerit; sed, qui sibi de vita dimicandum esse intelligat , eo artis potissimum cognitionem dirigit, illud contendit, ut certum ictum infligat, &se provocantem sternat atque conficiat.
IX. Qiata obrem, si qui sunt, qui eo eonsilio litteris vacent , ut ex illis aut in vita ornamentum , aut
in otio dignitatem , aut in senectute perfugium quaerant , fruantur sane, per me licet, liberalissima illa Occupatione , quam sibi prae caeteris propriam esse v luerunt , suis sese litterulis totos abdant , eas impensius
25쪽
ua Da suMMA ARTII CIUTICAE DIFFICULTATE excolant, diligant, ament; me nunquam certe inter pellatorum habebunt . Sinam eos , remotis arbitris,
liquidissimo illo dulcissimae voluptatis sensu perfundi, qui ex vera germanaque sapientia , tanquam grati smmus aliquis succus, exprimitur . Quin potius, videte quae , quam minime gravis & molestus iis futurus sim ;tantum aberit , ut illis quidquam negotii creem , si non omnia , quae eius artis sunt , cui se potissimum dediderunt , sibi discenda arbitrentur , ut etiam eos illa ipsi in arte non pauca ignorare aequo animo patiar; siqua in re offenderint, ignoscam , si quid erraverint, non irascar . Iis satis erit , in ea facultate , quam caeteris praeoptarunt , multa nosse , quae sunt praecipua non nescire ; reliqua vero , ut etiam ulterius progrediar , facile permittam , si ita velint, ut negligant, & inertiae largiantur suae; laudandi propterea, quod multa sciant, neque tamen idcirco vituperandi , quod aliqua nesciant. His hominibus tantum denuncio , rem hanc ipsam esse dissicilem; multum iis, ut, quos quaerunt, tu eundissimos illos suavissimae voluptatis Histus percipere possint, contendendum, sudandum multum, non laboribus , vigiliisque parcendum; hac una in re ipsis fortasse molestus ero , caetera condonata . X. At vero cum de censere , cum de Critico agitur , alia res est, Florentini, alia ratio , & plane diversa . Cum his acriter, dure ac severe plerunque agi solet; nihil ex more communi , nihil propemodum ex
26쪽
Acrio NIs I. LIBER I. ashumanitatis iure , nihil benigne, nihil liberaliter. Corri guntur, reprehenduntur, gravissime castigantur, si quid forte peccant, propterea quia sibi illud , contra ius fas
que omne , arrogarunt , ut alios corrigerent, reprehenderent , castigarent. Quid ρ tute tibi illud sumas, ut pro tuo libito, atque adeo libidine , hune falsitatis aringuas , illum mendacii insimules , qui, quid falsitas , quid mendacium sit, quid differant inter se, turpiter ignores, Sc unum pro altero indiscriminatim usurpes pDistinguenda sunt ista, nec temere, uti facis, cO fundenda . In falsitate error; in mendacio improbitas deprehenditur. Errare humanae infirmitatis est; quapropter neque mirum , neque inusitatum videri debet , si homines , docti caeteroquin ac graves , aliquid inter dum humani patiantur, & vel nolentes aliquando alios in errorem inducant . Contra vero mentiri, improbi
veteratoris habetur , pravi subdolique ingenii est, ali ter ac sentit aliquid enunciantis , di aliorum vel ignor tione , vel credulitate per summam impudentiam nequitiamque abutentis. Quin loquacissimis hisce rabulis os obstruimus 3 linguam praecidimus itaque importunam loquacitatem landitus tollimur, ac radicitus extirpamus e in eos saltem ad Pithagoreum gymnasium amandamus p ubi eum tacere didicerint, tum demum recte i qui incipiant.
XI. Hic plerunque de his sermo est; haec hominum querela , ista expostulatio ; dura quidem dc vehemens ἴB 4 --
27쪽
r Da suMMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTATA veruntamen , ut mihi videtur, aequissima. id enim magis iniquum excogitari potest , quam . b altero rationem eorum , quae forte in aliqua facultate quispiam peccarit, repetere illum , qui hanc ipsam facultatem
penitus non cognoscat, in eoque percipe erret, in quo alterum corrigere vult Eum certe accusatorem , nemo aequo animo serre potest, qui , cum ipse aut ambitiosus , aut rapax , aut maleficus sit , alterius ambitum , furta ac maleficia in iudicio persequatur. id λnonne vel privato objurgatori irasci selemus, & vehementer stomachari, si , quibus ipse implicetur, ea in nobis vitia perstringat ac notet i sibi hoc concedi volunt, non a crimine Blum , sed vel ab ipsa suspici ne criminis quam longissime absint , necesse est. XII. Iam vero, quid de Iudice dicendum putabimus qui , quo maiori dignitate praestat, Sc caeteris antecellit, eo etiam acriora de se, si quid ab offuit religione deflexerit, hominum iudicia experitur. AN qui Criticum Iudicem esse , ut iam inde ab initio constituimus, meminisse debetis. Conficitur ergo, summam in Critico illius facultatis , ut minimum requiramus, in qua
sibimet correctoris munus arrogat, scientiam esse Op tere ; summam dico, non vulgarem, non usitatam, non
in medio positam , non a quoquam facili negotio para
bilem ; sed eam, quam homini vigilanti , diligenti,
industrio, laboriose , experrecta mens, ingenium acre smemoria tenax , diuturna exercitatio, usus denique
28쪽
AcTIONI s Ι. LIBER Lnon intermissus afferre solet. At hoc est difficile imamo vero difficillimum . Etenim , si, ut plurimum alicui facultati operam dederis , vix post summos labores, &assiduam multorum annorum contentionem , id demum fueris assecutus, ut in ea tolerabilis inveniare ; quantae
illud difficultatis erit λ quam magnael quam incredibilis i ita praestare ingenio , excellere sapientia, eruditione censeri, ut in litteraria republica tete immen hoc , ac prope infinito dominationis genere iactare possis. XIII. id vero , si non unius tantum , vel alterius facultatis cognitionem , quod quidem magnum est , sed Omnium praeterea facultatum scientiam in Critico esse oporteat Z quantum haec ipsa augebitur difficultas, de qua loquimur, ac prope in immensum exaggerabitur pVerum , cum id Critici munus atque professio, quῖς nullis fere terminis circumscribitur, requirere videatur ; non utique faciam Critico iniuriam , si tantum illi
onus imponam , Sc tanta facultatum pene omnium, quarum ab eo cognitionem flagito, accessione praegravem . Multa enim Criticus , ut dignitatem tueatur suam , sciat , multa teneat, multa cognoscat necesse
est ; nihil pene illi ad perfectam & numeris omnibus absolutam scientiam dee se debet; nihil propemodum ab ipse impune nesciri potest ; nihil , sine gravi quodam , ut ita dicam , piaculo , ignorari. Omnino haec , ars , si ejus naturam spectes , magnum quiddam , ex
29쪽
as Da suΜMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATR. araordinarium , eXaggeratum , immensum profitetur ,
ut , quod ab eo postulatur, non ex ingenio cuiusquam atque arbitrio , sed ex ipsius artis natura atque indole postulari existimandum sit. XIV. Iam in hunc litterarium quasi censum tam amplum , tam copiosum tam locupletem venire , quam arduum i quam dissicile i quam laboriosum erit i Qu tus enim quisque reperietur , qui, aetate omni in litteris exacta , tantam doctrinae vim , tantam eruditionis copiam collegerit , & ita in promptu habeat, ut, cum res, & usus poscant , eam non ad inanem pompam, sed ad certum iudicium expromere possit atque explic re λ Ego quidem nunquam adducar, ut talem ac tam
tum plurimarum ac reconditarum rerum instructum a que apparatum , aut in adolescente inconsillio , aut in
iuvene imberbi, aut vulgo in omnibus , qui Critici nomen sibi & munus vindicant, reperiri putem posse. Qtiare videant isti quo progrediantur; quid suscipiant
etiam atque etiam considerent. Doctrinam probe e plorent suam , proprii quodammodo census a se rati nem exquirant; & cum se tantas, quantas haec a suis cultoribus ars quaerit, opes congessisse deprehenderint , tum demum de hoc munere cogitent, & ad hanc tantam provinciam administrandam accedant.
XV. Quod si hoc , quod posui , nimium quiddam a que immensum videtur, ut re ipsa est, & ego quoque non dissiteor, facile isthue ipsum illis a me remitti pos set
30쪽
AcTIONI s I. LIBER I. a set & condonari, si ipsi minus sibi sumerent atque arrogarent . Cum vero quidquam in ulla facultate ignorare turpe ducant, cum nullis non de rebus disputare , cum de omnibus ferre sententiam audeant, cum per omnes artes liberius licentiusque vagentur, di non tam per illas vagari, quam grassari velint; quis mihi tandem poterit succensere , si plus , quam ratio ferat , Smodus patiatur, ab iisdem ego in praesentia requiram pEgo vero , si recte Volunt attendere , non aliud ab ipsis postulo , quam quod suscipiunt ultro ac profitentur. Discant ipsi primum moderationem in suis studiis adhibere , tum ego quoque ipsis moderabor , & postulata ipse mea , si eis videntur iniqua , contraham , & intra aequitatis terminos cohibebo. Si vero in proposito perstare volunt, perstabo & ego, nec erit cur me condem nent , si ego minime iis temperem , qui sibi temperare non didicerunt. Ferant igitur onus, quod , nullo cogente , humeris ipsi suis impositerunt, aut si ferre non possunt, illud abjiciant; vel si nolunt, S in hoc existimationem agi putant suam , eo , ut meriti sunt, opprimantur is
XVI. Sed , quo tandem cumque modo, quem ego nunc non definio, circumscribenda in Critico scientia sit, certum est hanc ipsam scietitiam summam esse oportere, sine qua, cum dignitate , tanta sustineri provincia non potest. Ex summa autem scientia summam esse artis criticae dissicultatem , efficitur necessario , di legitim R.