Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Ds su MMA ARTIS CRITICIE DIFFICULTATE cilis & maxime vadosus, quo navigio isto tuo male co texto atque compacto delatus cum eris, nescio quomodo

enavigare feliciter poteris; & ubi , nisi me coniectura fallit, haerere miserabiliter cogeris, & progredi ulterius frustra conabere .

XXVII. Interea vero, dum multa tu nequidquam moliris, nec habes, quo progrediare I progrediar ego, atque intrabo etiam magis. Qiuid p commoveri mihi via deris ; confirma tete , tu te collige , vide qui sis, quid tibi muneris sumpseris; quam provinciam susceperis, quam denique personam geras, tibi propone. Non est istius dignitatis, muneris , ossicii, ob tantulas res , tam cito animum despondere . Pergamus igitur ad reliqua . Quid ages cum ad infinitam illam , & inde usque ab ipsius exordio mundi altius repetitam , & prope inera tricabilibus maximarum dissicultatum ambagibus impeditam temporum seriem , & tot annorum saeculorumque rationem ventum erit Θ Proh 1uperum atque hominum fidem l quantum vexaberis i quas in angustias conjicieris i quantum torqitebere t Te indictiones , te cycli illi , quos vocant solares , te, quos appellant lunares, te olympiades, te Iuliana periodus, te regnorum initia, te plures eodem nomine appellati Reges , te ipsi praesertim septuaginta Interpretes, singulis generationibus aΠnos centum assignantes , incredibilem in modum impedient , ac miserrime discruciabunt.

XXVIIIὰ Verum te ad Chriisi Reparatoris adventum

42쪽

ACTIONI s I. LIRER I. opperior . Habebis hic , si quid ingenio vales, memoria polles, eruditione praestas , ubi exquisitam illam ac reconditam temporum , aetatum , regionum , imperi rum , linguarum , antiquitatis sacrae & profanae , mixtae ex sacra & profana , Historiae denique totius scientiam ostentes. Sume animos, campus hic est , uti Vides, longe patentissimus , in quo te, quantum libue rit , iactare poteris. Erige igitur tete , dc confirma , nemo tibi cancellos circumdat, nemo te coercet; nusquam gentium , mihi crede , amplior facultas datur de exsultandi liberius, & liceatius insultandi. Scito tamen hoc autem commonendi tantum causa, non de terrendi animo dicam scito inquam nonnihil hoc super negotio inter auctores esse dissidii. Non enim satis a huc inter eos de tanta re convenit, alii aliter sentiunt;& si controversiam ab ultimo, unde ducitur, capite arcessere velis, aliquot tantum , nimirum nonaginta de eo amplius, variae discrepantesque sententiae recensen

tur. Deus immortalist quot semitae t quot diverticu la l quot anfractust quae disiunctissimarum divortia Via rum i An ullos unquam Maeandros an Labyrinthos uno quam ullos , tot tantisque , ac tam inextricabilibus erarorum ambagibus impeditos aut exstitisse , aut a P tis excogitatos suisse existimabimus, qui cum tanta actam incredibili tot inter se discrepantium sententiarum copia ac varietate conserri aliquo modo posse videantur XXIX. Iam , ex tot viis , tam multiplicibus, lubricis,

43쪽

o DE suMMA ARTIS CRITICAE DIFFICULTATE dubiis , ancipitibus , incertis, in diversa , in opposita tendentibus, quam eliges cui insistes cui te potissimum committes 3 Unam tandem aliquam, quam tutiorem existimaveris,ingresso, quam lentet quam caute incedendum erit i quam saepe resillandum i quam , & multo sedi pius regrediendum i si modo aeque obvius ac facilis tibi sese obtulerit egressus, ac patuit introitus . Sed illud certe omnino fieri necesse video , ut in impeditissimo

itinere constitutus, tot viarum , partim varietate , partim similitudine , partim occursu , partim incursu dec plus , omni consilio destituaris ; hac illac incertus feraris , ac errabundus vageris; & demum , post varios eo rores, ad caput, unde discesseris, iterum iterumque revolvare. Dicam clarius atque apertius. Q d poteris, squidem in tantam audeas te controversiam coniicere , ingenio isto tuo tot tantasque sententias , tam Varias , tam contrarias inter se ac discrepantes distinguere , reo censere, separare, examinare , cognoscere . ac P stremo eas ita invicem contendere , ut caeteris, partim damnatis, partim reiectis, partim conciliatis, toler

biliorem probabilioremque excipias & seligas Quavis sponsione cadam , ne quid gravius dicam , si tu is eris ἡqui huius perplexissimae controversiae & principium in- Venire , & exitum possis evolvere . XXX. En sacra illa , qua tantopore tibi places , euIus peritiam ostentas, historia . En , quot dissicultates in ea occurrunt, crebrae, graves , molestae , quae seper8ri vix

44쪽

vix ae ne vix quidem posse videantur. Satis mihi videor ad rem , de qua agimus, accessisse ; satis, quod de monstrandum suscepi, exposuisse . Veruntamen, quam hactenus sum persecutus, multo minima pars est maximarum difficultatum , quas , si per tempus licui isset, Persequi potuissem . Nam quis illas aut numero assequi, aut oratione complecti possit ὶ quae sive ex primigeniarum interpretatione linguarum , sive ex multiplici vocum significatione , sive ex vario terrarum situ , sive ex diversa provinciarum descriptione , sive ex moribus institutisque nationum , sive ex ducta ab orbe condito an

norum ac saeculorum ratione , sive ex contentione hi storiae sacrae cum profana , sive ex divinorum Scripto rum consensione , sive ex aliis innumerabilibus capitibus emergunt, quarum si praecipuas tantum recensere vellem , me vox , latera , vires, ipse certe dies deficeret .

XXXI. Sed video quid mihi hoc loco responsurus sis;& responsionem anteverto tuam , quae tibi suffragari nullo modo potest . Dices, difficiliora sacrae Scripturae loca fuisse iam a sapientissimis viris explicata , qu rum labore, doctrina, eruditione & notitia linguarum j vari possis. Hoc , opinor , mihi respondes, hoc dicis; quod quidem si alius quispiam diceret , aliquid momenti

haberet I cum vero a te dicitur, nullam vim habet, nisi forte ad augendam hanc ipsam , qua premeris, eXagge-'randamque difficultatem . Non enim a te , pro suscepti muneri. officio , qualiscumque divinarum peritia Scri

45쪽

et in s UMMA ARTls CRITICAE DIFFICULTATgpturarum quaeritur , sed intima earundem , singularis& exquisita cognitio postulatur. Meminisse debes , te non exscriptorem, sed cognitorem ; non subscriptorem , sed Criticum ; non rabulam & causidicum nescio quem , sed Iudicem esse oportere . Porro Judex non aliorum tantum sententias exquirit , sed in eas inquirit acriter , rationes attente perpendit, argumenta subtiliter examinat, omnia cognoscit diligentissime , ac tum demum judicium interponens suum sibi rem ita se habere videri pronunciat . Hoc ego a Critico postulo , a que adeo a te meo iure flagito , qui Critici tibi nomen arrogaris , munusque susceperis. Non est huius artis tuae

ab aliis discere , & quae didiceris , indicare ; sed docere , R de iis ipsis , quae alii docuerunt , iudicare . XXXII. Restaret modo , quandoquidem satis de divina historia diximus, eiusque specimen captum est, restaret inquam , ut te ad ecclesiasticam & profanam hist riam provocarem, & quid ego interrogando , Sc quid tu respondendo effcere potus, experirer. Atque in his etiam dissicile mihi, credo, esset, te in Omnes partes versare, te precipitem agere , & novum de te spectaculum adstantibus exhibere P Qganti enim putas laboris futurum , quanti ingenii ostendere , quam impedita historia ,sive ecclesiastica , sive profana esse necessario debeat,

cum tantis obsepta dissicultatibus divina sit 3 Nihil opinor facilius, nihil expeditius. Nam si historia divina, in

qua conscribenda , non invidia , non odium , non iracun dia s

46쪽

dia , non ambitio , non reliquae animi' minus rectae permotiones, quae Omnes Omnium iam gentium annales corruperunt ue &, quod praecipuum est, non mendacium , sed una veritas dominata est, tantis tamen laborat incommodis; quantam in reliquas reliquarum sive nationum , sive regnorum historias , in ipsam etiam e clesiasticam , invectam istiusmodi esse vim existimabimus incommodorum Illud quoque reliquum esset, ut 'te experiundi causa , ad singulas deinceps facultates pertraherem , & in unaquaque paulisper consistens, tentarem an , ut tu esse te existimas , item re ipse sis, Dialecticus , Physicus , Mathematicus , Geometra , Astronomus, theologus, Philosophus , Philologus , caetera . Verum , quoniam nullum exitum habitura es set oratio mea , si omnia persequi vellem, totam hanc actionis meae partem , multo , quemadmodum vides de ad agendum uberrimam , Sc ad demonstrandum facilia limam , ad alia fellinans, tibi remitto ac condono. XXXIII. Itaque his omnibus de mea oratione praecisis, R exposita iam satis, quod ad rerum cognitionem attinet , artis criticae difficultate, ad illa gradum facio , quae a me praeteriri non possunt, & quibus artis ipsius ulus continetur, unde gravissimae emergunt difficultates , quae non modo te , qui quam tibi doctrinam paraveris , satis ostendi , sed vel sapientissimum quemque ab eadem arte deterrere possunt. Critica , si bene eius

indolem novi, ars est hujusmodi , quae domi sedere ob

47쪽

Da s MA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATAstura, & privatis latebris contenta esse non potest; avet, gestit erumpere in publicum; tenebras odit , lucem amat,hominum conventu Dequentiaque delectatur. Praeterea otii & quietis impatiens est, litigiosa, dc natura pugnax , hac ut de causa ei sepe in medium contentionis atque discriminis progrediendum sit. Quapropter m nita omni ex parte esse debet, quo hostium impetus &excipiat interrita , & repellat invicta . Non est cur u quam de pace cogitet, cur sibi quietis spatium concedi velit, cur momento temporis libere respirare possit; semper excubandum, vigilandum semper, semper ei arma gestanda sunt, quibus aut hostes lacessat, aut se protegat lacessita. Haec, nisi fallor, artis criticae indoles, haec natura est, haec conditio. Hoc Criticus profitetur, ad hoc paratus semper esse debet, semper promptus ad hoc , ut aut bellum inferat, aut sustineat illatum . In hoc quoque tibi mecum conveniat necesse est; neque in eo disconveniat, magnam hinc oriri dissicultatem , quae ex ipsius artis usu, quemadmodum dixi , se se effert atque emergit. Dissicultatem porro hanc ego nunc breviter ostendam , & denunciabo molestias , quo tibi comsulere tempestive possis atque prospicere .XXXIV. Et sane , si a me , qui nullius prope ingenii homo sum , tantum tibi negotium creatum doles , quanto gravius molestiusque vexaberis , cum soras promdeundum erit, dg cum acerrimis adversariis dimica dum. Si in hac privata nostra contentione nullus inventus

es a Digitigod by Coosl

48쪽

AeTIONI s I. LIalla Les, quid de te in publica futurum erit, quaese, considera. Neque enim nisi a me peramanter admonitus consilium forte mutaveris 3 Aspendium illum citharistam , quem sibi intus canere Graeci aiebant, imitabere; artem numirum ut criti eam tibi seli habeas S ad usus tantum Privatos tuos conseras; quod quidem si de te mihi quis

quam praestare. potuisset, aut ab hac contentione nostra stipersedissem omnino , aut hic certe finem dicendi fac rem ; sed levit inanis gloriolae cupiditate abreptus , VO-Ies magnis inimicitiis clarescere , & potentiorum accu sationibus adolescentiam tuam honestare . min, si bene te novi, iam nunc animo typos ac praela meditaris , dc nescio quam nominis perennitatem immortalitatemque mente agitas, & cogitatione praecipis. XXXV. Sed perge porro , quo te ista tua rapit amen

tia , & inconsulta cupiditas praecipitem agit. Fac te publico committas; fac asperam tactu leonem provoces δfac remorsurum petas. Libellus quidem ille tuus summa cura , ut tibi Videtur elaboratus in lucem tandem prodibit , venustissimis formis impressus , quam levissima

membrana circum vestitus , additis emblematis , pictis umbilicis , comptulus totus atque concinnus , nihil ut auctori suo de nitore elegantiaque conςedat . Veniet in manus hominum , volabit, circumferetur; vulgo legetur , pervolutabitur ; laudabitur etiam , typorumne elegantia ρ an auctoris ingenium p non facile dixerim . Tu homo videlicet callidus di peracutus, nihil distinguere .

quid.

49쪽

46 Da suMMA ARTIs CRITICAE DIFFICULTATE quidquid oblatum fuerit, arripere , N prae gaudio ac laetitia propemodum colliquescere . Mensis unus, alter , plures abibunt ό belle omnia procedent , atque ex senistentia a nemo tibi negotium facesset, nemo molestiam creabit. Laetor , de quidem ex animo; tibi gaudeo , tibi prosperum gratulor non exspectatumque successum . Non enim putabam tantum quietis atque otii tibi concensum iri. Verumtamen, si me audis , non est cur praepropere , quasi de certa victoria exsultes, de triumphum

tibi propemodum deposcas. Exspecta paulisper , dum , quod latet , in lucem prodeat , & quod adversarii in te machinantur tui , tandem aliquando ad perniciem tuam

atque exitium erumpat. - XXXVI. Veniet, veniet inquam , praeter omnem ex spectationem , tempus , quo tempore , te eo vehemen--tius, quo serius oppugnatum senties ; & tum demum in-.telliges tibi futuram rem esse. cum hominibus Sadre spondendum ' paratissimis , S in dicendo exercitatissita mis. Iam nunc videre mihi videor,quemadmodum illi miserum libellum illum tuum , quem bonis avibus in lucem exiise arbitrabare , excussuri sint, sive te potius quam omni ratione in omnem partem exagitaturi. Initium d cent ab ipsa lingua , sive latino , sive vernaculo sermo ne scripseris . Culpabunt obsoletas abiectasque voces , notabuut praepostera tempora , barbaram syntaxim reprehendent , totum denique orationis genus inconditum atque horridum condemnabunt. Digressi a lingua propius ad

50쪽

AcTIONI s I. LIBER I. ad ipsum opus accedent, singulas eius partes dispicient, omnia sagaci mune investigabunt, scrutabuntur, speculabuntur. Tum vero erumpent ea , quae aut errore deisceptus , aut improbe mentitus, aut supine dormitans, aut furiose declamitans, subito quodam effervescentis animi impetu concitatus effuderis . Tum primum agnosceste longe a scopo , quem unice propositum habere debebas , aberrasse ; aerem proinde , ut aiunt, Verberasse , multa, a re , a causa, a tempore aliena dixisse , hostem , quem ferires , finxisse ; plurima quidem effudisse verba , sed nunquam ad rem ipsam , de qua agebatur , genere suo distinctam , distributam in partes , certisque terminis definitam ac coercitam devenisse . Efferebare demens inter scribendum ; multa de vitiis temporum congerebas, multa de corrogatis undique odiosis adminiculis coacervabas , aliaque inepta huiusmodi , quo maiorem in invidiam adversarios adduceres tuos , per

sequebare ; ignorans videlicet, hoc quidem modo imperitae multitudini a te imponi posse , sed sapientibus egregie cordatis viris, in quorum manus tua scripta

Ventura erant, omnino non posse .

XXXVII. Audi in hanc rem oratorum disertissimum , &Philosophorum durisconsultorumque peritissimum, at que ad mirandam sapientissimi viri , tibi vero minime familiaris , eloquentiam aures istas tuas accomoda, & , dum licet, a tanto magistro disce haerere in causa , nec facile extra causam licentius petulantiusque vagari

SEARCH

MENU NAVIGATION