Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

468 Da Racro ARTIs CRITICIS usu facti, ac prope nati esse videantur . Atque hi quidem nihil de recto ariis criticae usu solliciti id

unum habent propositum , ut omnia turbulentis seditionibus permisceant atque perturbent . Hoste ego homines ad hanc artem admittam , quibuscum quiete ac pacate ne vivere quidem licet λ Nam quae s cietas p qui usius 3 multo autem minus quae familiari tas cum eo esse potest; qui omnia mea dicta exeipiat , carpat, reprehendat I latret , mordeat; quicum perpetuae lites, rixae, contentiones ἴ nulla pax ,

nullum foedus , induciae nullae. Si quis huiusmodi i genium a natura sortitus est , longe abeat , recedat procul, vitam fugae solitudinique mandet, ubi secum ipse litiget atque contendat , quandoquidem litibus adeo contentionibusique delectatur. Sic agitur cum istis, Ec iure agitur, quibus ea iustissima poena irrogatur, ut vitam deserti ab omnibus atque ab humano comstreio segregati in siimma aegritudine ducant , qui omnium vitam infestam reddunt atque odiosam. Hos igitur homines publicae quietis ac tranquillitatis inimicos , qui merito suo ab hominum consuetudine re moventur, quomodo ego ad hanc artem possim admittere 3 quomodo accedere patiar p quae cum per se litium ferax sit & contentionum, istis accedentibus eo negotium evadet , ut non iam rationibus res Rargumentis , sed vi manuque geratur . Istis iterum edico , abeant procul , recedati ; discant prius

472쪽

ORATIO SI NOULARI s. 469 emendare naturam , corrigere ingenium , & tum demum de arte critica cogitare incipiant , ad eamque aspirare meditentur. IX. LitigioQs cerebrosi excipiunt ac pervicaces, qui quam semel malam animo arripuerunt opinionem,

nullo modo adduci possiunt , sibi ut illam eripinant. Frustra eos rationibus aggrediaris , frustra ar gumentis oppugnes , frustra de loco , quem insederunt, coneris depellere ; fixi, immobiles in sententia perstant , & conatus omnes tuos una , qua sola pollent, obstinatione eludunt. Hos ego etiam homines a Criticorum numero excludo, atque mulierculis adcenseo , quae , ut inopes consilii ac sapientiae, quominus perspicaces in cognolcendo, ita fere pervicaciores

in retinendo sunt, quod semel arripuerunt. Obiiciutur his famae & existimationis iactura , nec non in constantiae nota , quarum unam subire se arbitrantur, in alteram incurrere consilii mutatione formidant. Male iaquidem iis obiicitur, de non minus ab his perverse sentis tur. Nam quid est , quod tantopere a mutanda sententia

refugere debeamus p Errare hominis est, corrigere errorem sapientis. Neque vero a sapiente abhorret in tare consilium , quod sapienter fit , quotiescumqu gravis id ratio postulat; neque tamen, cum iusta de cauta id fiat, existimatio amittitur , neque quidquam de pro pria dignitate deperditur . Suam isti per me licet curirent existimationem , quam ita caram habent , ut Ve

473쪽

4 o DE RECTO ARTIs CRITICAE usuritati ac rationi anteponendam ducant; eos ego non

interpellabo ; facile patiar, sentire, quod cupiunt , dummodo se Criticorum quaestionibus non immisceant, qui nisi doeiles sint, nisi se rationibus persuaderi sinant , nisi ea libertate utantur , ut ad mutandam semientiam parati sint, nullus eius , quam profitentur, artis utilis usus est, neque vero esse potes .X. Reliqui sunt ii, qui veritatis nimium studiosi sunt& qui fortasse prioribus , quos hactenus enumera viis mus , aliquo modo perniciosiores existimari possunt. Sunt enim qilaedam vitia aperta ac manifesta , a quibus natura ipsa refugimus; sunt vero alia tecta ac latentia , in quae facile , nisi caveamus, incurrimus, & quae obtentu virtutis & specie recti certius nos fallunt atque decipiunt. Rectus artis criticae usus videtur postulare , ut veritatem unam Criticus propositam habeat , in hanc unam ingenium , studium , diligentiam , operam omnem contentionemque dirigat. Ad hoc enim p tissimum hominibus ingenium a Deo opti Max. da, tum est, & acerrima illa cogitandi commentandique facultas impertita , ut ad veritatem investigandam cogitationes ipsi nostras eommentationesque conferamus a). Hos ego homines ab arte critica , neque remo

cc M. Tullius Cleero ossie. lila. r. is erum putamus, labi autem, erras, omnes, trahimur, &du- re, nescire, decipi, & malum Ze,, eimur ad cognitionis, & sapientiae se turpe ducimus . In hoc genere. . . ,, cupiditatem, in qua excellere pul- ,, duo vitia vitanda sunt . Unum .

474쪽

ORATIO SINGULAR . 47ιveo , neque vero removi unquam . ini id ergo est via

tii , quod in iis reprehendo Dixi iam superiore

actione , & dicam iterum . Memoriae proditum est, Scipionem Africanum , Censior eum effet , Centuri nem nescio quem , Aut in Paulli pugna non adfuerat, sed in eastris subsederat ad eum finem sic enim cauissabatur ut castra ipsa cullodiret, nihilo tamen minus & tribu movisse, & illis verbis notandum cenis suisse ; Ron amo nimium diligentes ; similiter ego numium veritatis cupidos neque amo neque probo.

XI. Nam quid tandem nimia ista atque impotens veritatis aviditas pariet nisi quod venaticis canibus usuvenire solet , qui quo acriores in persequendo

sunt, minusque propterea venatoris dicto audientes, eo facilius praedam de ore amittunt , atque inanes post longam incitatissimi cursus defatigationem revertuntur. Videas istos venaticorum more canum hac il- hac sine modo discurrere , seu potius furere , peria de quasi illos oestrum pupugerit. Interea praetervolat in hac tanta trepidatior e veritas, & quam ob oculos interdum habent , eandem non raro incogitantes se-stinantesque praetereunt . Nimirum hoc impotens illa

is ne ineo nita pro emnitis habea- is difficiles conferunt, easdemque noum mus, hisce temere assentiam ... is necessirias; quibus vitiis declinatissm Alterum est vitium, quod quidam se quod in rebus honestis , & cogni nimis magnum studium, multam. D tione dignis opem, eumque Pon' M que operam in rea obscuras, atque is tur, id iure laudabitur .

475쪽

4νa Da Raero ARTIs CRITICAE usu cupiditas efficit , cui se totos agendos asportandosque permiserunt. Adsit veri inveniendi studium , sed moderatione temperetur; ne nimium sit, ne impotens, ne effraenatum ; rationi locum det, eique pareat. Nulla in veritatis indagatione omittatur diligentia , sed modus adhibeatur. Observentur omnia attente , siquae apparent Veritatis notae, acutius inspiciantur, si nullae se produnt , sollertius investigentur, velligia denique ipse veritatis sere leviter impressa , & saepe vix ac ne vix quidem adumbrata eo usque persequamur , donec , quo intendimus, perveniamus . Hac praescriptione adhibita veritas non elabetur , emerget siqua est , &quaesita invenietur. - XII. Sed non fortasse magis rectum artis criticae usum impotens veritatis studium pervertit, quam evi dentiae cupiditas, de qua etiam aliquid postrema actio. ne diximus . Triplex evidentiae genus distinguunt Phi- Iosephi satis notum & pervulgatum; nobis tertium, quod moralem evidentiam appellant , relinquunt, cui quidem error subesse omnino potest, cum una fere probabilitate contineatur ; sed hac ipsa probabilitate contentus esse Criticus debet, si aliquid in arte sua assequi vult. Si vero ad primum aut alterum evidentiae

genus evadere contendet, eo tendet, quo pervenire non potest. Neque vero movere nos illa cogitatio debet,

quod tertio illi relicto nobis evidentiae generi falsitas subesse possit, quandoquidem ne secundum quidem genus,

476쪽

ORATIO SIN ou LARis 4TI quanquam dignitate praestet, ab eadem prorsus vacuum

est atque immune. Minime me nunc , ut hoc exempli loco ponam , Qmniare certo scio , neque a vobis somniantibus , qui mihi tam benevolas atque attentas aures praebetis , audiri. Haec tamen certa cognitio tam evidens non est , ut ei falsitas admisceri omnino nequeat; nuhil enim tam manifeste repugnans ostenditur , ut ron alio ter , atque ego & vos sentimus, esse possit; hoc t men neque me , neque vos sollicitat; quod si secus esset, ut ego iure riderer a vobis , sic vos a me aequo iure stultitiae dementiaeque condemnaremini . Jam verosi falsitate , quae subesse alteri evidentiae generi potest ,

angi nos nequaquam decet , quanto minus de tertio propter eandem causam laborandum erit. Unde etiam

illud essicitur, quam praepostera ea natio sit, ut, quod in rebus sensibus ipsis obnoxiis evidentiae genus assequi Physicus non potest, hoc Criticus in rebus arti suae subiectis assequi se posse confidat. XIII. Hactenus nominatim de quibusdam hominum

generibus, non stium non idoneis, qui ad hanc artem admittantur; sed etiam hujusmodi, ut ab eadem omnino repellendi existimentur. Hoc autem si fiat, minuetur quidem num erus Criticorum ; sed optimae a ti remotis minus idoneis atque exitialibus consultius saluis iusque prosi debitur. Nunc vero quid praeterea dicam, de tot pravis animi permotionibus , quibus obsidemur sdi rectus artis critieae usus marime pervertitur. D,

477쪽

4 'REceto ARTIs CRITICAE usu sorti nimirum atque abnormes cum simus , nihil faciolius,quam ut si res a nobis metiri, & nostram ad normam exigere voluerimus, res ipsas foedum in modum distora queamus, saepe enim nos de iudicio consilioque deducit, aut ira, aut odium, aut indignatio, aut invidia, aut

ambitio, aut partium studium , aut caeterae pestes, quibus non minus animus noster inficitur, quam rectus artis criticae usus corrumpitur .Xl V. Hic vero, Hyn mihi si linguae eentum set, Oraque

centum, Omnia morborum percurrere nomina possim, quubus humanus animus obnoxius est;qui quidem morbi ipsos corporis morbos, quos prope innumerabiles eta volunt, non solum numero exaequant, sed etiam sortasse superant; hoc certe capitaliores sunt, quod gravius ab his, quam ab illis periculum immiset, nisi opportuna ac praesens medicina adhibeatur . inare quo citius me ab his expediam , Criticum nostrum Ethicis

in disciplinam dabo. Hoc Ethici curabunt, quibus illud

oneris incumbit, ut male affectis humani animi partibus subveniant , laborantibusque succurrant. Illorum munus est singulos animi morbos recensere , distinguere , definire; suam singulis medicinam morbis adhibere; ulcera animi, quae plurima intus latent, detegere , incidere , funditus amputare , & , quoad eius fieri potest , animum ipsssim integrae sanitati valetudinique restituere . His igitur ego Criticum nostrum tradam ; hos audiat praeceptores , his pareat , his se , quibus laborat, mor-

478쪽

ORATIO SINE DEARI s. ς bis curandum permittat; S tum demum cum vitiis omisnibus bene perpurgatus fuerit ad nostram artem accedat. XV. Restaret nunc ut iis hominibus remotis ab arrte nostra , qui non selum exitiales , sed etiam minus idonei visi sunt , & praeterea Critico nostro a pravis animi permotionibus , quae rectum artis criticae usim pervertunt , fatis expedito , suis etiam Crit, cum ipsum ii ruendum virtutibus ornandumque susciperem. Uerum non est , cur hac de re magnopere laboremus . Noxi is exstirpatis herbis, quae bonam sinmentem suffocant, satio quoque prospere succedit atque ex sententia . Facile , ut in solo bene subacto ac mollito se fruges efferunt; ita in animo bene comparato non minus facile virtutes feliciterque proveniunt . Sed tamen ne haec institutionis nostrae pars omnino a me praeterita fuisse videatur, non ego quidem sic ad illam tractandam aggrediar, ut huius , quam dixi, prudentiae partes ac virtutes distinniam, & singulas singulis actibus accommodem . Nam prudentia , cum per omnes hominum actiones vagetur ac serpat, & usii fere atque observatione discatur , si ingenium nacta sit ad recta quaeque ac rationi consentanea comparatum , facile acquiritur; qua acquisita per se sine tot praeceptionibus actionum ipsarum temperatio quaedam aequabilitasque consequitur; sed tamen ne haec pars omnino praeterita a me sit, eam paucis expediam , atque omnia uno vocabulo comprehendam. It

479쪽

4 6 Da RECTO ARTIs CRITICAE usu XVI. Itaque in constituendo ornandoque optimo Critico sic me geram , quemadmodum in optimo Ora. tore perficiendo se vir sapientissimus & Orator cuin ipse eloquentissimus gessit. Tulit quondam mos in Romana Republica , ut in ea orator plurimum posset, ac pene omnia unius oratoris verterentur arbitrio . Hac de causa vir hic , de quo dico , sapientissimus non vulgo omnibus tantum munus , in quo vita civium , salus , fortunae, imperii maiestas , Reip. summa agebam tur , committendum putavit . Multa per eloquentes homines importata civitatibus detrimenta meminerat,

qui quam storentissimam a maioribus Rempublicam

accio M. Tuli. Cie. de orat. lib.2. n.2 . M Quare esto tibi oratorem sie,, iam instituam, si potuero, ut quid ,, efficere possit ante perspiciam . ,, Sit enim mihi tinctus litteris; au- is dierit aliquid , legerit , ista ipses, Praecepta acceperit ; tentabo quid ,, deceat , quid voce , quid viribus. ,, quid spiritu , quid lingua efficereis possit. Si intelligam, posse ad sum-

, mos PerVenire, non solum horta- ., bor , ut elaboret , sed etiam , sis, vir inoque mibi bimus videbitur, is obsecrabo ; tantum ego in excelisis lente oratore , Ze eodem viro bo- is no , mno esse ornamenti universaeis civitati . Sin videbitur , cum Om- nia summa fecerit, tamen ad me.., diocres oratores esse venturus; Per.

,3 mittam ipsi, quid ,elit; molestussa magnopere non ero . Sin planeis abhorrebit, & erit absurdus ς utri se contineat, aut ad aliud studium ,, transferat admouebo . Nam ne- ,, que is , qui optime potest , des D rendus ullo modo est a eohortationeis nostra; neque is, qui aliquid potest, is deterrendus quod alterum,divinit iis mihi cujusdam videtur; alterum, is vel non facere quod non optimes, possis , vel facere quod nou pessi-M me iacias , humanitatis ; tertium vero illud , clamare contra quam se deceat, & quam possis , hominia ,, est, ut tu, Catule, de quodam d is clamatore dixisti , stultitiae sua. M quamplurimos testes domestico Prae.

480쪽

acceperant, eam eloquentia aut perdiderunt, aut cerinte summum in discrimen adduxerunt. Volebat ille quidem eius , quam profitebatur , artis peritum esse Oratorem ἔ eum praeterea requirebat , qui Lapiens , doctus, eruditus, copiosus , disertus esset ; sed quo tutius tantis rebus sine periculo praeficeretur , volebat virum esse bonum , hoc est probum , quo uno Verbo reliquas animi virtutes , quae in oratore eminere maxime debebant, complecti sibi visus est a Tantum momenti in una bonitate vir sapientissimus ac prudenti zmus ad bene gerendam Rempublicam inesse existimavit. XVII. Jam vero quod olim in Romana Rep. Orator fuit , hoc nunc in Litteraria Criticum esse vere dici potest . Eius est summum in unaquaque facultate exercere dominatum , eius auctorum omnium scripta cognosceres corrigere, reprehendere , eius de unius cuiusque nostrum ingenio , doctrina , eruditione iudicare ; nihil denique est in omni arte libero digna , quod eius non subsit potestati. Hac tanta uni homini concessa potestate non videbor a recta ejusdem institutione aberrare , si non dissimili modo , atque ille in oratore , ego me in Critico geram, & ad quam ille normam oratorem direxit suum , ego quoque Criticum exigam nostrum. Volo igitur eum ingenio esse summo , summa doctri na, volo diligentem in perquirendo , volo sagλcem in investigando, volo in meditando diuturnum, Volo in

SEARCH

MENU NAVIGATION