Josephi Mariani Parthenii S.J. Actiones

발행: 1772년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

DE RECTO

ARTIS CRITICAE

AD FLORENTINOS.

ORATIO SINGULARIS. .

NAVIGAvIMus tandem aliquando, Florentini , atque e vadis utcunque emersit , & scopulos praetervecta est oratio . Nunc reliquus mihi curissus multo facilior atque expeditior ostenditur, quem Deo adiuvante conficiam , si pauca quaedam de eo , quod tertium in par titione positi, dicam, & quam brevissime potero a explicavero. Dicturus igitur de recto Artis Criticae usu non hic ego singula huius artis praecepta eXponenda suscipiam , quod nimis longum esset , & so lasse supervacaneum; sed ita mihi met moderabor.

462쪽

ORATIO SINGULARI s. 479ut te brevitati studeam , & nihil eorum , quae hoc in argumento praecipue Videntur esse animadvertenda, praetermittam . Quare , singularibus artis criticae prae ceptis de oratione mea praecisis , rem ab ipse capite ac Bnte arcessam , unde & quid rectus artis criticae usus postulet, patebit, dc simul ostendetur, quid eiusdem artis cultores spectare maxime debeant, ut eum finem , qui a sapientissimis viris nobilissimae atque utilissimae ani constitutus est, ulla sine offensione conseis quantur . Ita fiet, ut & ego compendia quaerens citius, quo contendo , perveniam , & Criticus, quid sequi, quid cavere debeat, certius uno prope obtutu atque exploratius intueatur. Utar etiam quietiore stylo , tum quia vehementiorem , quo hactenus usus sum , res ipsi non flagitat; tum etiam ut, si quid in hoc genere larte peccatum a me fuerit, hoc pacto , si quo modo possim , corrigam atque emendem. Quanquam peccati huius cui pam , si culpa haec dicenda est , materies ipsa sustinet, quae sine concitatione animi tractari non poterat; nec Vero non eandem tum voluntas iuvandi alios in re gravissima maxim ue momenti, tum etiam studium

defendendae praesertim Catholicae Religionis probabilitet excusat. Non igitur hic amplius vos conquessionibus querimoniisque fatigabo. Satis iam dolori meo parui; satis aegritudini obseeutus sum ; satis, quae volebam, ex intimo & sineero animi mei sensu deprompta vobiscum communicavi. Neque vero amplius in refellendis

ver Diuitiam by Cooste

463쪽

46o DE RgCTO ARTIS CRITICIE usu versariis , in eorumque castiganda licentia immorabor. Omnia quieto , pacato , ac tranquillo animo agentur . Revertar ad ingenium meum , quod ab omni asperitate, quemadmodum a principio significavi, abhorret, &non nisi coactum ad vim , ad contentionem, ad simultates adducitur. Vos attendite diligenter, Florentini, &me contento cursu ad exitum properantem benevolentia Vestra atque humanitate , qua semper me prosecutiesiis, postremo hac etiam vice prosequimini. II. Artem Criticam utilem esse ac necessariam ii s li negare possunt, qui, quid ea sit, ignorant. Haec ars nunquam non multum valuit; haec in omni disciplinarum ac facultatum genere praecipue dominata est; semperque , quoad bonae artes excolentur atque vigebunt,

dominabitur . Hae arte sapientissimi quique viri plurimum usi sunt, eamque studiorum suorum comitem at

que adiutricem eme voluerunt, quippe qui probe in telligerent nihil sine ea laude dignum vel conari se Vel effcere posse . Quare qui artem criticam de m dio tolleret, perinde faceret, ac si erranti in tenebris facem eriperet, aut in dissicili scopulo que mari deprehenso nauticum clavum subduceret, quibus praesdiis ambo destituti, nec tutum ille tenere iter posset, nec iste declinare a scopulis, & feliciter enavigare. Quid enim ars critica est , nisi, ut eam iam inde ab initio definivimus, rectum de quaque re certumque iudicium, suo qui sapienter usi sunt, non selum vera a falsis secer-

- uere, Digitigod by COOste

464쪽

nere, sed ea etiam, quae in quaque re optima sunt, distin guere atque eligere potuerunt. apropter ego quidem arbitror rectum hoc, de quo dico, iudicium partem quandam esse prudentiae, quae sicuti virtutes Omnes temperat atque dirigit, ita illud omnia recta studia gubernatae moderatur. anquam hoc judicium non tam paristem prudentiae, quam ipsam reor esse prudentiam; quod quidem , si ad rerum gerendarum rationem reseis ratur, proprio prudentiae nomine appelletur ; si vero ad studia nostra moderanda dirigatur non prudentiae, sed artis eriticae vocabulo indicetur. His de causis ars critica non recens quoddam inventum habenda est, sed longe antiquissima existimanda,& una cum ipsis liberalibus artibus nata atque adulta, ct ad summum etiam

culmen a veteribus illis ingeniosissimis viris doctissim inque provecta. III. Et siane quotiescumque praeclara Veterum opera in manus sumo , in eaque mentis obtutum intentius defigo, facere non possum , quin summam illis in arte critica praestantiam deseram atque concedam . in is enim , exempli causa, Homeri libros cum legit, non admiratur tanti viri acerrimum in rebus omnibus subtilis.

simumque iudicium . mod si Homeri libri, ut litterarum monumentis proditum est, nescio cuius ministerio indiguerunt, qui eos antea consuis ita , ut nunc haubemus , digereret atque disponeret, unum de duobus necessario debet assirmari, aut Homero artem criticam

deae

465쪽

defitisse , quod minime in tantam sapientiam eadere pocse existimo, aut ipsius libros , quod ego veritati magis puto consentaneum , in manus inepti alicuius venisse, qui , artis criticae praesidio destitutus , eximium illud opus perverteret, & praepostera librorum dispositione confunderet. in id vero alter ille ab Homero diveri in doctrinae genere laudatissimus , & totius Graeciae iudicio sapientissimus habitus Plato λ Nonne qui Socraticos eius libros legit, omnia non solum plena sapientiae , sed etiam iudicii, consilii, prudentiae referta offendit inam leniter in disputationem delabituri ut in eam non irruise , sed incurrisse videatur; quam sellerter captat principia , ut non quaesita , sed sponte oblata appareant. Quid λ eum inducto sermone , S re , de qua agendum est, constituta , sensim, S per quosdam veluti gradus eo , quo intendit, quam mollissime devenit, ac deismum , quod docendum erat, quam planissime demonstrat . Haec porro fion selum sine maximo ingenio,

sed etiam sine hac ipsa arte , de qua loquimur, essici

profecto ac perfici non potuerunt .

IV Nam quid de Latinorum oratorum principe dicam viro tam ingenioso, tam acuto , tam acri , tam eloquenti. An eum artem criticam cum in omnibus

sudiis suis , tum in illa ipsa arte , in qua maxime ex cellit , defecita existimabimus Itaque quod blande in Iudicum animos illabitur, quod eos omni , qua Vult, ratione tractat ac nectit, judicium est; quod ex omni

466쪽

parte crusae tectus ac septus adversariorum impetum sustinet, conatus eludit, audicium est ; quod eos, ubi res poscit, minaciter terret, ferociter insectatur , invicte repellit, iudicium est. Cum vero firmissimis praesidiis , causasta communit suam , cum in causa haeret, nec se loco, quem omnium tutissimum insedit, dimoveri patitur , iudicio profecto utitur; quod quidetisi ei detraxeris, continuo laudem omnem , & illam. ipsam oratoriam , qua unus omnibus maxime prae-eelluit, ademeris; si vero iudicium dederis, neces.sario etiam summam artis criticae scientiam concesseris . inae quidem scientia in primis concedenda est se pientissimis illis sanctissimisque Ecclesiae Patribus; neque

enim sine arte critica tot praeclara ingenii & doctrinae monumenta reliquissent . Teneamus igitur , artem criti cam, uti omnibus rectissimis studiis maxime necessa riam , ita ab omnibus doctissimis, quos Antiquitas suspexit, viris fuisse semper adhibitam . Haec iis tanquam veritatis arbitra, & rerum omnium certissima disceptatrix semper assedit, semper assuit, eos nunquam destituit; omnia eorum optima studia nunquam

non rexit ac temperavit.

V. Non defuerunt quidem aetate hac nostra , qui novam veluti quandam artem criticam coagmentandam susceperunt , qua docemur vera a falsis, in Histruria praesertim , distinguere , & ad Historiam ipsam sine offensione perlustrandam erudimur. inurum ego , et

467쪽

Da Rac TO ARTIA CRITICAE usu si alios iuvandi studium summopere laudo; consilium

tamen satis non assequor. Nam vera a falsis distin guere multo ante ipsos a Dialectica Antiquitas tota edocta fuit . Riod vero ad Historiae cognitionem spectat , hoc quoque multo ante ab Historiae ipsius conditoribus probe cognitum fuisse assi are cogimur,& sollerter animadversiim . Etenim si veteres illi rerum gestarum Scriptores ista ipsa scientia , quam novam isti volunt , caruissent, ea profecto mandare. litteris, quae posteritas tota, si quaedam excipias, vera haberet, non potuissent. Fac illos penitus hac , de qua dicimus, arte destitutos non expendisse , quae scriberent, rumores vulgi in condendis annalibus suin e consectatos , quae tandem in iis residere posset auctoritas qua sublata nihil certi in tota antiquita.

e reperiretur; nos vero in summa rerum omnium ignoratione versaremur. Non negarim tamen, aliquid

habens aliquam rationem utilitatis istos praestitis e , qui

in hac adornanda recenti, quam Vocant , arte eo

usi sunt artificio , ut, quae a veteribus observata iam pridem fuerant, sparsa ac dissipata colligerent, ordiane disponerent, atque iisdem novum quasi lumen af-sarent. Qua in re laudanda cum iis convenio; ab iisdem autem in eo dissentio, quod multo vetustissimam a tem recentem Velint , quippe quae ita antiquis fuit cognita , ut vel pueri ipsi Romae nasum , uti salsus Poeta non insulse scriptum reliquit, vinocerontis babe-

468쪽

ostar Io SINGULARI s. 46srent , quo non sagaciter solum obvia quaeque ac proxima odorarentur, sed quam longissime etiam posita

atque abdita assequerentur.

VI. Demonstrata artis eriticae & necessitate & vetustate, de recto ipsius usu nonnulla perstringam , &qua potissimum ratione illum obtinere possimus, breviter indicabo . Ac mihi quidem ante omnia videtur animis curam esse adhibendam , qua adhibita sanitas illa mentis consequatur, sine qua rectus huius artis usus omnino est desperandus. Sunt in primis quidam ita animo comparati, ut Scepticorum more , nihil credant, nihil verum habeant, de omnibus ambigant , Omni

in dubium revocent. Jam , si qui huiusmodi sunt mve natura , sive consilio , sive , quod verius Puto spraVae vitio voluntatis , quid ego dicam Nemo non videt hos homines ab hac arte omnino repellendos satque ad Pyrrhonem illum suum amandandos , quem

nacti sunt ducem ac magistrum , qui a Gymnosepbistis & Μagis edoctus pessimum invexit Philosophiae

genus. Ego quidem non agerem cum istis hoc modo , siquidem illi, quo laborant , morbo aliqua ad hiberi medicina posset . Sed quod tandem tam Cimcax helleborum ab Anticyra peti poterit , unde re mζdium cerebris tam male affectis sufficiatur I Pesti-stra haec opinionis lues , nihil nimirum esse certum νVeritatem exploratam haberi nullam posse, pestifera, in quam , haec lues ubi animum corripuit , ita Omnem

469쪽

466 Da RECTO ARTIs CRITICIE usu fere rationem inficit atque corrumpit , ut nullus serest remedio locus. Quare istiusmodi homines relin

quamus , nec ad artem criticam accedere patiamur,

ad quam si semel accesserint, ea certe pessimum in mo

dum abutentur.

VII. Scepticos consequuntur Academici , a qui ingenio quidem tam pravo non sunt, sed hi quoque eo ferme morbo implicantur , quo Sceptici. Nihil est

enim, de quo in utramque partem nolint disputare, nulla non in re assensum sustinent, nihil negant, nuhil affirmant. Hos autem homines si ad nostram artem admiserimus, quid tandem fiet Cui enim antismo insedit , in eo solum ingenii vires contendere, ut quidquid in quaque re minus verum objicitur, in quirat , is arte hac nostra , quae veri disceptatrix est ,

quae propositis in utramque partem rationibus singula attente considerat , non minus sane , quam Scepticus, abutetur . Nulla enim res est, si illa exci- pias,ca tae. lib. 3. de Arcesia

,, las Primum, qui Polemonem auo is dierat, ex variis Platonis libris , se sermonibusque Socraticis hoc ma. ,, Time arripuit, nihil esse certi , ,, quod aut sensibus, aut animo periscipi possit ,, . Idem lib. . cap.2y. Quaest.Acad. is Academici nihil affir- is mant, di quasi desperata ei nitione certi id sequi volunt, quod-B eumque verisimile videatur. Idem lib. eod. is Cum iam gra- ,, vissimas Philosophorum disciplinae,, constitissent , tum exortus est , is ut in optima Republiea Tiberiusis Graecus , qui otium perturbaret , is sic Arcesilas , qui constitutam Phi- ,, losophiam everteret , R in eorum ,, auctoritate delitesceret, qui negas-

470쪽

pias , quae prima a Philosephis principia idcirco dicuntur , quod per se nota sunt , & lumine ipse naturae illustria, nulla , inquam , res est, cui nihil obiici, nihil possit opponi. Omnia fere hujusmodi sunt, quῖς

uti antica conspici, ita etiam postica , ut ita dicam , spectari parte possunt. Multae in quaque re occurrunt difficultates, multa se offerunt, quae assensum cohibeant, multa prima specie atque obtentu falsa opponuntur. Jam qui in haec sola ingenii aciem dirigat, quomodo ve ritatem, quod unum ars critica propositum habet, expli cabit ξ Huc accedit, quod quae videntur obstare veritati gravius interdum animum feriunt, quam eundem ip's percellat veritas ; quod animadvertere licet in iis, qui satis ingeniosi de aeuti ad aliquid objiciendum , iidem in obiecti refutatione percipienda tardi atque

hebetes reperiuntur. Ego quidem non impedio, quominus in utram que partem argumenta proserantur adc vero etiam investigentur ; sed eate nus , quatenu eorum investigatio serviat veritati; si secus fiat, jam non veritas inquiritur, sed calumniandi occasio capta tur . inare qui eum Academi e s nihil exploratum habent , qui in omnibus assensum cohibent, & sententiam interponere negant suam , non dubium, quin

hi quoque ab arte nostra repellendi sint , & procul

amandandi.

VIII. Succedunt his litigiosi , quos Cynicos libet appellare , qui ad id solum, ut lites ac iurgia serant .

G g a facti

SEARCH

MENU NAVIGATION