장음표시 사용
451쪽
tiam Sed quando ne in iis quidem rebus, in quibus
.maxime expetenda ca) esset, eam habere non possimus, quid est, quamobrem moralem ultra certitudinem votis nostris progrediamur φXX. Fateor ingenue , Florentini, quemadmodum insuperioribus actionibus impotens illa opinandi licentia me vehementer excruciavit; ita me nunc nimia ista veritatis atque adeo evidentiae cupiditas multo sane vehementius angit
maeclare omnino S. Augustium in hane sententiam da Utilitate eredendi ad Honoratum ea I2. D Qu. ,, ro enim , si quod nesti inr ereden- dum non est , quomodo serviant b, parentibus liberi , eosque mutua ,, pietate diligant, dum parentes suosis esse non credant i Non enim mis,, tione ullo pacto sciri potest , sed interposita matris auctoritate de ,, patre creditur : de ipsa vero matres, Plerunque nec matri , sed obstes tricibus, nutricibus, famulis. Nam is cui furari filius potest , aliusque ,, supponi, nonne potest decepta de- ,, cipere t Credimus tamen , & sine,, ulla dubitatione eredimus , quod ,, sciri non posse confitemur . Quis m enim non videat, pietatem, nisi ita se sit, sanctissimum generis humani ,, vinculum superbissimo scelere vio- lari ' Nam quis vel insinus eum D culpandam putet , qui eis officiari debita impenderit, quos parentest, esset crediderit, etiamsi non egeat tis Quis contra non exterminandumis iudicaverit, qui veros fortasse parenis is tes minime dilexerit, dum ne falisis sos diligat metuit Multa possisne is afferri, quibus ostendatur, nihil omisis nino humanae societatis incolumeis remanere , si nihil eredere statue-D rimus, quod non possumus tenerem Perceptum is . Hactenus Augustiis nus, qui de se ipso narrat, eum se ad lascens in disciplinam quibusdam Maagistris tradidisset , qui ,, aperium &,, sincerum verum venditantes inest is bilia veritatis penetralia metiri seis posse arbitrabantur ,, in Manichaeorum meresim incidit. Facile enim , eodem amrniante , evenit, ut in is haec corporalia progressi ac prol M psi, nihil aliud putemus esse, quam is quod istis quinque notissimis nuriis ,, ciis corporis sentimus, quasque abis his plagas atque imagines acceperi
,1 mus , eas omnino , etiam cumis nabimur recedere a sensibus, viav
452쪽
angit atque conturbat. id enim tam verum .quam Fides Catholica λ quid autem isti vero tam inimicum , quam evidentia λ Quid certius tenere debemus , quam quod nobis credendum Ecclesia proponit i quid autem minus ausit temerario investigandum discutiendumque ZJam vero si nos immoderata ista veri cupiditate abripi sinemus , quo demum deduci possimus , Sc videre vos
arbitror , & luctuosa nimis , ac pervulgata satis muli rum sapientum eruditissimorumque virorum exempla declarant; qui hac ipsa via , quam institerunt, ut specie veritatis decepti evidentiam consectarentur, sibique res demonstrari vellent, in certissimos errores prolapsi sunt. Miseri enim vero ac plane miserandi, quod veritatem secuti, & multis in rebus consecuti, in re autem ma, loris momenti, & quam unam maxime debebant expe- tere, contempta Ecclesiae Catholicae auctoritate, quaestia veritatis certissima Magistra est, non sunt assecuti . Quaeramus igitur veritatem , sed eam consilio , ratione , moderatione adhibita quaeramus; Sc ea , quam citra per culum acquirere possumus, veritate contenti simus . Res, quae discutienda proponitur, veritati modum faciat ; nec ultra, quam res ipsa patitur, & certa quaedam praescriptio sinit, progredi quaerendo investigand
I. Haec sunt, quae de tota artis Criticae rationa ex hoc loco dicenda existimavi; nec dubito , quin quibus benevolis Auditoribus usus sum , iisdem aequis su Tom.I. F f di.
453쪽
so Da PRAvo ARTIS CRITIC si usu dicibus utar. in id restat, nisi ut vos orem obtesterque , ut i storum coercere licentiam , & Religionis patrocinium , quae hoc intemperantioris Criticae genere summum in discrimen adducitur , mecum una suscipere Velitis. Observatum iampridem ab eruditis S sellertibus viris fuit,eodem tempore & intemperans hoc Criticae genus , di Haereses illas, quae duobus ab hinc taculis omnem , non Ecclesiae solum, sed totius etiam Europae statum miserandum in modum conturbarunt, eodem, in quam , tempore ad Religionis ac publicae tranquillitatis exitium erupi se . Institutum tunc primum examen acerrimum in Patres suit,in traditiones, in ritus, in Eccle, sae disciplinam . Clamatum Sc vehementissime reclam tum a totius Antiquitatis iudicio ; appellatum ad Concilia , quorum auctoritas respuebatur. Jactatae fuerunt illae voces in vulgus ae latissime disseminatae; Eccle-sam Christi sponsam immaculatam contraxisse rugas , a pristina forma ae venustate defecisse ; eam proinde in amissi decoris speciem restitui ac vindicari oportere. Omnia tunc inconditis hisce vocibus reserta sunt; his sora, theatra, porticus, compita, domus, taberna: ipta persi rabant. Reformatio non petita solum, sed conviciis etiam efflagitata. Jam tantus tantarum rerum apparatus , tanta malitio,tot voces, clamores, vociferationes quorsum
reciderint, scimus omnes, & quorsum illa ipsa tantopereelsa Iitata reformatio evaserit, non ignoramus. Excitatum fuit incealium , quod totam pene corripuit Europam,
454쪽
Ius nondum flammae restinctae sunt, neque sortasse, nisi pro sua bonitate errantium Fratrum , & a Catholicaveritate dissidentium tandem aliquando Deus misereatur, in posterum omnino restinguentur. Doluimus, & dole mus adhuc tot filios e Matris amantissimae sinu avulsos miserabiliter abstractos , tot nobilissimas nationes a communione Catholica segregatas, tot florentissimas Ecclesias prorsiis eversas, damna denique innumera dilia per luctuosissimam tot regnorum ac provincia. rum a Romana Fide defectionem importata lugubri lamentatione prosequimur. XXII. Conserte nunc , si placet , prisca illa tempora cum nostris, Non minus nunc , quam olim ad Crioticae tribunal citati Patres, Scriptores , Antiquitas i ta . Omnia ad severissimum examen revocantur ; infinitae disquisitiones instituuntur ; suspiciones de qua
que re ac dubitationes sine numero commoventur. Reis ceditur facile a veterum sententiis , dc ad recentiorum placita non minus facile acceditur, Nova opinionum portenta proseruntur in lucem , & ea tanquam seniori Criticae magis conformia praedicantur de propugnanis tur . Nunc etiam , si unquam alias , in corruptos in mores Vehementer declamatur, qui olim forta se , quam nunc stat, corruptiores exstiterunt. Charitas nunc maxime extollitur , ct pneclara de eadem praecepta traduntur ἔ an vero praecepta cum factis concordent , v
bis diiudicandum relinquo. Nunc iaculum hoc nostrum
455쪽
sa Da pRAvo ARTIs CRITICAE usu nova luce illustratum iactatur, perinde quasi praeterita saecula in tenebris iacuisissent; an vero tanta lux nostro huic saeculo re ipsa affulserit, hoc quoque iudicio v stro constituendum permitto . Illud denique , quod coniici ex illo , quem iam descripsi rerum apparatu potuit,
an conjici nunc etiam ex tanta intemperantia , similiter possit, ego vero non dicam , nec tantam comparari, quam Deus avertat, perniciem ominabor. Timorem
mihi unice reservabo , qui iusta de causa susceptus salutaris est, qui instans malum avertit , quod improviso si adsit, statim opprimit, nec ullum consilio fere ac remedio locum relinquit.
XIII s. At enim hoe est nimiam in invidiam artem
criticam adducere, & tanquam praeteritorum atque instantium malorum originem criminari. Ego vero an tem criticam nee criminor , nec criminatus sum, neque vero in invidiam adduxi; sed pravum tantum atque immoderatum eiusdem artis usum reprehendi. Pravus autem artis usus non ipsius artis vitium est , sed eorum , qui arte per summam nequitiam abutuntur. Sola virtus est , ut recte affirmat Aristoteles, qua male uti nemo potest . Caeterum quod de arte critica dixi, commune est omnibus artibus ac facultatibus, quae per se bonae sunt , & non culpa sua, sed suorum improbitate cultorum in invid am persaepe adducuntur. Neque vero ab hoc numero artem hanc ipsam meam , quam profiteor,
excipio. Multa, eaque gravissima incommoda per ho-
456쪽
mines eloquentes rebus importata publicis quis nescit Illorum ipserum bene multi, qui fatali illo paullo ante commemorato saeculo ab Ecclesia Catholica desciverunt, & pessimam illam causam adiuvarunt , Sc doctos Rhetores, Sc disertos oratores, & egregios Poetas ,& praestantes Grammaticos fui se confiteor ; quod cum ingenue affirmo , non equidem puto , me arti meae mal dicere . Dico id, quod est , quod dissimulari non potest. Nemo igitur me quasi arti criticae inimicum criminari meditetur, qui non artem criticam damnavi , sed Pr Vum tantum atque immoderatum eiusdem artis usum con demnavi. Dico tamen , inter hanc & alias liberales artes hoc interesse discriminis,ut maius ab hac,quam a reliqui 3 S certius periculum immineat. Lubrica enim per se est , & nisi summa moderatione quis utatur , ea facile abutetur. Pro natura atque indole sua nescio quos cultoribus suis spiritus insinuat, quibus, nisi acriter obsi st/mus, facile abripimur , & de recto moderationis tramite deducimur . De reliquo Ars Critica bona est , utilis est, necessaria est ; addo etiam ad maiorem insi gnioremque commendationem , salutaris eil. XXIV. Nec vero illud mihi vere obiici potest ; Me omnem dubitationem de medio sustulisse , &iaeptam quandam ac stolidam credulitatem invexisse; nisi forte quae a me dicta sunt perversum in sensum detor queantur . Non ego dubitationem omnem de medio sussuli, neque stolidam credulitatem invexi, qui istos non
457쪽
Dg pst Avo ARTIs CRITICIE usu eo nomine redarguerim , quod Omnia non credant, sed
quod pene nihil credant. Aliud est nihil credere , aliua nihil non credere . Fateor, in Historia praesertim , alia
qua nonnunquam occurrere, quae aut minus credibilia, aut
aperte falsa, aut certe suspiciosa sint. Si minus eredibialia , repudientur, si aperte falsa, reiaciantur, si suspiciosa, examinentur. Nego, quodcunque a quo tandem cumque oblatum fuerit nullo discrimine arr: piendum;nego,omnia omnibus vulgo esse credenda. Dico, explorandam esse Scriptorum fidem, excutiendam diligentiam, perpende das rationes,nihil denique non siimma cura studioque ponderandum . Hoe diligentia ac sagacitate conari, pr dentia ac iudicio consequi, boni Critici munus esse dico . Verum nihil ferme esse, quod istis credibile videatur , nullum afferri posse testimonium , quod non insti gant , nullam prope auctorem inveniri, cuius fidem non elevent, nullam tantam auctorum ipsorum reperiri consensionem , cui repugnare non audeant, dixi, &iterum dico,hoc omnino non esse ferendum; quod qui dicit , non omnem dubitationem de medio tollit, sed certum in dubitando modum eonstituit. Dubitent isti per me licet, sed sciant, neque semper dubitare sapientes, neque solos dubitare. Dubitant etiam imperiti ; sed diverse valde modo hi atque illi dubitant. sapientes nonnisi iusta de eausa atque probabili ; contra stultimodo iniqua , modo levi, saepe nulla .
XXV. cuid vero 3 si isti non solum aliqua de re
458쪽
' Acrio Nis II. LIsER VIII. dubitare velint, sed etiam de ea multo aliter , atque omnes existimarint, sentire hocne iis per nos concessum erit atque permissum p Concessum quidem, si gravissima aliqua ac manifesta ratio contrarium suadeat atque adeo persuadeat. Haec autem si desit , me auetoia
re communem consensum nunquam non magni facient,
neque facile ab eo recedent. Sin autem de vetusta traditione aliqua , pia praesertim ac religiosa, aut de aliqua a plerisque sanctis Patribus recepta opinione agatur, tunc multo cautius procedendum esse affirmo, , nisi ea vis adigat, cui obluctari non possimus, iis omnino adhaerendum esse confirmo. Patres enim apud Catholicos eo iure fiunt, & esse debent, ut si fere omnes in unam aliquam sententiam ierint, discessione facta, exussi mandus sit omnis omnino sublatus intercessioni locus.
Haec ego dixi, & nihil amplius dixi , Se de loco supere dixi, ct palam dixi, & omnibus audientibus dixi .
Haec probare vobis conatus sum , quae aequissima mihi videntur, & quae nemo, qui recto iudicio utatur , iure improbare possit ac reprehendere.
XXVI. in apropter si quis forte mihi respondere
volet, cui certe ego nihil neque excusandi, neque deis fendendi, neque refellendi causa, nec verbo , nec scri-Pto reponam, praecidat illa, quae ad rem non perti nent . Locos illos Rhetoricos generales atque cominmunes , qui incircumscripte tractari selent, ne adeat, quos mihi aeque , atque illi, ex longo artis, quam
459쪽
terit . Parcat dicere , me eam suscepisse causam , quae agi sine invidia non poterat; exaggerasse calamitatem temporum ; intemperantiam opinandi, Criticorum lucentiam maiorem , quam re ipsa sit , dicendo effecisse. Abstineat item ea colligere , quae fortasse aut asperius , aut vehementius, aut minus vere dicta videri possunt , si avulsa a reliquis, quae fere dictarum ac sententiarum aut asperitatem mitigant, aut vim emolliunt , aut veritatem adstruunt , proponantur. Multa, quae quamque rem circumstant adiuncta, rem ipsam vel excusant, vel
minuunt, vel augent, vel defendunt, a quibus si distractum quid sit, iuste reprehenditur. Haec aliaque huiusmodi, quibus fere conflatur invidia, & imperitorum animi commoveri solent, amputet atque praecidat. XXVII. Itaque si quid , quod ad infringendam accinsationem pertineat, dicere quis velit, haec dicat. Me impudenter esse mentitum, qui hanc vel illam opinionem huic vel illi auctori, cuius apud eum ne vestigium quidem ullum exstet, assinxerim ; huiusmodi opinionum monstra a me temere fuisse excogitata , & unice calumniandi causa conficta ; nemini ne in mentem quidem venisse ita
opinari, ut ego criminatus sum; nunquam tantam tem
perantiam esse adhibitam in ferendo de rebus iudicio, quanta nunc passim N vulgo ab omnibus Criticis adhibetur ; nonnulla quidem in dubium fui se adducta , sed non levibus, ut a me obiecti im fuit, rationibus, non vanis
460쪽
futilibusque indiciis , non inanibus coniecturis , sed gravissimis certissimisque de causis; neglectam aliqua do auctoritatem , sed ita , ut fieri aliter invictili mi,
cogentibus argumentis non potuerit; de reliquo numquam praemiam sanctis Patribus maiorem , quam aet te hac nostra, observantiam δ nunquam consentientibus eorum sententiis minus refragatum ; nunquam maius delatum venerandae Antiquitati obsequium ἔ nunquam maiorem habitam Ecclesiae iudiciis reverentiam I nunquam minus adductam in discrimen Religionem ; nunquam liis bellos minus exitiales tota Europa disseminatos; nunquam mores fuisse tam castos atque incorruptos; numquam generatim atque universe pietatem impensiuscultam. Nullum ex opinandi licentia, siqua sorte hoc tempore invaluerit, esse periculum , quod immineat; nullum damnum , quod instet; nihil metuendum rebus
publicis , nihil privatis, nihil otio communi , nihil tranquillitati , nihil Ecclesiae, nihil Catholicae Religio. ni; nihil formidandum , cui occurri debeat; nihil triste , quod praecavendum sit, quod possit accidere ;vanos esse timores meos, inanem formidinem ; tristia me esse ominatum, quorum ne minima quidem apparent initia; me hostem finxisse, quem ferirem, qui re ipsa nullus esset; paucis, me inaniter declamasse , Vocem. spiritum , contentionem sine causa profudisse. Haec dicat ; quae si dicet, tenebitur ; sin alia dicet, ea , quae a me di cta sunt, non refutabit.