장음표시 사용
441쪽
Da pRAvo ARTII CRITICIE usu existimaretur. Si quis vero se in rem ipsam altius insinua. re vellet , illud apud se non sine causa statueret , eum, qui se ita gessisset, non alicuius qualiscumque notitiae studiosum, aut auri fuisse cupidum , sed unam S perdendi aedificii & subvertendi collis captare occasionem voluisse . Multa prius, quam tale aliquid aggrediaris, sellerter examinanda sunt , habenda lucri, habenda ratio detrimenti; utrum utri praestet, videndum atque adeo providendum . Tu mihi nescio quam spem lucelli offers, & latitantem in praedio meo thesaurum ostentas; ast ego lucro isti tuo , & ostentato thesauro inhians praedium amitto. Tu spem ostendis , . & mihi, quae non spe, sed re teneo, aufers, & incerto obiecto lucro de certa possessione deturbas. Qirae est ista amplificandae rei domesticae ratio λ quam perversat quam
Praepostera i quae me bonis omnibus evertit atque ma nem spoliatumque dimittit. Tuam tibi istam habe rationem , a qua importatum detrimentum omni lucro compendioque praestat.
IX. Simile ego quiddam & factitari ab istis , & faeti
tatum esse arguo & confirmo . Nam si omnia pensitare Voluerimus, atque inter se conferre, quae consecuta sunt damna, longe omni praellare lucro reperiemus. Sunt enim quaedam veritates,quae non sine maximo detrimento,quod compensari nullo modo potest, enunciantur ἔ ut etiam
si probetur, aliquam , cuiusquemodi illa sit, inventam ab illis veritatem , non tamen continuo absolvi debeant
442쪽
Iudicioque liberari. Immo vero ex hoc ipso novum cria lmen nascitur , novam hinc ego in istos inmuro accita fationem , de multo acriorem quam antea & vehe. mentiorem . Usque adeo ea profligatae ae perditae causae ratio est , ut defendi nullo modo possit; &, quidquid dixeris, non illam meliorem dicendo facias, sed deteriorem ess cias. X. Et sane quam tandem cumque veritatem inveniri contigerit, eane statim ab istis in ora hominum , in vulgi sermonem erit adducenda P Quo iure ρ qua lege λ quo instituto nostris id Criticis concessum erit atque permissium 8 Evanescente iampridem memoria , oblivione hominum , obliteratione monumentorum iacebant in te. nebris quaedam sepulta sic , sperari ut posset , numquam fore , ut emergerent Sc publica luce donarentur. mid tu permagnum aliquid , qui tibi de una veritate laboranis dum esse putas, te praestiti se arbitrabere, si ea non sine gravi hominum offensione & querela e tenebris in lucem proferenda, atque in vulgus efferenda cura. Veris ρ quae damnare tenebris, s lucem aspicerent; quae silentio premere , si ore hominum iactarentur ; oblivioni , si nota essent , mandare opporteret, ea tu nescio quo e labitulo , ubi abscondebantur, expromes 3 tu situm , quo obsita erant, absterges tu eorum evanescentem memoriam renovabis p tu evulgare tu spargere λ tu disseminare audebis p Et hoc studium vehritatis erit λ hoc susceptum veritatis pyrocinium Z
443쪽
Vera quidem ; sed cum ingenti probro , sed cum insiugni eontumelia, sed gravi cum invidia, sed iusta cum
hominum offensione coniuncta . Nihilne intererit. inter hanc & illam veritatem, ut Veritas omnis libere
sit atque indiscriminatim evulganda δ Uelint isti nolint , aliquod & ingens illud quidem intersit discrimen
necesse eli. Multa , quandiu Occulta sunt, tandiu magno studio tegenda; si sorte eruperint, quantum fieri potest excusanda, extenuanda Verbis ἔ non, quod isti faciunt, amplificanda I scandala denique , quae plerunque ex eorundem eVulgatione & Iactatione consequuntur, omnimodis antevertenda. ino loco non possum non reprehendere morem illum , qui iam invaluit hasce , aut harum similes controversias cum populo communicandi. Nam quid attinet ea , quae iactari inter eruditos sine offensione fortasse possent, siquidem latina lingua scriberentur, Vernaculo sermone efferre , quo de iis infimi opifices doceantur, & ipsae etiam mulierculae disceptare possint ; itaque pessimo exemplo ad huiusmodi disputationum genus traductaea lana & colu avocentur λ inae est ista ratio 3 quod eonsilium 3 quis huic rei propositus finis nisi more
turbulento multa moliri, quibus propofito aliquo bono , sive potius specie dumtaxat aliqua boni , certissima mala hominibus minime malis inferantur.
XII. Nam quid hic dicendum de quibusdam no-
444쪽
minatim opinionibus arbitrabimur quas ego quidem ii minem probum ac sapientem aIo & contendo vereri oportere . Sunt enim populares quaedam piae ac religiosae perstasiones hominum animis altius infixae , quae tametsi ex errore vulgi interdum prognatae sint, dicitamen non potest , quantum inde boni , nullo admixto malo , & vel ipi mali secluse periculo , percupiatur ; quas si sustuleris, incredibiliter animi hominum praeseretini imperitorum commoventur. Hasne eta
iam isti corrigendas auferendasque existimabunt λ nullo proposito bono, & certi ssimo consequente damno, una impotenti atque effraenata incitati evulgandae veritatis libidine . At rudis vulgi & imperitorum homianum , qui fere istiusmodi rebus offenduntur, habenda ratio non est. Itane vero Z prae sua cupiditate isti nihil pensi ducent aliis offendiculo esse λ Sit rude vulgus a sint homines imperiti. Quid inde Immo vero hac ipsa de causa ipsis indulgendum est etiam magis , nec culpa nostra committendum , ut ullum in discrimen adducantur . At Critici agitur existimatio. Agatur licet. Quid λ communi periculo suam mihi Criticus privatam tutabitur existimationem 3 Ego quia dem parco eius dignitati , parco cujusque existimationi; nemini vim affero ; quominus his in rebus hoc aut illud credat, non impedio ; sed dico, parcendum etiam imperitis hominibus, parcendum rudi Vulgo ; commune periculum negligendum nullo modo, nec inferius ea in
445쪽
442 DI PRAvo ARTIs CRITICIE usuiusquam existimatione ac dignitate esse existimandum . XIII. Erroribus igitur impune erit ρ impune sit, per me licet ; si sint omnino innoxii, & quod non raro accidit , etiam salutares. Sunt enim errores quidam , qui non modo non imperitum hominem , sed ne sapie tem quidem virum dedecent. Audiatur Tullianus ille Cato, qui, cum multa pro animorum immortalitate egregie dii seruiiset, illa subtexit; mod si in hoc erro, quod
animos hominum immortales esse credam , lubenter erro, nec mihi hine errorem , quo delector , dum viso, emtorqueri Oolo . Haec ille , & graviter & sapienter. Non errabat ille quidem re ipsa , sed quem opinioni suae
errorem subesse posse suspicabatur, eum ipsum erro. rem ornare non dubitavit. Potest igitur aliquis error esse , cuius nos non pudeat, qui nos delectet, & sine ulla credulitatis nota delectet. Errare possumus, sed si error noster in re aut pe r se utili, aut certe innoxia versetur, non est , cur tantopere ab errandi periculo refugiamus, ut in hoc uno & dignitatem agi nostram di existimationem putemus. XIV. Verum ne isti me tanquam S osorem veritatis , errorum ac falsitatis patrocinatorem criminentur , volo ego etiam errores exstirpari, volo profligari , tolli funditus volo ; sed eos praecipue ac vero ante
omnes , & extirpari, & profligari , & tolli errores volo , qui certissimi errores sunt, de quibus nulla potest esse controversia , qui nos delectare mon possunt, qui nullo
446쪽
nullo modo nos decent , di quos Catholicus quisque veram professus Religionem odisse maxime debet a que abominari. Horum porro errorum parvane pullulat ubique sylva parumne crescit quotidie magis ad Catholicae Religionis perniciem , & ad interitum animorum sempiternum p Proveniunt novi Philosophi, qui ita appellari se volunt, non quia sapientiam amant, sed quia liberrimam opinandi licentiam sibi propemodum concessam putant. Cuduntur nova systemata , non ea quidem sive ad terrae motum conversionemque sp
ctantia , sive ad aliud simile quiddam , quod parum refert , quemadmodum constituatur, sed ad ipsam labe factandam Religionem convellendamque pertinentia. Pelliferi nunc tota Europa disseminantur libelli, quibus id agitur , non ut iam Catholica selum, sed omnis omnino de medio Religio tollatur. Hi certe errores sunt , & quidem maxime noxii & capitales, in quibus exstiria pandis istorum probari maxime deberet industria , &veritatis amor enitere , si re ipsa & veritatem amarent,& errores aversarentur.
XV. Nam quid magis verum , quam quod Catholico dogmate continetur ρ quid magis falsum, quam quod eidem adversatur is error reperietur λ qui sit cum his, qui Catholicae veritati opponuntur , & exitiali in. dole , di damno, quod important, gravissimo & maximo comparandus. Quid Z Tu hos errores negliges p tu eos impune serpere ρ tu crescere Θ tu diffundi in immen sum
447쪽
sum patieris 3 nec tanto malo , quantum re ipsa pariunt, commovebere λ Interea vero mihi palabere ludibundus , & falsas quasdam vulgi opiniones minime noxias , & nonnunquam, ut antea dixi, etiam salutares
persequeris i Ita ne vero Illis praetermissis, quae sibi praecipuam boni Critici curam & diligentiam vindicare
deberent, eo, quo minime necesse est , cura omnis ataque diligentia detorquebitur λ Pestifera lues invalescit, non moveris ; multi miserabiliter pereunt , illorum itactura non assiceris; damna gravissima consequuntur, his non tangeris; Religio in discrimen adducitur, sedes, dissimulas, taces, non exsurgis, non instas, non insequeris, non perseveras; & falsas tantum imperitae multitudinis persuasiones consectaris turbas excitas Stricas seris p id hoc est 3 amorne veritatis I studiumne communis boni ac salutis 3 Consiliumne exstirpandorum errorum An nova potius inventa & invecta ratio , qua veris & certissimis erroribus impune sit, iidemque ad commune damnum atque perniciem liberius licentiusque grassentur .
XVI. Non ita profecto se se gesserunt duo sanctissimi ac sapientissimi viri, & in arte Critica facile principes,
qui , ut vere amabant veritatem , & non simulate errores oderant, sic & illam defendendam , & hos exstirpandos esse duxerunt ; nihil ut sibi neque studii , neque curae , neque contentionis reliqui fecerint, quoutotum hoc in negotio non impenderint. Errores, qui illis
448쪽
temporibus , quibus hi floruerunt, longe lateque cum summa Catholicae Religionis pernicie , & maximo animorum damno diffundebantur, dc ingenio, quo valebant, summo , & exquisita, qua praestabant, eruditione coarguendos refellendosque susceperunt. Diversa quidem progressi sunt via , sed eodem cura omnis conversa laoborque collatus, ut singulari ac manifestae supremi num Lnis providentiae tribuendum sit, duos a Deo eodem tem pore Ecclesiae suae datos atque oblatos viros, Rober tum Bellarminum S Caesarem Baronium, qui Catholicae veritatis causam contra acerrimos adversarios coniunctis viribus defenderent ac tutarentur, & vero etiam de eiusdem hostibus insignem triumphum reportarent. XVII. Cur igitur isti, qui se tantopere erroribus infensos & veritatis studiosos iactant, tantorum virorum
praeclara exempla non renovant ρ cur non eorum imitandam sibi proponunt industriam , laborem , assiduitatem p cur studium defendendae verae Religionis, certissimis &nocentissimis erroribus profligandis exstirpandisque non aemulantur λ Nunquam certe major offerri istis oportunitas poterit, si haec negligatur , quae nunc ab homi-uibus non tam Religioni, quam ipsi humanitati infensis atque inimicis offertur Quanquam , quid est quod plura disputemῖ Non, non inquam hoc studium, mihi credite Florentini, non hic amor est veritatis; sed impotens quaedam atque immoderata opinandi cupido , quae modum nescit, quae eertis se circumscribi limitibus non
449쪽
4 6 DE FRAvo ARTIs CRITICIE usu patitur, Sc effrenatae cuidam licentiae veritatis amorem improba simulatione praetendit. XVIII. Sed noli agere cum istis, dicet fortasse quinpiam , isto modo . Remitte parumper de tanta severiatate. Si veritatem , quae tandem cumque illa fuerit, reipsa sibi investigandam proposuerint, illis impune sit. Ita faciam. Non amplius quaeram , propugnarintne veritatem , an oppugnarint; erexerint, an affixerint; tutati sint , an perdiderint; haec aut illa veritas enunciandane ab ipsis fuerit, an silentio premenda; utrum mmiliter certi errores exstirpandi sint , an illis prope impunitas concedenda, non inquiram. Haec omnia istis la giar , & condonabo . Quid vero λ si his etiam omnibus de mea accusatione praecisis , doceo ; quid λ si planum lacio, istos, cum id serio agere videntur, ut veritatem quaerant, non re ipsa veritatem quaerere , sed simulatione veritatis eo rem omnem adducere conari, nihil ut amplius veri, nihil rati, nihil certi sit Eritne , cur adhuc quisquam dubitet, istos non veritatem re ipsa quaerere, sed obtentu ac specie veritatis illudendi ocicasionem captare p XIX. Egregiae, ut caetera, Lactantius Divin. Instit. lib. VII. cap. VIII. Dum isti contradicendi studio insaniunt, dum sua etiam falsa defendunt, estorum etiam vera fulis vertunt, non tantum elapsa illis .eritas est, quam se
quaerere simulabant , sed ipsi eam potissimum suo vitis perdiderunt. Sed tamen, si quemadmodum constituimus
450쪽
veritatem aliquo modo quaererent,iis aliquo modo posset ignosci. Verum sic pro certo habetote; Istos obtentu Veis ritatis, non veritatem quaerere ; sed , si quid quaerunt, evidentiam quaerere, quae cum nonnisi rarissime di certis tantum in rebus haberi possit, veritatem minime quaerere manifeste' convincuntur. Non quia evidentia veritas non st; sed quia huiusmodi est, ut, si eam unam in inquirendo confestari velimus , de veritate ipsa , quandoqui dem plerisque in rebus evidentiam assequi non possumus, necelsario desperare cogamur. De rebus a nostra memoria remotis perinde disquisitionem instituunt, ac si de recentibus ageretur. Perinde testimonia postulant, & t stes flagitant, ac si viverent, aut excitari ab inferis &possent S deberent. At communis persuasio atque auctoritas rem docet atque evincit, ut prudenter de ea dubitari non possit. Nihil minus invicti ac pugnaces resistunt non moventur persuasione communi, non auctoritati acquiescunt . Nisi res evidenter demonstretur, placari nullo modo possitnt ac persuaderi. Una ab istis extorquet assensum evidentia; huic uni dant manus; ab hac una vinci se ac convinci patiuntur. At his in re bus haberi evidentia non potest. Neque nos commilitare possumus, ut scientes ac volentes in errorem induca mur . At hic error non est, & prudenter res creditur;
error sertasse suberit, sed ei non adscribendus , qui prudenter se gerat, & morali quam dicunt certitudini acquiescat. Optandam quis neget in omnibus evidentiam p