장음표시 사용
51쪽
Cum adhuc negatum non sit registra Gregorii I. ad collectionem formularum componendam adhibita esse, de eis multum disserere supersedeo. Nomnullae formulae in epistulis etiam Gregorii praedecessorum agnoscuntur. Iam saepius commemoratum
est formulam XI ad epistulas Gelasita papae Jaii K. 630, 80 et elagii . A. 58 959 proxime accedere.
Ut vero demonstretur sormula re vera ex curiali cancellaria originem duxisse suffcit ad Gregorium reverti, idque eo magis quod huius quidem pontificis excerpta registrorun et nongentae sere epistulae nobis nota sunt. Ceterum veri est simillimum etiam formulas Ι. nec non XII ex Gregorii registris desumptas esse. Nam his duabus formulis petitio dedicationis oratorii praecedit, qua duo expetuntur. Quae optata ut explerentur, pontifici duobus epistidis opus erat, una ad eum episcopum data in cuius dioecesi Oratorium recens constructum erat f. M ), altera ad eum episcopum ex cuius dioecesi reliquiae expetebantur. Cum vero mandatis Gregorii ad episcopum
Tyndaritanum et ad episcopum Neapolitanum JΕ. 1707, 1708), quae in registri excerptis continuatae
sunt et certe in registro originali iuxta positae erant, ad petitionem Ianuariae religiosae eodem modo quo in form XI et XII respondeatur, has duas de quibus agitur formulas ex Gregorii . registro manasse licet suspicari. At non omnium, sed paucarum tantum formularum collectionis primae, de qua sola
hic sermo est, origo ad epistulas Gregorii eiusque
52쪽
praedecessorum referri potest; nam quod ad alias sermulas pertinet, chartae iis respondentes nobis prorsus desunt. Eo magis ex parte de toto conclusionem facere licet. Cum collectionem alteram posteriori aetati quam consuit Rogihre, adscribo, mihi eorum temporum chartae quaerendae sunt quae huius collectionis formulis similes sunt. Qua ex re alia etiam sententiarum nascitur differentia. Nam si Rogihre ex,
stimat turnum quasi certum atque fido dignum testem esse disciplinae qua per se saecula, hoc est inter pontificatum Gelassio et Gregorii VII., ecclesia regebatur, iusto longius progredi mihi videtur Rogihri igitur sententiam restringens pro certo sumo
hoc tantum formulas Ι-LUI. iam saeculo septimo et octavo et s. LXIV LXXXI. iam saeculo octavo usurpatas
esse et has duas partes, praeterquam quod retractatae aut aliis formulis suppletae sunt, usque ad saeculum undecimum in usu mansisse. Collectio vero altera quae circa annum 800 orta est, ab hoc demum tempore nos de consuetudinibus ecclesiae Romanae edocere potest. Accedit aliud in quo cum viro docto sacere nequeo. Nam quod arbitratur compilatorem vel mea sententia compilatores ex custodibus archivi sanctae sedis fuisse, id necessarium non est; sed opus est eos in curia versatos munereque aliquo functos ibi opus suum consecisse et tantum auctoritate valuisse, ut collectionem suam ad diutu num usum commendare atque inducere possent,
53쪽
qualem quidem bullae secundum has sormulas dictatae testantur.
Si quae chartae nominibus omissis in formulas mutantur, eadem Verba certe retinentur. Sin Vero, id quod praecipue nobis erit persequendum, chartis scribendis formula proposita exemplo est, rarissime tantum id spectatum et Mctum est ut omnia verba inter se consentiant. lerumque enim tantum similitudinem quandam deprehendas in dispositione sententiarum, in delectu verborum, in certis quibusdam enuntiatis et verbis sollemnibus iterum iterumque repetitis. Hoc quidem etiam C. Pitra ipse concedit. Nam ut demonstret quot per saecula valuerint Gregorii . dictamina, exemplo eligit clausulam illam finalem:
si quis vero regum etc., et quamquam Varias eius mutationes in chartis non ignorat, immo vero enumerat, tamen de eius continuo et perenni usu
loquitur. Simile iudicium aliis certe locis nobis erit adhibendum idque eo magis quod hoc solum cum ratione qua chartae dictabantur convenit. De ancollariae officiis hic nihil aliud sum moniturus, nisi quomodo chartae propositis formulis scriptae sint. Priusquam vero chartas cum formulis conseramus, ut inde ad certam sententiam pemeniamus, necesse est inter nos constet quem ad finem Diumnus consectus et quomodo reapse tractatus sit. Quod
optime explicari potest si exemplo utimur Hadriani aetate, in qua quidem uberrima materia variarum litterarum occurrit atque, ut iam vidimus, antiquior
54쪽
sormularum collectio accessionem accepit. Tunc curiae Romanae litteratos homines non defuisse
testantur vel epistulae codicis Carolini vel epistula illa gravissima pontificis imperator Bygantino anno
785 inscripta, ad quas conscribendas certe quaedam acta praecedentia, sed non propriae formulae adhiberi potuerunt. Eiusmodi homines sine dubio suffecerunt operi faciliori, ut chartas unius eiusdemque formae conciperent, licet formulas ad manus non haberent. Nihilominus ut haec facere possent, iam adulescentes rationem dicendi more traditam discere penitusque cognoscere debebant. Ad hanc igitur puerorum eruditionem collectio pontificiarum sorinularum composita erat, ut etiam arcussus ipse opus suum ad eaeercenda puerorum initia se composuisse
dicit. tque huic eruditionis fini et collecti prima
et eius accessiones aptae Sunt.
Card. Utra, ut a Diurno fidem publicam iudicaret, in primis exiguo libri ambitu commotus est, propter quem fieri non potuisse putavit ut
Diumus velut manuale cancellariae pontificalis in usu esset. Frustra, inquit, desideras in eo instructiones legati vel apocrisiarii Constantinopolitani aliaque multa. Haec vero requirens Vim atque naturam sormularum parum intellexit et formularium pro epistulario habuit. Sunt enim nonnulla negotia, ut nos magister arculsus edocet, quae scribi non queunt, antequam invicem conferantur, vel ut aliter escam, formulae ad eas tantum res compo tur quae
55쪽
ex eadem semper causa oriuntur eodemque modo decurrunt; non vero eiusmodi res tangunt quae prorsus singulares erant vel rarissime iterabantur. Forte
sortuna accidit ut nobis epistula authentica Hadriania. ad legatos Caroli regis yΕ. 2462 servata sit. Hanc in pontificia registra relatam esse veri simile est potestque fortasse etiam eius exemplar in curia Romana ad- Aervatum esse. Sed nisi quasdam rhetoricas locutiones premis, ita comparata est ut neque ad somnulam quandam priorem concepta esse neque ipsa sormulae vice adhiberi potuerit. dem valet de documentis quae C. Ρitra enumerat; nam iis ne in plenissimo quidem cancellariae manuali locus fuisset. Adde quod praeter corpus formularum singulae etiam formulae in scidis conscriptae sine dubio praesto fuerunt. Repetitio
eorundem verborum quam in Ioannis VIII chartis Observamus, demonstrat cancellariam pontificalem re Vera sormula extravagantes vel additamenta ad se mulas uno volumine congestas habuisse later id genus formula extraVagantes etiam formula regoriana, cuius tua facit mentionem, per saecula servata esse potest. Praeterea in usum cancellariae advocari etiam poterant epistulae maiorum quae in archivo adservabantur. Ut unum adferam exemplum, in posteriore parte epistulae ab Hadriano ad Carolum a. 775 missae J E. 2419 haud pauca enuntiata ex epistula Stephani III Pippino a. 7M inscripta JΕ. 2326 ad Verbum repetuntur; quare adparet Stephani epistulam loco formulae
56쪽
adhibitam esse. Daque opus non est Diumum, cum sit in tironum usum scriptus, plene cumulateque perfectum esse et exempla unius cuiusque materiae continuisse; nam ad cancellariae sermonem discem dum qui in omnibus fere chartarum generibus idem recurrit, pauca exempla formularum suffecerunt. Atque ii otiam qui collectionem amplificarunt, quamquam numerum stili exemplorum augebant, tamen numquam eam omnibus partibus periectam absolutamque
Supra iam monui, in altera Dium parte se mulas occurrere quae non nisi formulae prioris partis noviter redactae sunt, sicut e g. s. LXXVUqua aliquatenus f. XXXII repetitur, Vel f LXXXII quae, ut s. LX locum expleret, ad instar eius composita est. Nam quod inutiles et obsoletae formulae Dium non remotae sunt, id in manuali sat mirum esset, sed non in scholarum libλ, cum formulae quae temporibus mutatis in publico usu obsoleverant, erudiendis tamen tironibus inservire possent. Bla aetate omnis qua ad rem grammaticam et ad dictamina spectabat institutio in verbis memoriter ediscendis versabatur. Itaque formulae quoque mriales tironum monte haerebant et adsiduo usu stablium chartarum iterum iterumque in memoriam revocabantur. Inde patet eruditos uotarios in chartis conscribendis non opus habuisse tirocinii librum ubique inspicere, sed ex memoria verba sollemnia usu trita adhibere potuisse. Etiam cum ex alia formula
57쪽
in aliam transibant, consueta tamen dictaminum ratione utebantur. Ut exemplum eiusmodi operis quasi musivi adferam, donatio monasterii Soractis a
Paulo I. ippin regi scripta J Ε. 2349 incipit
ab nuntiato sormulae LL, deinde media inter duo praecepta de concedendo monasterio f. LXIV et LX modo ab hoc, modo ab illo dictionem mutuatur,
postremo finitur sententia illa poenali statuentes . . ., quae iam dudum usurpata tu alteram demum collectionem Diurni relata est haec autem clausula fin iis partim cum f. LXXXVI partim cum f. XC. conspirat.
Interdum sollemne dicendi genus ipsa illa formularum mixtione efficitur. Cum vero tota dictio singularum partium semper fere ex eodem verborum promptuario ad quod formulae redeunt hausta sit, chartae ipsae non modo formulis propinquae, sed ex iis
Inde actum est ut libor in scholarum usum scriptus in manuale cancellariae abiret. Sed hoc tam sensim paulatimque essectum est ut dici nequeat, ex quo tempore Diurnus in usum cancellariae receptus sit. Ad quam rem duae quidem res contulerunt: et doctrina inminuta et inveterata Dium auctoritas. Iam ante annum ae doctrina litterarum in curia decrescere coepit, de qua re Gregorii VII. etiam aetate frequentes querelas audimus. Quo magis notarii cancellariae pontificalis negotiis gerendis impares esSe coeperunt, eo maiore anxietate et diligentia formulas propositas imitabantur. Itaque hequentes
58쪽
saeculi decim undecimique chartae propius ad se
mularum textum accedunt quam antea factum est. Sic Dium propter longaevam et diuturnam consuetudinem in dies maior accessit auctoritas eaque impedivit ne postea mutaretur vel amplificaretur. Sine dubio cancellaria Romana alias recentioresque Ormulas adhibere debuit, sed extravagantibus contenta Diurnum vetustate sanctum de loco suo removere noluit. Neque adulescentes soli sollemnem curiae stilum ex eo discere perrexerunt, sed cancellariam quoque eum interdum in suum usum vertisse inde patet, quod saeculo ungecimo ad mutatam temporum condicionem retractatus et emendatus est. Talium rerum rationem habendam esse iam Rogilire doctissimus ille omnium formularum a saeculo V usque ad X pertinentium existimator, docuit, et cum eo deinceps fecerunt omnes rei diplomaticae
periti praeter C. Pitra Hic enim aliud tulit iudicium,
quippe cui nondum evictum esse Videretur, turnum a cancellaria pontificali re vera ad chartas scribendas adhibitum esse. Ex eius sententia tum demum res extra omnem dubitationem posita esset, si chartae
prosere possent singulae singulis formulis respondentes, ita quidem ut per singula saecula continuus
harum formularum usus demonstraretur cum Vero
negat id hucusque comprobatum esse, etiam eristimat non facile comprobatum iri. M tale postulatum, etsi ad chartas tantum formulis similes V p. XLIII restringatur, a limine reiciendum est.
59쪽
Nam ab anno 604 usque ad 72, 1oc est regorio . mortuo usque ad Ioannem Vm electum, nos registra pontificum deficiunt, et ex huius temporis epistulis pontificiis eae tantum nobis notae sunt
quae aut ex pristinis registris in corpora canonum transierunt aut in archivis destinatorum integrae manserunt. Sed harum paucarum epistularum natura ea est, ut non nisi cum exigua formularum parte consentire possint. Ad unum provocare suffecerit exemplum.
Si vocem privilegii ponimus et quidem latissimo
sensu, in Dium collectione prima una tantum privilegii formula exstat, in adpendice prima exstant sex, in collectione altera quattuordecim, in adpendice altera tres, in summa viginti quattuor privilegiorum sermulae. Qui factum sit ut formulae tot accreverint, inde explicatur quod a saeculo Vm medio pontifices, ut Liber pontificalis etiam testatur, ecclesia instituta in sua dioecesi sita diligentius curare
coeperunt, quam curam o in omnes terras extemderunt quarum commercio pontifices, cum eorum
auctoritas invalesceret, seu antur. Sed statim quaestio dissicillima adhuc non profligata exoritur, quatenus pontifices Romani ante et post annum 800 mon steriis exterarum gentium privilegia et iura donaverint. C. tua ipse non plus quam 2 id genus chartas enumerare potest quae annis inde a 41 usque ad 44 datae sunt. Sed Vix una est quae a viris doctis in suspicionem non sit vocata. Neque
60쪽
ego a me impetrare possum ut, cum summa cautione
in re diplomatica utendum esse credam, plures quam decem in his chartis fide dignas existimem. Quod cum respicimus, facile intellegitur, postulat illi Camdinalis itra ut singula 24 privilegiorum sormulae
chartis eiusdem saeculi adlatis comprobentur, satisfieri non posse. Huc accedit alia res Iam supra enim monui has formulas sere omnes praecipue ad mon
steria diaconias enodochia orphanotrophia quae pontifici ipsi suberant, pertinuisse. Sed inter hos
fines paucissimae tantum antiquiores chartae si e
sunt, privilegiorum vero non nisi tria J E. 2333, 2349, 243b) Quae cum plane congruant cum Certis iuria formulis itaque probent has formulas tum a cancellaria pontificum adhibitas esse, vix dubitari posse censeo, quin etiam reliquae sormulae in usu publico fuerint. Sed haec exempla sussiciant, cum rem hic modo tetigisse, non vero ad finem perduxisse voluerim. Attamen alia infra mihi erit occasio, aliquot Diurni sermulas cum chartis saeculi
Nunc vero ad gravissimum argumentum accedo, quo iam Rogihre adversus archesium nisus est, dico testimonium illud quod ex collectionibus canonum pro Dium fide recuperari potest cum autem C. itra hoc quoque argumentum contemnat, a rando explicabo, quid a scriptoribus canonum de Dium comperiamus later quos silentio praeteribo Donem, Anselmum Luccanum, Gratianum, quos Veri