장음표시 사용
131쪽
centur. Sic omnium exercitationUm, ambulatio et maxime naturalis est, et sanis saluberrima, et, in quibusdam morbiS, aegrotantibus etiam haud male accommodata Plerisque vero aegris minu Convenit, cum propter suam Vehementiam, quae vires musculorum cito exhaurit corpusque infirmat, tum quoque propter impetum sanguinis, crebra et valida tot musculorum contractioneri ga. , nimis au fhurn unde incommodum, et saepe periculum non leve,
oriri potest in variis morbis, veluti in plerisque sanguinis profluviis, et in omnibus malis in quibus pulmone laborant, aut respiratio, quacunque de causa Sys et seqq.), impeditur. Per ambulationem enim, similesve exercitationes, plia brevi sanguinis in pulmones congeritur quam hi, sic impediti, transmittere queant unde cito anhelatio, palpitatio, suffocatio, C. IIIo. Ob easdem causas IIos. omnes
vehementiore corpori eXercitationeS, Veluti gladiatoria, aut cursus,' aut saltatiori a violenta,
132쪽
violenta, et similia, utcunque sanis et validi conveniant, aegrotis raro praescribenda sunt, et vix quidem Permittenda, et nunquam sine maxima prudentia et circumspectione, ut aegri iis paulatim assuescant; qua sane cura, infirmissimi aliquando athleticam vim et robur sibimet compararunt, et ad exercitatione facile valuerunt, quales primo ne quidem tentare ausi essent, quaeque, si tentaverant, primo fere conatu OS oppressisient. IIII. Hoc Vehementiorum corpori exercitationum incommodo bene perspecto, medici solent mitiores aegrotis suadere, et saepe pro Xercitatione gestationem praescribere qua inter hoc interest, quod haec alienis atque externis, illa vero Propriis atque interni corpori viribus, perficitur. Facile igitur patebit, quantum idonea gestatio exercitationi actuosae saepe praestet, in iis praesertim exemplis, in quibus maxima infirmitas actionem musculorum dissicilem aut nimis laboriosam reddidit, Vel
133쪽
vel in quibus infirmitas pulmonum, aut respiratio impedita et imperfecta, velociorem sanguinis motum periculosum fecit. III a. Differentia vero exercitationem inter et gestationem non ita intelligendae est, quasi in hac nulla prorsus fieret mus Culorum nostrorum actio. In omnibus enim quaedam musculorum actio sit, et Plane necessaria est, sed levis omnino, si
cum illa comparetur quae in vera exercitatione perficitur, et minus laboriosa, et
qualis igitur diutius possit continuari citra lassitudinem vel defatigationem.
III S. Ut inter exercitationes ambulatio sic inter gestationes equitatio, Caeteri Omnibus longe praestat actio enim musculorum haud exigua in ea requiritur, sed adeo levis, et ita variata, ut etiam valde infirmis, iisque qui plane anahulare non possent, tolerabilis, et grata, et valde salutaris fiat. Neque minima equitationis X-
134쪽
ter omnino expedit, neque pulsus nimis festinat, neque tantum sanguinis in pulmones conjiciat quantum eo opprimere possit, aut respirationem laboriosam aut dissicilem facere. Est quoddam etiam inter equitandum, non corpus modo leniter excerceri, sed mentem etiam aliquantum, Deque injucunde, occupari tantum enim animi attentionis regendo aut compescendo equi cursui requiritur, quantum et eam leniter excitet, et a solitis curis, aut studiis, aut cogitationibus, saepe haud parum nocentibus, forsitan clam homine ipso subducat.
III . Agro vero, neqUe ad ullam exercitationem, neque ad hanc optimam gesserationem valenti, mitiora praescribenda sunt gestationis genera, et maxime gestatio in Curru, cujus effectus et usus ex jam
dictis de equitatione facile intelligentur,
qUaeqiae revera saepe quam Optime profuit. Hujusmodi gestatio commodum non leve habet, nempe Ut per eam aegrotantes altae
135쪽
infirmi aliquid exercitationis tentare posse sint, et etiam itinera satis longa, quamvis intempesto coelo, tuto et facile metiri. III S. Navigatio insuper, tanquam levissima gestationis species, et infirmissimis
aegris optime accommodata, a multi medicis, iisque haud parvi nominis, plurimum laudata est neque dubium est, hanc, aliqua demum ratione, utcunquo obscUTA, nonnullis aegrotantibus jam pene desperatis mirabiliter profuisse. Insigne hujus gestationis commodum et excellentia est, quod infirmissimos quosque non OPPrimat, et quod per multos dies, vel per totos menses, si opus fuerit, diu noctuque continuari possit. Nausea ipsa quam movere solet, a quibusdam egregie interdum profuisse dicta est; quin et mulii persuasum est, aera maritimum, qui inter navigandum trahitur, suis sabu non carere. III 6. In omnibus demum exercitationi bus et gestationibus qua pro roboranti-
136쪽
bus remediis praescribere cupimus, hoc prae omnibus usque observandum est, ut aegrotantium viribus ita accommodentur, cum quod ad vehementiam, sive naturam, tum quod ad tempus, seu continuationem, earum attinet, ut neque multum sudorem eliciant, neque magnam defatigationem relinquant. Quantum enim cunque idonea exercitatio corpori prosit, et musculos Toboret, Certissimum est, nimiam haud ParUna nocere etiam sanissimis et robustis
sinis, sed multo magis aegris atque infirmiS; quorum corpora exhaurit, viresque mirum in modum convellit, interdum etiam novos et graves morbos inducit Signum plerumque satis certum erit valetudinarios semet quantum iis profuturum sit exercuisse, cum lassitudo aliqua obrepit, et corpus calescit, et fron sudore madet, et sudor levis per totam cutem profluere incipit. Sistere autem oportet, et paulisperquiescere, citra copiosum sudorem aut defatigationem, qUse musculos, et sane totUm
137쪽
t incipientibus maxime observanda sunt; nam festinando lente, homines, vicUnqUe infirmi et valetudinarii, saepe eo usque pervenire posistunt, ut ad vehementissima exercitatione probe valeant, et in palaestra, et sub sole fervido se exerceant et sudent, nec quicquam mali a tanto labore sentiant; quod tamen non omnibu ess tentandum, satis perspicuum est. III T. Denique omnis exercitatio atque gestatio, sub pleno Jove, et in UT PUTO,
et sicco, et frigidulo fieri debet. Bonus enim aer Ios . et seqq. ipse inter Scacissima roborantia remedia jure habetur. Siccus quoque et frigidulus C corporis
vires auget atque Conservat, et sudorem inter exercendum reprimit. Nihil vero obstat, quo minus, secundum aegrotantis vires et constitutionem, et morbi quo tentatur naturam, exercitatio sub sole quamvis fervido, et multo cum Udore, Ut Permittatur aut etiam imperetUr.
138쪽
III 8. Postremo, Um neque exercitationi locus est neque gestationi, tum ad frictionem confugiendum est, quae aut sicca, nimirum strigili, aut panno laneo, aut manu calida, aut demum cum oleiS, aut vaporibus medicatis, ad satisfaciendum aegrotantium animis), remedium roboranS haud contemnendum siet Viribus mus culorum opitulari videtur; et certe sanguinis cursum juvat da I. a.), et actionem vasorum resorbentium multum promovet(gga.), et exhalationi per cutem favet, et generalem ideo vigorem corpori conciliat. III s. Frigus quoque inter praestantissimae remedia roborantia optimo jure recensetur, quippe cujus effectus satis certi et manifesti sunt, quamvi ratio eorUm admodum obscura sit. IIa o Imprimis, ut videtur, tanquam amstringens remedium nonnihil proficit; sed magis adhuc ex effectibus suis in genere
139쪽
mentum inire de re adeo obscura atque dissicili, ut actio caloris aut frigoris est, et modu quo tot miros et graves effectus in corpore humano praestent. Neque profecto istiusmodi arcana tantum ad usum medicum spectant quantum scientia rei factae et verae de ipsis mutationibus qua in corpore humano efficiunt. IIII. Hoc autem certum atque idoneum calorem in se habet, quem plerumque parum mutatum conservat, quamviS temperies aeris externi ambientis quod ad calorem aut frigus admodum varia fuerit(S Sunt tamen certi fines quos ultra neque calorem neque frigus facile aut sine damno toleremus, neqUe ita quin corpora nostra praeter solitum vel caleant vel frigescant Erit igitur gradus seu punctum quoddam caloris externi, internae nostrae
caloris gignendi s 6. facultati ita respondens et accommodatum, ut illo existente, haec ad caloris corporis acturam reparandam quam accuratissime sussiciat, neque
140쪽
neque hoc ideo aut calidius aut frigidius fiat Perspicuum quoque est, gradum istum
non ita certum aut fixum fore, quin variet aliquantum secundum hominis vestitum, aut exercitationem qua utitur; nam haec facultatem gignendi caloris plane intendit et auget, et ille, licet nullam gignat calorem, tamen illum qui genitus est conservat et retinet, neque eUm Per aera, tam facile ut aliter fieret, dissipari sinit. Porro verisimile est consuetudinem, cujus in aliis rebus tanta vis est, in hac etiam nonnihil valere; hominesque sic variis caloris gradibus ita assuescere, et quasi accommodari, ut alii alios facile tolerent, qui minus assueto aut nimis calefacerent aut refrigerarent. IIaa. Quicunque vero gradus ille caloris fuerit qui hominibus leviter vestitis et quiescentibus ita accommodatus est, ut suus corpori calor constet, augmentum vel imminutio ejus hoc variis et fere contrariis modis afficit. Major enim calor sensum
