Conspectus medicinae theoreticae : ad usum academicum

발행: 1788년

분량: 561페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

161쪽

De remediis infirmant bus. ii Emedia infirmantia dicuntur il a Cla, quae vire fibrarum muscumlosarum minuunt, earumque ideo actionem minus validam efficiunt. Multas res talivi in corpore humano pollere, satis certum et manifestum est hasque inter remedia enumerare, et saepe pro remediis adhibere, haud adeo inutile aut absurdum est ac primo aspectu videbitur nimirum quia vigor ipse, ut jam 3Tq. et seqq. expositum est, nimius, et igitur morbidus, interdum etiam valde periculosus, esse potest. Remediis igitur aliquando opus erit, qualia istud vitium corrigere possint, fibrasque musculo-

162쪽

i 6 CONSPECTUS Cap. XXIX.

sas, alia nimia vi pollentes, quodammodo debilitare, et sic ad statum sanum et natum

ratem reducerC.

II S. Hujusmodi remedia a nonnullis vocantUr stoiZics, quasi non aliter prodessent quam minuendo tensionem, seu tonum, si-hrarum moventium. Hoc autem nomen, utpote opinionem, eamqUC Parum Certaena,

in se continens, propter ratione jam dictas ios T.), potius evitandum videtur, nomenque hi remedii imponendum ex Dfectu eorum generali, et certo, et manifesto: Quamvis enim pleraque, et quidem Scacissima, remediorum infirmantium, talena effectum plane habeant, tamen alia, neque Pauca eorum, aliis, et sane longe diversis, modis effectum suum praestare videntur. II 6. Nimius autem et morbidus vigor, vel magnis musculis voluntarii motus, vel minutis tantum fibri partium quae voluntatis imperium non agnoscunt, accidere potest.

II T. Quod

163쪽

MEDICINAE THEO RETICAE igi

i in . Quod illos attinet, nimiUS eorum vigor, quamvis revera morbos US, Parum nocet, neqUe sane aut periculi aut incommodi multum in se habet, neque fere remediis eget medicorumque igitur attentionem et curam tantum sibi vindicat, quantum aliud, et graviuS, et minus intellectum vitium genus nemosum infestans probe commonstret, veluti in phrenitide aut insania, quorum morborurn aliquando pars et indicium, sed minime causas existit. 11 8. Quod nimis validam vero contractionem attinet fibrarum musculosarum inviti motus, puta cordi et arteriarum, et frequentiu multo et majoris momenti vi tium est scilicet quae non modo multorum morborum pars et indicium, sed quorundam etiam causa existit, ipsaque suo, et quidem gravi incommodo et periculo non caret, et remediis igitur validis et efficacibus saepe eget. R et Ii q. QVIO '

164쪽

i s CONSPECTUS Tap. XXIX.

II s. Quoniam autem excessus vigoris sive contractio nimis vehemens in utroque genere musculorum a Variis causis oriri potest, veluti a nimia fibrarum tensione, forsitan etiam et nimia firmitate, aut a stimulo solito validiore, aut novis stimulis et irritationibus corpori admotis, aut demum statu cerebri nervorumque Pene vel Penitus ignoto nisi per suos effectus , qualis

furentibus aliquando contingit, perspicuum est, plurima et admodum diversa medicamenta, aliaque remedia, vim infirmantem esse habitura Imprimis igitur, omnia remedia emollientia, fomenta balneUm, calor, requieS, c. de quibus satis jam dictum est, infirmantia quoque fiunt, et actionem fibrarum moventium fere semper debiliorem reddunt, qualescunque causae eam praeter naturam intenderint, ob nexum illum insignem inter dotes mechanicas viresque

vitales musculorUm. IIS O. Porro remedia quae vocantur Actrincolica, pium scilicet, et similia, actionem

fibrarum

165쪽

MEDICIN E THEO RETICIS s

fibrarum musculosarum saepe temperant et reprimunt, minuendo sensum et mobilitatem corporis, idque sic a vi multarum irritationum quasi tuendo, quae aliter vehementem musculorum, vel omnium, vel quorundam saltem actionem effecissent PariqUOqUe ratione, evitando, vel minuendo, si prorsus evitari nequeant, plerasque velitn- ne irritationes quae corpuS excitarent, haud parum saepe proficitur in debilitanda multorum musculorum a 'ione, siquando haec nimis valida facta fuerit. De hac vero administratione, et etiam de narcoticis remediis, et eorum variis effectibus, postea locus erit fusius dicendi.

II SI Omnium vero remediorum infir mantium longe efficacissima, et communi usui accommodatissima, sunt variae exinanitiones, praesertim copiosae, aut sepe repeti

tae sanguinis imprimis detractio, aut valida alvi purgatio, aut frequen Vomitio, aut magnus sudor, fortasse etiam ingens urinae vel salivae excretio.

166쪽

rso CONSPECTUS Cap. XXIX.

IIS 2. De variis autem effectibus uniusscujusque generi exinanitionis, postea nominatim agere oportebit. Hic igitur sat fuerit indicasse, varia exinanitione corpus plurimum infirmare, non modo detracto multo humore ex vasis quae sanguinem vehunt, horumque sic tensione simul

et vigore, cum ipsorum, tum quoque aliorum musculorum, sublatis, vel saltem minutis, verUm etiam nonnullas earum alia Prors S ratione gentis neretiosum statim assicere, et plurimum saepe debilitare nimirum in quibu non mera arte externa humor aliquis detrahitur, sed vehemente aut abnormi actione partium quarundam internarum e corpore expellitur. Talis autem actio abnormis, Vel saltem vehemens, veluti intestinorum, aut ventriculi, aut vasorum quae sanguinem movent et adorem fundunt, arte excitata, fibra musculosa istarum partium mirum in modum infirmat; et, partim ob consensium generalem quo omne corpori paTte conjunguntur, sartim is, functione; quasdam segnius

167쪽

MEDICINA THEO RETICO Isi

segnius exinde procedentes, aut plane impeditaS, totum corpus talem infirmitatem brevi participat. IIS 3. Pro infirmante quoque remedio saepe et cum insigni beneficio praescribitur diaeta praeter solitum tenui et Parca, et interdum, Cum re urget, inedia absoluta. Neque pro et obscura ratio est, Ua, Per talem diaetam, aut inediam, Omne COrPO-ris musculi, cum voluntarii tum pariter inviti motus, revi infirmentur, exhaustis nimirum et dissipati magna ex parte humoribus, qui plenitudinem, et tensionem, et vigorem, vasi sanguine vehentibus, et sane omnibus musculis, dabant, labefactis ideo viribus cerebri ipsius nervorumque, quae a tensione et actione arteriarum et motu sanguinis Ultum pendent, mus

culisque fortasse ipsis ob defectum nutrirmenti haud parum debilitatis. IIS . Frigus etiam, quod nuper inter roborantia remedia, neque sane immerito, recensitum

168쪽

M CONSPECTUS Cap. XXIX.

recensitum fuit, pro infirmante aliquando usurpari potest, et revera haud parum saepe profuit nimirum si satis intensum fuerit, et diu adhibitum Essectus vero frigoris infirmans pendere videtur partim avi ejus sed ante, de qua fusius postea dicendum erit), unde sensus et mobilitas ita minuuntur, ut plurimi stimuli, qui corpus aliter multum assicerent, vehementissimamque musculorum actionem excitarent(in sq, nihil fere valeant partim quoque ab alia ejus actione in cerebro, et nervis, et musculis, unde in fanissimis etiam et ro-

hostissimis, brevi debilitas insignis ii et . ,

et tremor, et paralysias. II Ss. Hujusmodi remedia infirmantia(II s. et seqq.), in variis morbis in quihus nimis valida fibrarum musculosarum contractio accidit, veluti in insania, aut febribus violentis, aut inflammationibus, tu to, et facile, et cum magno beneficio, adhiberi possunt. In his quidem morbis primae origini mali fortiter occurrunt, et

igitu

169쪽

MEDICINA THEO RETICA Isa

igitur vel sola, vel saltem Scacissima ejus remedia fiunt. Et in ipsa insania, quamvis

vigor morbosus qui adest, effectus morbi et minime causa ejus sit, tamen observatudignum est, eadem remedia saepe haud parum prodesse ita ut satis verisimile sit, ea quamvis ratione admodum obscura ignoto isti crebri nervorumque statui occurrere, Unde tantu vigor, Pariter ac petera morbi indicia, penderet. rasti. Supersunt tamen quaedam res, quae tanta vi infirmante in corpore humano pollent, ut aliquando pro remediis utiliter adhiberi possint magna scilicet corporis exercitatio, sive labor gravis et diuturnus, et animi affectu deprimentes. iis . Quod ingentem et diu continuatam corpori exercitationem attincti, effectus ejus in infirmandis omnibus corporis musculi fatis notus et certus est: Ulta aUtem vetant tale remedium in febribus

170쪽

is CONSPECTUS,&c Cap. XXIX.

hus morbis tentare in insania vero aliquando tentatum est, et, ut fertur, haud raro egregie profuit. IIS8 Deprimentes autem animi affectus(quamvis vires eorum infirmantes neque

dubiae neque exiguae sint dissicillime pro

remediis adhibentur, et profecto rarissime, si unquam, licet remedium adeo anceps tentare. Certe aegrotis acutis morbis decumbentibus nunquam convenire possunt. Sunt tamen qui credunt mente captis aliquando multum prodesse moerorem illum, quem longa solitudo, et dura coercitio, forsan in cellula obscura, inducere solent,

et metum quem custodum cura, vel interdum saevitia, et vincula, et verbera incutiunt. Haec re Vero non adeo certa est

quin adhuc suspicari liceat, talia experimenta talesque animi affectus etiam maxime furiosis multo magis nocuisse quam profuisse. Non temere igitur ad remedium adeo anceps confugere licet.

SEARCH

MENU NAVIGATION