Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

I. T. 39quasi in fasciculum collecta apud Anglorum montes ineonauotudinem depono.

ΙΙΙ. Interrogatio Augustini obsecro, quid pati debeat, siquis aliquid de ecclesia surtu abstularit'Rospondit rogorius: Hoc tua fraternitas ex persona suris pensare potest, qualiter ualeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant, et sunt alii, qui hac in re ex inopia delinquunt undo necesse est, ut quidam damnis, quidam uor uerberibus et quidam districtius, quidam autem leuius corrigantur. Et eum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est et non o furore: quia ipsi hoc praestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. Sic enim nos fidelibus tonore disciplinam debemus, sicut boni patros carnalibus filiis solent, quos et pro culpis uerberibus feriunt et ta-mon ipsos, quos doloribus adfligunt habero heredes quaerunt; et qua possident, ipsis seruant, quos irati insequi uidentur. Haec ergo caritas in mento tonenda est et ipsa modum correptionis dictat, ita ut mons extra rationis regulam omnino nihil faciat. Addes etiam, quomodo ea, qua furtu de ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut colesia cum augmento recipiat, quod do terronis rebus uidetur amittere et lucra de uanis quaerere. IIII. Intorrogatio Augustini: Si debeant duo germani fratres singulas sorores acesporo, quae sunt ab illis longa progenie generatae' Respondit Gregorius: Hoc fieri modis omnibus licet: nequaquam enim in sacris eloquiis inuenitur, quod huic capitulo contradicere uideatur. V. Intorrogati Augustini: Vsque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi coniugio oopulari et nouercis et cognati si liosa copulari con

iugio 2

Rospondit Gregorius: Quaedam torrena lex in Romana republica permittit, ut siue frater et soror seu duorum 'atrum germanorum uel duarum sororum filius ot filia miscoantur. Sed experimento didicimus ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare. Vnde necesse est, ut iam tertia uol quarta generatio fidelium licenter sibi

52쪽

40 I. T. iungi debeat; nam secunda, quam praediximus, a se omnimodo debet abstinere. Cum nouerca autem miscere grauis

est acinus, quia et in lege scriptum est Levit. 18, ): Turpitudinem patris tui non reuelabis Neque enim patria turpitudinem filius reuelare potest. Sed quia scriptum est Gen. 2, 24): Erunt duo in camo una', qui turpitudinem nouercae, quae una caro cum patre fuit, reuelare

praesumserit, profecto patris turpitudinem reuolauit. Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per coniunctionem priorem caro atris fuerat facta. ro quare etiam Iohannes Baptista capite truncatus est et sancto martyrio consummatus, cui non os dictum, ut Christum negaret, et pro Christi consessione occisus est; sed quia isdem dominus noster Iesus Christus dixerat seu Ioann.14, 6): Ego sum ueritas' quia pro ueritate Iohannes occisus est, uidelicet et pro Christo sanguinem fudit. Quia uero sunt multi in Anglorum gente, qui, dum adhuc in infidelitato ossint, huic nosando coniugio dicuntur admixti, ad fidem uenientes admonendi sunt, ut se abstineant, et graue hoc esse peccatum cognoscant. Tremendum dei iudicium timeant, o pro camali dilectione tormenta aeterni cruciatus incurrant. Non tamen pro hac re sacri corporis ac sanguinis domini communione priuandi sunt, ne in eis illa ulcisci uideantur, in quibusso per ignorantiam ante lauacrum baptismatis adstrinxerunt. In hoc enim tempore sancta ecclesia quaedam per seruorem corrigit, quaedam per mansuetudinem tolerat, quaedam per considerationem dissimulat, atque ita portat et dissimulat, ut saepe malum, quod aduersatur, portando et dissimulando compescat omnes autem, qui ad fidem ueniunt, admonendi sunt, ne tale aliquid audeant perpetrare. Siqui autem perpetrauerint, corporis et sanguinis domini communione priuandi sunt quia, sicut in his, qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda st ita in his sortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.

VI. Interrogati Augustini: Si longinquitas itineris magna interiacet, ut episcopi non facile ualeant conuenire, an debeat sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari 2

53쪽

L T. 41Rospondit Gregorius: Et quidem in Anglorum ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inueniris, ordinaro episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Nam quando de Gallis episcopi ueniunt, qui in Ordinatione episcopi testos adsistant Sed fraternitatem tuam ita uolumus episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intoruallo minime disiungantur quatenus nulla sit necessitas, ut in ordinatione episcopi pastores quoque alii, quorum praesentia ualde est utilis, facile debeant conuenire. Cum igitur auctore de ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis Ordinati, per Omnia episcoporum ordinati sine adgregatis tribus uel quattuor episcopis fi0ri non debet. Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et maturo disponantur, exemplum trahere a rebus etiam carnalibus possumus. Certe enim dum coniugia in mundo celebrantur, coniugati quique conuocantur, ut qui in uia iam coniugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo de coniungitur, tales conueniant, qui uel in prouectu

ordinati episcopi gaudeant, uel pro eius custodia omnipotenti de preces pariter fundant γVII. Interrogatio Augustini: Qualiter debemus cum Galliarum Brittaniarumque episcopis agere 2 Respondit rogorius: In Galliarum episcopis nullam

tibi auctoritatem tribuimus: quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat, ut frateraitas tua ad Galliarum prouinciam transeat, cum eodem relatense episcopo debet agere, qualiter, siqua sunt in episcopis uitia, corrigantur. Qui si forte in disciplinae uigore tepidus

existat, tuae fraternitatis et accendendus est. Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus compescat. Ipse autem extra auctoritatem propriam episcopos Galliarum iudicare non poteris; sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, prauorum mentes ad sanctitatis studia reforma;

54쪽

quia scriptum est in lege Deut 23, 25): Fer alienam

messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conterere et manducare Falae enim iudieii mittere non potes in ea segete, quae alteri uidetur ossis commissa; sed per affectum boni operis frumista dominica uitiorum suorum paleis exspolia, et in ecclesia oorpore monendo et persuadendo quasi mandendo conueris Quidquid oro ex auctoritate agendum est, cum pra

dici Arelatense episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod antiqua patrum instituti inuenit Brittaniarum

uero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.

VIII. Interrogatio Augustini: Si praegnans mulier debeat baptizari aut postquam genuerit, post quantum

tempus possit ecclosiam intrare aut etiam, ne mortis praeoccupetur, quod genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta perciperest aut post quantum

temporis huic uir suus possit in carnis copulatione coniungi aut, si monstrua consuetudin tenetur, an ecclesiam intrare ei liceat aut sacrae communionis sacramentα percipeie aut uir suae coniugi permixtus, priusquam lauetur aqua, si ecclesiam possit intraro uel otiam ad mysterium communionis sacra accedere Quae omniα

rudi Anglorum genti oportet haheri comperta. Respondit Gregorius: Hoc non ambigo fraternitatem

tuam esse requisitam, cui iam et responsum reddidissct me arbitror. Sed hoc, quod ipse dicere et sentire potuisti, credo, quia mea apud te uolueris responsione firmari. Μulier etenim praegnans cur non debeat baptizari, cum non sit ante omipotentis dei oculos culpa aliqua fecunditas camis Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem, quam acceperant, recto dei iudicio perdidorunt. Quia itaque isdem omnipotens deus humanum genus pro culpa sua funditus exstinguere noluit, et inmortalitatem homini pro peccato su abstulit; et tamen pro benignitato suae pistatis fecunditatem ei sobolis reseruauit. Quod ergo naturae humanae ex omnipotentis dei dono seruatum est, qua ratione poterit a sacribaptismatis gratia prohibere 2 In illo quippe mysterio, in

55쪽

I. T. 43 quo omnis culpa finditus exstinguitur, ualde stultum est, si donum gratia contradicere posse uideatur.

Cum uero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intraro, testamonti uotoris praeceptione Leuit. 12, 4 5 dissitasti, ut pro masculo disius triginta tribus, pro semina autem diebus sexaginta sex deboat abstinere. Quod tamen sciendum est, quia in mysterio accipitur. Nam

si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati pondere grauatur uoluptas etenim carnia, non dolor in culpa est. In camis autΘm commixtion uoluptas est; nam in prolis prolatione gemitus.

do ot ipsi prima matri omnium dicitur Gen. 3, 16):

In doloribus parios ' Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclosiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam demutamua Baptigare autem uel enixam missiorem, uel no quod genuerit, si mortis periculo urgetur, uel ipsam hora eadem, qua gignit, uel hoc, quod gignitur, vadem, qua natum est, nullo modo prohibetur: quia sancti mystorii gratia, sicut uiuentibus atque discernentibus, eum magna discretione prouidenda est ita his, quibus mors inminet, sine ulla dilation proferenda; ne dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interuenient paululum mora inueniri non ualeat, qui redimatur. Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur. raua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios, quos gignunt, nutrire contemnant, eosque alii mulieribus ad nutriendum tradant, quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum quia, dum se continere nolunt, despiciunt lactare, quos gignunt. Hae itaque, quae filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, uiris suis non obent admisceri quippe qui et sine partus causa, cum in suetis monstruis detinentur, uiris suis misceri prohibentur ita ut morte lex aera Leuit. 15 seriat, siquis uir ad monstruatam mulierem accedat. Quae tamen mulier, dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet, quia ei naturae superfluitas in culpam non ualet reputari; et per hoc quod inuita

56쪽

44 I. T. patitur, iustum non est, ut ingressu ecclesiae priuetur.

Nouimus namque, quod mulier, quas fluxum patiebatur sanguinis, post tergum domini humiliter ueniens uestimonii ius fimbriam tetigit atquo ab ea statim sua infirmitas recessitim. 8, 43-48). Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit domini uestimentum tangere, cur, quae menstruam sanguinis patitur, ei non liceat domini occlesiam intrare Sed dicis: Illam infirmitas compulit;

has uero, de quibus loquimur, consuetudo constringit. Ρerpendo autem, frater carissimo, quia omne, quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae est digno si iudici post culpam ordinatum. aurire namque, sitire, estuare, algere, lassescere ex infirmitato natura est. Et quid est aliud contra amem alimenta, contra sitim potum, contra assium auras, contra frigus uestem, contra lassitudinem requiem quaerere, nisi modicamentum quidem contra aegritudines explorare Fominae itaque et monstruus sui sanguinis fluxus aegritudo

est. Si igitur bene praesumsit, quae uestimentum domini in languore posita tetigit, quod uni personae infirmanti

conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quae naturae suae uitio infirmantur γSanctae autem communionis mysterium in eisdem disibus porcipere non debet prohiberi. Si autem ex ueneratione magna percipere non praesumit, laudanda est; sed si perceperit, non iudicanda. Bonarum quippe mentium est, et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est; quia saepe sine culpa agitur, quod uenit ex culpa unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi hominis factum est, ut su-riamus. enstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua

culpa est, uidelicet quae naturaliter accedit. Sed tamon quod natura ipsa ita uitiata est, ut etiam sine uoluntatis studio uideatur esse polluta, ex culpa uenit uitium, in quo se ipsa, qualis per iudicium facta sit, humana natura cognoscat. Et homo, qui culpam sponte perpetrauit, reatum culpae portet inuitus. Atque ideo feminae cum

semet ipsis considerent, et si in menstrua consuetudino ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta consideratione laudandae sunt;

57쪽

Ι. I. 45 dum uero percipiendo ex religiosae uitae consuetudine, eiusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt. Sicut enim in testamento ueteri exteriora opera obseruantur, ita in testamento nouo non

tam, quod Xterius agitur, quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione adtenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam cum multa lex uelut immunda manducare prohibeat, in euangelio tamen dominus dicit eu Matth. 15, 11): Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quae exeunt de re, illa sunt, quae coinquinant hominem Atque paulo post subiecit exponens eu Matth. 15 19 ): vi corde exeunt cogitationes malae. Vbi ubertim indicatum est, quia illud ab Omnipotente deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutas cogitationis radice generatur. Vnde Paulus quoque apostolus dicit Tit. 1, 15):

omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidolibus nihil est mundum. Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians subiungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia. Si ergo ei cibus immundus non est, cui mens immunda non fuerit: cur, quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in immunditiam reputetur 2 Vir autem cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; sed neque lotus intrare statim debet Lex autem ueteri populo praecepit, ut mixtus uir mulieri et lauari aqua debeat et ante solis occasum ecclesiam non intrare quod tamen intollegi spiritaliter potest. Quia mulieri uir miscetur, quando inlicita concupiscentiae animus in cogitatione per dolectationem coniungitur; quia, nisi prius ignis concupiscentias a mente deferueat, dignum se congregationi fratrum aestimare non debet, qui se grauari per nequitiam prauae uoluntatis uidet. Quamuis de hac re diuersa hominum nationes diuersa sentiant, atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admixtionem propriae coniugis, et lauacri purificationem quaerere et ab ingressu ecclesiae paululum reuerenter abstinere. Ne haec dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa licita admixtio coniugis sine uoluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est; quia uoluptas ipsa esse sine culpa nullatenus

58쪽

46 I. T. potest. Non enim de adulterio siue fornicatione, sed delegitimo coniugio natus suerat, qui dicebat Psiam 50, 7):

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Qui enim in iniquitatibus e-ceptum se nouerat, a delicto se natum gemebat quia portat in ramo humorem uitii, quem traxit ex radice. In quibus tamen uerbis non admixtionem coniugum iniquitatem nominat, sed ipsam uidelicet uoluptatem admixtionis. Sunt etenim multa, quae licita prohantur esse ac legitima, et tamen in eorum actu aliquatenus foedamur; sicut saepe irascendo culpas insequimur et tranquillitatem in nobis animi perturbamus et cum rectum sit, quod agitur, non est tamen adprobabile, quod in eo animus porturbatur. Contra uitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui dicebat Psalm 6 M: Turbatus est prae ira oculus

meus. Quia enim non ualet nisi tranquilla mons in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat quia, dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra uitium, et tamen molesta, qua turbatum se aliquem reatum incurrisse aestimabat oportet itaque legitimam camis copulam, ut causa prolis sit, non uoluptatis; et carnis commixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio uitiorum. Siquis uero suam coniugem non cupidine uoluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue de ingressu ecclesiae seu de sumendo ο-minici corporis sanguinisque mysterio suo est iudicio relinquendus; quia a nobis prohiberi non debet accipere, qui in igne positus noscit ardere. Cum sm non morortandi sobolis, sed uoluptas dominatur in opere commixtionis, habent coniuges etiam de sua commixtione, quod defleant. Hoc enim eis concedit sancta praedicatio, et tamen de ipsa concession metu animum concutit. Nam

cum Paulus apostolus diceret L Cor. 7, ): Qui so oontinere non potest, habeat uxorem suam. statim subiungere curavit 6): Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium Non enim indulgetur, quod licet, quia iustum est. Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstrauit.

59쪽

L M. TVigilanti uero monte pensandum est, quod in Sina monte dominus ad populum locuturus prius eundem O- Iulum abstinere a mulieribus praecepit. Et si illuc, ubi ominu por creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta prouisione est munditia corporis requisita, ut, qui uorba dei porciperent, mulieribus mixti non essent quanto magis mulieres, quae corpus domini omnipotentia accipiunt, custodire in a munditiam carnis debent, ne ipsa inaestimabilis mysterii magnitudine grauentur Hinc etiam ad Dauid do pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a

mulieribus mundi Ment, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundo eos Dauida mulieribus fateretur. Tunc autem uir, qui post admixtionem coniugis lotus aqua suerit, etiam sacrae communionis mysterium ualet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam etiam ecclesiam licuerit intraro.

VIUI. Interrogatio Augustini: Si post inlusionem,

quae per somnium solet accidere, uel corpus domini quilabo accipere ualeat uel si sacordo fiat, acra mysteriaeelobrare γRespondit rogorius: Hunc quidem testamentum ueteris legis, sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit, et nisi lotum aqua usque ad uesperam intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus apiritalis intellegens sub eodem intellectu accipiet, quo praesati sumus: quia quasi per somnium inluditur, qui tentatus immunditia, ueris imaginibus in cogitatione inquinatur; sed lauandus est aqua, ut culpas cogitationis lacrimis abluat et nisi prius ignis tentationis recesserit,

reum a quasi usque ad uesperum cognoscat. Sed est in eadem inlusione ualde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debet, ex qua re accidat menti dormientis: aliquando enim ex rapula, aliquando ex naturae superfluitate et infirmitato, aliquando ex cogitatione contingit ita. Et quidem cum ex naturae superfluitate uel infirmitate uenorit, omnimodo haec inlusio non est timenda; quia hanc animum nescientem pertulisse magis dolendum est, quam fecisse. Cum uer ultra modum appetitus gula in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco humorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem

60쪽

48 I. 27 reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii uel missarum sollemnia celebrandi cum fortasse aut festus dies exigit aut exhiberi mysterium pro eo, quod sacerdos alius in loco deest ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium ualeant, inlusi per crapulam facta a percoptione sacri mysterii prohiboro non debet sod ab immolatione sacri mysterii abstinere, ut arbitror, humiliter debet si tamen

dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque inlusi nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus

imaginationibus non laedetur. Qua in re unum ibi ostenditur ipsa mens rea, non tamen uo suo iudicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nihil meminit uidisso, tamen in uigiliis corporis meminit in ingluuiem cocidisse. Sin uero x turpi cogitatione uigilantis oritur inlusio dormientis, patet animo reatus suus uidet enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia, quod cogitauit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum suggestione an delectatione, uel, quod maius est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, uidelicet suggestione delectatione, consensu. Suggesti quippe fit per diabolum, do-

lectatio per carnem, consensus per spiritum quia et primam culpam serpens suggessit, Eua uelut caro delectata est, Adam uero uelut spiritus consensit et necessaria est magna discretio, ut inter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omnimodo perpetratum non est cum uero delectari caro coeperit, tunc peccatum incipit nasci si autem etiam ex deliberatione consentit tunc peccatum

cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati initium est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu persectio. Et saepe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus camis uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo

SEARCH

MENU NAVIGATION