Historia ecclesiastica gentis Anglorum;

발행: 1895년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

251쪽

V. - 10. 241M uero unus do sociis eius uocabulo Uictberct, cum esset et ipso contemtu mundi ac doctrinae scientia insignis nam multos annos in Hibernia peregrinus -- choreticam in magna perfectione uitam egerat), ascendit nauem o Fresiam perueniens duobus annis continuis genti

illi ac rogi eius Rathbsdo orbum salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris huctum apud barbaros in-u nit auditores. Tunc reuersus ad dilectae locum peregrinationis, solito in silenti uacare domino coepit; et

quoniam extemis prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex uirtutum exemplis prodesse curabat. 10. Vt VlIbrord in Fresia praedicans muItos ad christum On- uorterit et ut foet elus HeuuaId sint martyrium passi.

Vt autom uidit uir domini Ecgberct, quia nec ipso ad praedicandum gentibus uenire permittebatur, retentus ob aliam sanctae ecclesiae utilitatem, de qua oraculo fuerat praemonitus nec Victberct illas deueniens in partes quicquam proficiebat, tentauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyterii gradu et merito praefulgebat. Qui cum illo aduenissent, erant autem numero XII, diuertentos ad Pippinum ducem Francorum gratanter ab illo suscoptisunt et quia nuper citeriorem Fresiam expulso inde Rathbedo rege ceperat, illo eos ad praedicandum misit; ipse quoque imperiali auctoritate iuuans, nequi prasdicantibus quicquam molestiae inserret multisque eos, qui fidem suscipere uellent, beneficiis adtollens unde actum est, opitulante gratia diuina, ut multos in breui ab idolatria ad fidem conuertorent Christi. Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum, qui in Remia multo tempore pro aeterea patria exulauerant, uenerunt ad prouinciam Antiquorum Saxonum, si sorte aliquos ibidem praedicando

Christo adquiror possent. Erant autem unius ambo, sicut deuotionis, sic etiam uocabuli nam uterque eorum

appellabatur Heuuald ea tamen distinctione, ut pro di-

252쪽

242 V. 10. uersa capillorum specie unus iger Heuuald, alter Albus Heuuald diceretur quorum uterque pietate religionis inbutus, sed Niger Heuuald magis sacrarum litterarum erat scisntia institutus. Qui uenientes in prouinciam intrauerunt hospitium cuiusdam uilici petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam, qui super eum erat, eo

quod haberent aliquid legationis et causae utilis, quod doborent ad illum perferre. Non enim habent regem iido Antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter

sortes et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes secuntur, huic obtemperant peracto autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt a trapae. Suscepit ergo eos uilicus et promittens se mittere eos ad satrapam, qui super se erat, ut petebant, aliquot diebus secum retinuit. Qui cum cogniti essent a barbaris, quod essent alterius religionis nam et psalmis semper atque rationibus uacabant et cotidie sacrificium de uictima salutaris offerebant, habentes secum vascula sacra et tabulam altaris uice dedicatam), suspecti sunt habiti, quia, si peruenirent ad satrapam et loquorentur cum illo, auerterentissum a diis suis et ad nouam Christianae fidei religionem

transferrent, sicque paulatim omnis eorum prouincia ueterem cogeretur noua mutare culturam. Itaque rapuerunt

eos subit et interemerunt Album quidem Heuualdum uoloci occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum

cruciatu et horrenda membrorum omnium discerptione: quos interemtos in Rheno proiecerunt. Quod cum satrapa ille, quem uidere uolebant, audisset, iratus est ualde, quod ad se uenire uolentes peregrini non permitterentur; et mittens occidit uicanos illos omnes uicumque incendio consumsit. assi sunt autem praefati sacerdotes et famuli Christi quinto Nonarum Octobrium die.

Νeo martyrio eorum caelestia defuero miracula. Nam cum peremta eorum corpora amni, ut diximus, a paganis

essent iniecta, contigit, ut haec contra impotum fluuii decurrentis, per XXXX fere milia passuum ad ea usque loca, ubi illorum erant socii, transferrentur. Sed et radius lucis permaximus atque ad caelum usque altus omni

253쪽

V. 10 11. 243 nocte supra locum sulgebat illum, ubicumque ea peruenisse contingeret, et hoc etiam paganis, qui eos Occiderant, intuentibus. Sed et unus ex eis in uisione nocturna apparuit cuidam do sociis suis, cui nomen erat Tilmon,

uiro illustri et ad saeculum quoquo nobili, qui de milito factus fuerat monachus indicans, quod eo loci corpora

eorum posset inuenire, ubi lucem de caelo terris radiasse conspiceret. Quod ita completum est. Inuenta namque eorum corpora iuxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis uel inuentionis eorum congrua illis in locis ueneratione celebratur. Denique gloriosissimus dux Francorum ippin, ubi haec comperit, misit et adducta ad se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Colonia ciuitatis iuxta Rhenum. Fertur autem, quia in loco, in quo occisi sunt, sons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona prosundat. 11.

Vt uir uenerablIs suidheret in Brittania VlIbrord Romae sint in Fresiam ordinat episeopl. Ρrimis sane temporibus aduentus eorum in Fresiam,

mox ut comperit Uilbrord datam sibi a principe licentiam

ibido praedicandi, accelerauit uenire Romam, cuiuη sed apostolica tunc Sergius papa praeerat, ut cum eius licentia et benedictione desideratum euangelizandigentibus pus iniret simul et reliquias beatorum apostolorum ac martΠum Christi ab eo se sperans accipere, ut dum in gente, cui praedicaret, destructis idolis ecclesias institueret, haberet in promtu reliquias sanctorum, quas ibi introduceret quibusque ibidem depositis, consequenter in eorum honorem, quorum essent illae, singula quaeque loca dedicaret. Sed et alia perplura, quae tanti eris negotium quaerebat, uel ibi discor uel inde accipere cupiebat. In quibus omnibus cum sui uoti composesso effectus, ad praedicandum rediit. Quo tempore fratres, qui erant in Fresia orbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero uirum O-

254쪽

244 V. 11.dostum moribus et mansuetum corde Suidberctum, qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum adpetitionem eorum ordinauit reuerentissimus Vithi opiscopus, qui tune Arte patria pulsus in orciorum regi nibus exulabat. Non enim eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto quidem Theodoro, sed necdum

Berctualdo successore eius, qui trans mare ordinandus ierat, ad Asdem episcopatus sui reuerso.

Qui uidelicet Suidberct accopi episcopatu, do Brittania regressus non multo post ad gentem Boructuarorum secessit ac multos eorum praedicando ad uiam ueritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente Antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi, qui uerbum receperant; ipse antistes cum quibusdam ippinum petiit, qui interpellante Bliththrydae

coniuge sua dedit ei locum mansionis in insula quadam Rheni, quae lingua eorum uocatur In littore in qua ipse, constructo monasterio, quod hactenus heredes eius possident, aliquandiu continentissimam gessit uitam ibique diem clausit ultimum. Postquam uero per annos aliquot in Fresia, qui aduenerant, docuerunt, misit ippin fauente omnium consensu uirum uenerabilem Uilbrordum Romam, cuius adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans, ut eidem Fresonum genti archiepiscopus Ordinaretur. Quod ita, ut petierat, impletum estanno ab incarnationedomini DCXCVI. Ordinatus est autem in ecclesia sanctae martyris Ceciliae, die natalis eius, imposito sibi a papa memorat nomine Clementis ac mox remissus ad sedem episcopatus sui,

id est post dies XIIII, ex quo in Urbem uenerat. Donauit autom ilippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illammuorbo Uiltaburg, id est oppidum Viliorum, lingua autem

Gallio Traiectum uocatur; in quo aedificata ecclesia, reuerentissimus pontifex longe lateque uerbum fidei praedicans multosque ab errore reuocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit. Nam non multo post alios quoque illis in rogionibus ipso constituit antistites ex eorum numero fratrum, qui uel secum, uel post se ili ad praedicandum uenerant ex

255쪽

V. 11-12. 245 quibus aliquanti iam dormierunt in domino. Ipse autem Uilbrord cognomento Clemens adhuc superest longa iam uenerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices militias caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota

mente suspirans. 12. Vt quidam in prouincia Nordanhymbrorum a mortuis resuringens muIta et tremenda et desideranda, quae uiderat,

narrauerit.

His temporibus miraculum memorabile et antiquorum simile in Brittania factum est. Namque ad excitationem uiuentium de morte animae quidam aliquandiu mortuus ad uitam resurrexit corporis et multa memoratu digna, quae uiderat, narrauit e quibus hic aliqua breuiter perstringenda esse putaui. Erat ergo pater familias in regione Nordanhymbrorum, quae uocatur Incuneningum, religiosam cum domo sua gerens uitam; qui infirmitate

corporis tactus et hac crescente per dies ad extrema perductus primo tempore noctis defructus est; sed diluculo reuiuiscens ac repente residens omnes, qui corpori flentes assederant, timore inmenso perculsos in fugam conuertit: uXor tantum, quae amplius amabat, quamuis multum tremens et pauida, remansit quam illo consolatus: Noli' inquit timere, quia iam uere resurrexi a morte, qua tenebar, et apud homines sum iterum uiuere permissus;

non tamen ea mihi, qua ante consuerse conuersatione,

sod multum dissimili ex hoc tempore uiuendum est.' Statimque surgens abiit ad uillulae oratorium et usque

ad diem in oratione persistens mox omnΘm, quam posse

derat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis absolutus ad monasterium adros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte clauditur,

peruenit acceptaque tonsura locum secretae mansionis,

quam praeuiderat abbas, intrauit: et ibi usque ad diem

256쪽

246 V. 12. mortis in tanta mentis ot corporis contritione durauit, ut multa illum, quae alios laterent, uel horrenda uel desidΘ-randa uidisse, etiamsi lingua sileret, uita loqueretur. Narrabat autem hoc modo, quod uiderat: Lucidus' inquiens aspectu et clarus erat indumento, qui me duoebat. Incedebamus autem tacentes, ut uidebatur mihi, contra ortum solis solstitialem; cumque ambularemus, deuenimus ad uallem multae latitudinis ac prosunditatis, infinitae autem longitudinis; quae ad laeuam nobis sita, unum latus flammis seruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore niuium mi perflante atque uerrente non minus intolerabile praeserebat. Vtrumque autem erat animabus hominum plenum, quae uicissimhino inde uidebantur quasi tempestatis impetu iactari. Cum enim uim seruoris inmensi tolerare non possent, prosiliebant miseras in medium frigoris insesti et cum neque ibi quippiam requiei inuenire ualerent, resiliebant rursus urendae in medium flammarum inextinguibilium.

Cumquo hac insolio uicissitudine longe lateque, prout

aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi, quod hic Artasse esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus narrare saepius audivi. Respondit cogitationi meae ductor, qui me praecedebat: Non hoc' inquiens suspiceris; non enim hic infernus est ille, quem

putas.

At cum me hoc spectaculo tam horrendo perterritum paulatim in ulteriora produceret, uidi subit ante nos obscurari incipere loca et tenebris omnia repleri. Quas cum intraremus, in tantum paulisper condensatae sunt, ut nihil praeter ipsas aspicerem, excepta dumtaxat specie et ueste eius, qui me ducebat. Et cum progrederemur sola sub nocte per umbras' Verg. Aen. VI 268), ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eundem. Quocum perductus essem, repente ductor meus disparuit ac me solum in medio tenebrarum et horridas uisionis reliquit. At cum idem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, emo omnia, quae ascendebant, fastigia flammarum plena esse

257쪽

V. 12. 247spiritibus hominum, qui instar sauillarum cum fumo ascen- dontium nunc ad sublimiora proicerentur, nunc retractis ignium uaporibus relaberentur in profunda. Sed et sestorinoomparabilis cum eisdem uaporibus bulliens ninia illa tenebrarum loca replebat. Et cum diutius ibi pauidus consisterem, utpote incertus, quid agerem, quo uerterem gressum, qui me finis maneret audio subitum post terga sonitum inmanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi uulgi indocti captis hostibus insultantis. Vt autem sonitus idom arior redditus ad mousque peruenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque animas hominum maerentes eiulantesque, ipsa multum exultans et cachinnans medias illas trahobat in tenebras e quibus uidelicet hominibus, ut dignoscere potui, quidam erat adtonsus ut clericus, quidam laicus, quaedam semina Trahentes autem eos maligni spiritus doscenderunt in medium baratri illius ardentis factumque est, ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum et

risum daemoniorum clare discemere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem. Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammiuoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque

oculis flammantibus et de ore ac naribus ignem putidum offlantes angebant Arcipibus quoque igneis, quos tenebant in manibus, minitabantur me comprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi terrere praesumebant. Qui cum undiqueuersum hostibus et caecitate tenebrarum conclusus huc illucque oculos circumferrem, si forte alicundo quid auxilii, quo saluarer, adueniret, Rpparuit retro uia, qua ueneram, quasi vigor stellas meantis inter tenebras, qui paulatim crescens et ad me ocius festinans, ubi adpropinquauit, dispersi sunt et aufugerunt omnes, qui me orcipibus rapere quaerebant

spiritus insesti. Ille autem, qui adueniens eos sugauit, erat ipse, qui

me ante ducebat qui mox conuersus ad dexterum iter, quasi contra ortum solis brumalem me ducere coepit. Nec mora, exemtum tenebris in auras me serenae lucis

eduxit cumque me in luce aperta duceret, uidi ante nos murum PermaXimum, cuius nequo longitudini hinc uol

258쪽

248 V. 12. inde, neque altitudini ullus esse terminus uideretur Coepi autem mirari, quare ad murum accederemus, cum in eo nullam ianuam uel senestram uel ascensum alicubi conspicerem. Cum ergo peruenissemus ad murum, intimnescio quo ordine fuimus in summitato eius. Et isoco ibi campus erat latissimus ac laetissimus tantam -- grantia emantium flosculorum plenus, ut omnem in xketorem tenebrosae sornacis, qui me peruaserat, effugαret admirandi huius suauitas odoris. Tanta autem lux ominis ea loca perfuderat, ut omni splendore diei siue solis meridiani radiis uideretur esse praeclarior. Erantque in hoc campo innumera hominum albatorum conuenticula aedesque plurimae agminum laetantium. Cumque inter choros solicium incolarum medios me duceret, cogitare iovi, quod hoc fortasse esset regnum caelorum, de quo medicari saepius audivi. Respondit ille cogitatui meo: ἡΝonginquiens non hoc est regnum caelorum, quod autumas. μ Cumque procedente transissemus et has beatorum mansiones spirituum, aspicio ante nos multo maiorem luminis gratiam quam prius in qua etiam uocem --

tantium dulcissimam audiui; sed et odoris fragrantia miri tanta de loco effundebatur, ut is, quem ante degustans

quasi maximum rebar, iam permodicus mihi odor uideretur: sicut etiam lux illa campi florentis eximia in comparatione eius, quae nunc apparuit, lucis, tenuissima prorsus uidebatur et parua. In cuius amoenitatem loci eum nos intraturos sperarem, repente ductor substitit; nec mora, gressum retorquens ipsa me, qua uenimus, uia reduxit. Cumque reuersi perueniremus ad mansiones illas

laetas spirituum candidatorum, dixit mihi ,Scis, quae sint ista omnia, quae uidisti γ' Respondi ego: Non. Et ait: Vallis illa, quam aspexisti flammis feruentibus et

Digoribus horrenda rigidis, ipse est locus, in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera, quae fecerant, in ipso tandem mortis articulo ad paenitentiam confugiunt et sic do oorpore Munt: qui tamen, quia consessionem et paenitentiam uel in morte habuerunt, omnes in die iudieii ad regnum caelorum perueniunt ultos autem preces ui-

259쪽

V. 12. 249uontium et limosynae et ieiunia et maxime celebratio missarum, ut etiam ante diem iudicii liberentur, adiuuant. Porro puteus ille flammiuomus ac putidus, quem uidisti, ipsum est os gehennae, in qu quicumque semel incidorit, nunquam inde liberabitur in aeuum. Locus uero istρ florifΘr, in quo pulcherrimam hanc iuuentutem iocundariae fulgere conspicis, ipse est, in quo recipiuntur animae Eorum, qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt; non tamen sunt tantae perfectionis, ut in regnum caelorum statim mereantur introduci; qui tamen omnes in die

iudicii ad uisionem Christi et gaudia regni caelestia intrabunt. Nam quicumque in omni uerbo et opere et cogitatione persecti sunt, mox de corpore egressi ad regnum caeleste perueniunt ad cuius uitana pertinet locus illo, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suauitatis ac splendore lucis audisti. Tu autem, quia nunc ad corpus revorti et rursum inter homines uiuere debes, si actus tuos curiosius discutere et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum. Namque ego, cum ad tempus abscessissem a te, ad hoc seci, ut, quid de te fieri deberet, agnoscerem. Haec mihi cum dixisset, multum detestatua sum reuerti ad corpus, delectatus nimirum suauitate ac decore loci illius, quem intuebar,rdmul et consortio eorum, quos in illo uidebam. Nec tamen aliquid ductorem meum rogare audebam; sed inter haec nescio quo ordine repente me inter homines uiuere

Haec et alia, quae uiderat, idem uir domini non omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu perterriti uel spe gaudiorum perennium delectati prosectum pietatis ex eius orbis haurire uolebant. Denique in uitania Oollas illius habitabat quidam monachus nomino Haemgils, presbyteratus elisim, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeeminens, qui adhuc superest, et in Hibornia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic saepius ad eundem uirum ingrediens audiuit ab eo repetita interrogatione,

260쪽

250 V. 12. quae et qualia essent, quae exutus corpore uideret per cuius relationem ad nostram quoque agnitionem peruenere, quae de his pauca perstrinximus. Narrabat autem uisiones

suas etiam regi Aldfrido uir undecumque doctissimo; et tam libenter tamque studiose ab illo auditus est, ut eius

rogatu monasteri supra memorato inditus ac monachioa sit tonsura coronatus atque ad eum audiendum saepissime,

cum illas in partes douenisset, accedorol. Cui uidelicet monasterio tempore illo religiosae ac modesta uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat.

Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in Orationibus famulatui sui conditoris uacaret. Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hunc creber ob magnum castigandi corporis affectum ingredi ac saepius in e supermeantibus undis immorgi sicque ibidem quamdiu sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus insistere fixusque manere ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando usque ad collum atque inde egrediens ad terram nunquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere

curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur.

Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue immorgendi in fluuio, dicerent, qui uidebant rutrum, frater Dryothelmo' hoc enim erat uir nomen), quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praeuales. Respondebat illo simplicitor, erat namque homo simplicis ingenii ac modoratae naturae Frigidiora ego uidi. Et cum dicerent: Μirum, quod tam austeram tenere continentiam uelis.'Respondebat: Austeriora ego uidi. Sicque usque ad diem suae uocationis insatigabili caelestium bonorum desiderio corpus sonile inter cotidiana ieiunia domabat multisque et uerbo et conuersatione saluti fuit.

SEARCH

MENU NAVIGATION