장음표시 사용
2쪽
SPEI ADOLESCENTIBUS, IULIO& Sylvestro Flaccis fratribus.
ANIMADvERTO Multa uere & grauiter a M. Tullio grauissimo studiorum humanitatis censore scripta esse, sed illud in ut to uerissime& grauissimae ab eodem memoriae proditum esse,meum semper iudicium fuit ; Dialecticen& Rhetoricen ministras,comitesq; omnis esse sapietiae.Hae enim sunt artes, quibus sublimiores disciplinas omniumq; rerum magnaru cognitionem,methodica docendi ratione & ornate explanamu S. Quibus a puero,qui recte itistituti fuerunt, gradum ad grauiores disciplinarituto facileq; facere possunt, nec eaS Illotis ( ut aiunt manibus tractabunt. Habent enim ea adiumenta quibus perfacile, (ingenii acumine accedente) sensa scriptorum, quan tumuis abdita & abstrusa assequi possunt, & ea diserte copioseq; eloqui. Quae duo non omnibus a principe rerum Deo indulta concelsaq; sunt.Nam fieri potest,ut reci equis sentiat,&tamen id quod sentit,polite eloqui non possit Contra uero, permulti accuratam & diligentem latine loquendi elegantiam habet, sed in
rerum obscurarum sensum implicatum,ac in uolutum penetrare nequeunt. At magnae prom, A et fecto
3쪽
secto dotis est, scripta aliorum dextre intelligere, maioris explicare posse, maximae uero optime de iis sentire, id quod nemini contingere posse ausim constanter asseuerare , nisi ei qui maiori quadam ui mentis praeditus, artis dicendi,& differendi praecepta,per omneS numeros calluerit, Quae ab Aristotele & Cicerone ingenio, eloquentia, doctrina dissimilibus tradita, ad posteros magno studiosorum emolumento peruenerunt. Hi sunt maiorum gentium scriptores,quorum fontibus minuti,tanquam minorum gentium,hortulos suos irrigauerunt.Cicero facilis,copiosus, sitientis lectoris animum non modo non explens,sed sitibi dum a se dimittens. At Arist.perplexuS, concia sus,oscitantem lectorem fallens, praeterie LSq; Itaque nemo non mediocriter literis tinctus,
Ciceronem ob incredibile lectionis uolupta- tem,& dictionis facilitatem minimo assequitur negotio. Verum Aristo. ob implicatam, sinuosamq; orationem, Delio quodam natatore egere uidetur, qui non in superficie natet,
sed in profundum se immergat, & illas densas difficultatum tenebras discutiat. Quae Trebatium Iurisconsultum ( etsi studio ardentem
multosque alios a lectione Aristotelis reiecerunt. Nec id profecto mirum. Magni enim avitores, quorum nomen est in illustri, pronun- tiare non dubitauerunt,dementiae simile esse,
si quis legendis libris Aristotelis, ipsius se speret consequuturum sententia. Quinetiam ipse i
4쪽
Arist. ne longe ab eamuso epistola ad Alexandrum scripta,obscuritatem suam testatus est . Quam ita illustrare, ut eth, corio et v potata Tων ποα ν uideamur,perarduum esset uidetur. Vereq; a Plinio dictum est, obscuris lucem dare difficile esse. Caeterum illud mihi semper mirui est uisum, cur Arist. mirandum in modum obscuritatem adamarit, cum in Rhetoricis prae
ma orationis uirtus, perspicuitas est. Ad illud respondere quis poterit,illud Platonis uerissimum esse,Difficilia quae pulchra,omnemq; artem, doctorem lumenq; desiderare. Arist. aute(si Simplicio credimus consulto obscuritati potius , quam perspicuitati studere uoluit, ut
uulgus,quod autore Platone est et erepισον , et nota
t Letor, si caris, a suis libris,in quibus arcana pop steris tradiderat, procul arcet. Vulgus enim , ut omnia quae primoribus attigit labris,inuulgare solet,ita multa parum recte intellecta immundo contactu: tanquam Harpyiae Vergilianae,conspurcare, & contaminare consueuit. Haec immodica Aristotelis in omnibus,& praecipue in organo obscuritas,argumentum mihi suppeditauit, ut has breues notas in Ioanne Caesarium conscriberem.Nam cum nemine ex
tam ampla philosophorum familia hac tempe state uiderem, qui iustos in Dialectica Aristo.(quod tamen eruditi uiri scriptis polliciti fuerant conscripsisset commentarios, existima- in me haud mediocre operaepretium facturu,
5쪽
s eum explicarem autorem, qui non tantum proxime ad uerba Aristotelis accessit, sed ea
n Ttacita tetrapula expressit. Quo fit, ut nostrae haequantulaecunque notae,no tam Caesario, quam
ipsi Aristoteli lucem aliquam interpretationis sint allaturae. Quicquid enim in tenebricosissimis multorum commentariis, & quaestionum plaustris, in organum Aristotelis scriptis,continetur id compendio,& dilucide a nobis expeditur. Quemadmodum Plato Antimacho claro Poetae, omnium auditorum instar erat: ita haec nostra scholiola,multorum commentariorum,quae grandi coparantur pecunia, uice fore spero. Adhaec Caesarius emendato, & puro usus est stylo,qui barbaris,& insulsis scriptoribus longe est praeferendus. Summopere enim cauendum est,ne rudes, & impoliti puerorum animi foeda imbuatur barbariae,quae semel hausta,robustam etiam prosequitur aetatem. Qua
parum, sed plurimum , quin potius totum refert,utrum sic,an secus, a puero assuescamuS. Denique Caesarius post Aristotelem Acro chuius artis praecepta plenissime tradidit: quae res mirifice discentium memoriam iuuat.Nec sum nescius,multos eximiae eruditionis uiros , post Aristotelem plene docteq; in hanc artem scripsisse: quae res me etiam,ut hoc labore supersederem,inducere poterat,Nec enim euadam p
6쪽
dam,scio,communem scribendi sortem, inale
audiendi: sed quisque suo ingenio,& studio delectatus,contempsit alium, & nouam docendi rationem excogitauit. Alii ornatui,& orationis amoenitati plus aequo indulgentes , uerba inculcant, rem negligunt: alii politioris orationis securi ,rem sectantur,ornatum spernui. Vnde fit,ut neutri Lectori faciant satis. At uero perpauci in hac praesertim arte exti terunt, qui rerum magnitudinem iusta metiretur eloquetia. In quo genere etsi Caesarius principem
locum non tenet, ultimum tamen eum non tenere, doctorum calculo iandudum comprobatum est. Nec tamen haec eo dico, ut aut hunc omnibus praeferam, aut caeteros de manibus excutiam: Quod sentio,ingenue dico,ut iuuet uti compendiariam & facilenas qua incipientibus opus est o promouendi in litteris, tanquam digitos in fontem intendens, rationem& uiam demonstrem, liberum interim cuique suum relinquens iudicium. Hanc autem expeditam in studiis prouehendis rationem, cum omnibus bene natis adolescentibus, plane cognitam esse cupio,tum uobis fratribus in primis, partim propter utriusque amabiles & probato S mores, peracre ingenium, flagrans studium,memoriam singularem, quae omnia tanta in puerili uestra aetate sunt,ut uirilem aetate superare uideantur: partim propter partis uestri amorem in me singularem, quo cum sim uaiatq; amicitiae sores mihi apertae fuerunt, uom
7쪽
que in meam disciplinam dedit, suae liberalit tis effusissime mihi fontes aperire non dubitauit. Est enim & uir probus,& literas literatosq; unice amat,cui nihil est prius, quam uos probatissimos & doctissimos esse,omnisque in eo chari stat cura parentis.Huius probitatem,di ligentiam,industriam,ut imitemini,vos etialn
rentum liberis est speculum: & ut aiunt Legulatores quemadmodum oportet liberos haeredes esse fortunarum parentum,ita etiam uirtutis & probitatis utriusque.Adhaec patriam habetis Italiam,quae inuentrix,nutrix,altrix omnium bonarum & magnarum artium semper extitit. Horum omnium exemplo moniti conte dere,& eniti toto animo debetis,ut uos aliquando in summo honoris &iuris ciuilis fastigio cui artas uestra destinata est stare possitis. Nec committendum est, cum omnia uobis taquam diuina uirgula suppetant, ne amplitudini & maiestati Italici nominis,&Flacco ruimaginibus non respondisse uideamini. Quamobrem pergi te,& in id studium,in quo estis, incubite, ut uobis honori, parentibus utilitati, &Reipub. emolumento aliquando esse possitis. Valete,Lugduni,ex Diuae Trinitatis Gymnasio
8쪽
studiis operam dantem He decasyllabi parametici. FAc discas Dialecticen sititor
Syncerae puer eruditionis: Quid nugae tibi proderunt canorae; Quid cognoscere Pegasi uolatum , Hortos Hesperidum, caput Medusae, Stymphali uolucres , cruore Nessi Infectam tunicam, nouas in auras Tractum Cerberon Herculis catena. Ni discreveris atra candidis,&Falsis uera, probata fabulosis e Fac discas Dialecticen sititor Syncerae puer eruditionisi Exacta haec, ratioq; disserendi, Disciplinaq; disputationum Definire docet: secare totum, Argumenta scienter explicare, Enthymemata curta, syllogismos Integros ratione congruenti Informare loco, modo, figura: Complecti generale singulatim , Exemplo simili probare dictum. Fac discas Dialecticen sititor, Syncerae puer eruditionis, Haec ars uera docet, facit scientes , Omnes in methodos uiam ministrat, Instrumenta tenens scientiarum . Illustrans
9쪽
Illustrans genus omne disciplinae , A diuerticu lis specu que recta Ducens ad speculationis arcem: Haec filum tibi Thesei dat, ut ne Ingressus Labyrinthon impliceris: Alcidae quoque porrigit trinodem
Clauam: nec patitur deesse flammas, Ne sucrescat Hydrae caput recisum.
Fac discas Dialecticen sititor
Syncerae puer eruditionis. Hac quicunque minus peritus arte Parui pendet eam piliue fecit, In mendacia, lapsus& tenebras, Arecta ratione deviavit;
ut qui florigeris sudans in hortis,
In re constituit beatitatem Nobiscum pecoriq; beluisq; Communi; patientiam perosus , Quem captum domuit tenax uoluptas. Fac discas Dialecticen sititor Syncerae puer eruditionis: Olim floruit hac disertus arte Inuenta domitor trucis tyranni, Hac Zeno quoque Cittiaeus alter Vitae concolor actione functus. Aeternum bene nomen hac peritus Chrysippus sibi comparauit, aure Purgata, ingenioq; perspicaci, Adq; unguem cumulans suos aceruos, Hac & Carneades laboriosus Purgans
10쪽
Purgans elleboro capax cerebrum , Et fortis schola tota Stoicorum, Doctus Nicomachi pater, platoq; Immortale sibi decus tulerunt, Hac Peringius eruditione Nec non&studiis poeticorum Librorum iuuenes sacris Mineruae . Imbutos polit excolitq;: nostram Qui sortemq; uicisitudinemq;Expertus tibi Paule militauit, Magna Saxoniae docens in urbe; Hinc ludere tibi, de inde rursus Paulo mittat inclyto labore, Sic fortuna uices lata rotavit. Fac discas Dialecticen sititor Syncerae puer eruditionis:
Sed uicanda tibi libid o quaedam Rixandi puerilis, ingeniq;Ostentatio uana,& aucupatus
Fluxae gloriolae: suis Sophistae Maeandris rapidum diem terentes Gryphis, tendiculis, strophisq; ludant De lana quoque litigent caprina:
In uanisq; libris recentiorum Tanquam Lotophagos apud tenaces Sirenum scopulosue consenescant. Te fili studiose metientem Fac tempus iuuet expeditiori Maturoq; gradu uiam secare, Quantum de Logicis sat est, acuto