Dialectica Ioannis Caesarii viri vndecunque doctissimi, nunc recens Hermanni Raiiani ... fructuosis scholiis illustrata, & in multis locis emendata. Accessit huic Ioanni Murmellii Isagoge in decem Aristotelis Praedicamenta

발행: 1559년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

Commendare animor dehinc uacare Morali sophiae, sacraeq; libris Scripturae, ut fieri queas beatus, Et uerae pietatis admonere M ultos, iustitia ualens&arte, Sic votum superi tuum secundent. Fac discas Dialecticen sititor Syncerae puer eruditionis .

12쪽

EIUSDEM HERMANNI

Raijani Vuesdalii ad eosdem fratres,

ET I G M MDv M pueri ponunt lingua fundamina prima ,

Hinc premit exactor, torquet di inde labor. At solidumpostquam iuvenes nouere laboris Fructum, fit facilis, qui grauis ante, labor. Felices Flacci, quibus haec cognoscere primum, Inq; animo penitus, siculpere cura fuit. Haec morum splendor miris cum dotibus ornat: Est quibus adiunctusgratus in ore lepos . Nec mirum et clari Flaccis, oriundus uterque , suos praetextatis moribus hi referunt. Felices nostri memores uos uiuite FlaccitFlaccorumqt, memor, credite, semper ero . De

13쪽

A V T ORE S qui in hoc opusculo citantur hi sunt. EX GRAECIS.

Nato cristoteles Theophrastus Themisius

Cleomedes Galenus Vicephorus Gubertus Poretanus.

Torpurius Herodotus hisoricus

Diogenes Laertius LSurdas Athanasius Ioannes Damasenus Georgius Trape uniIus .

EX LATINIS.

M.Cicero Vergilius Ouidius

Horatius Persius Iunenalis

Seneca

F. Quintilianus C.Plinius Secundus Victorinus Higinius Tris Lactantius Solinus Ambroseius

Augustinus Seuerus Sulpicius Boetius Triscianus Grammaticus

Donatus Grammaticus Diomedes GrammatIcus

Martianus Capella Macrobius A. Gellius Iusinus Hi oricus , transsimus T . Alexander Hegius Milolphus Agricola Laurentius Valla Georgius Valla Placetinus Thomas Linacer Ludovicus muta Iacobus Faber Stabulenses Iudocus Clithouem

Bure datius. De

14쪽

De Dialectices origine.

v EMADMODv M animus noster tribus potissimum dotibus ( ut Plato in Menone docet) ornatus est, intellectu, ratione,& sensu. ita triplex Philosophia his respondet. Quae in cognitione rersi & naturae explicatione posita est, intellectui respondet. hic enim est quo abstrusas,& abditas rerum caulas inuestigamus : huius partis Philosophiae, Plato in Timaeo semina lparsit. Quae in discretione rerum expetendarum & fugiendarum posita est, sensui respodet. Nam haec praecepta tradit, quibus mores formamus,& indomitos affectus regimus. Quod totum in operationibus humanis quae in sensus incurrunt, positum est. Hanc partem Philosophiae Plato in libris de Republica,& aliis locis, delineauit. Quae suid quiq; sit consequens& repugnans tradit, rationi respondet. Hac enim praecipue utimur, cum unum ex alio colligimus. Quod praecipuum est munus Dialectici.

De Dialectices scopo.

D TALECTICE s negotium circa tria maxime uersatur, voces simplices, en unciationes, ratiocinationes ridq; iuxta triplicem intellectus operationem, simplicem , quae uoces simplices , compositam , quae enunciationem,& eam quae quid quanq; rem sequit tir, spectat. Huius rei sexto capite tertij libri de Antim apud Aristotelem mentio est.

De discrimine Dialecticae & Logicae.

I ri et OAE olutaret artis,alicuius tradunt, numerosas quaestionum series texere consueuerunt. Vnam quaestionem hoc loco breuiter attingam , de qua etiamnu indocti inter se disceptant. Tempore Stoicorti Dialectica nomen imperfectae artis erat. Nam Stoici ( ut Cicero initio Topicorum ad Trebatium docet) iudicandi partem, diligenter persecuti sunt, qua Dialecticen uocabant. Inueniendi par

tem,

15쪽

tem,prorsus neglexerunt. Aristoteles deinde, inueniendi partem adiecit, totamq; artem absoluit, quam Ao Denruocauit. Hac enim de re,ipse Aristoteles vltimo cap. secudi libri Elenchorum gloriose gloriatur. Plato in Euthiidemo paulo scrupulosius haec seiunxit. Logica inquit, ars est tradens regulas, nominum, orationum,argumentationu . Dialectica est sagax Philosophantis indagio, regulis his se tens. ad rationes rerisi inuestigandas, diurnarii praesertim . Et ideo Dialectica apud Platonem Theologiam significat.

Quid est Dialectica.

EsT ARs de qualibet re proposita probabiliter disserendi. Dialecticam artem esse ex artis finitione,& communi hominum consensu condiscere facile possumus. Ars, ut Cleanthes ait, Est potestas,ordinem ac uiam efficiens. At Dialectica uiam& ordinem caeterarum disciplinarum tradendarum demonstrat,est igitur ars . probabiliter. Id pro rium maxime Dialectici uidetur,ut finitio syllogismi Diaectici primo capite primi libri Topicorum,mostrat. 'Iec- λεκτικο te rarao inabr o ἰpto p mus ito Meyoc , De qualibet re. Si Dialecticus de qualibet re disserit, uidetur ergo eum omnium rerum peritum esse debere. Dialecticus, viam & rationem de quolibet Themate proposito tractando, tradit: nec ipse omnium rerum est peritus. Made re, Aristoteles omnium bonarum artium magister, ita pronunciat, libro primo Priorum, cap.tragesimo primo ,

xis etrepi et v sp omapup xvi liasus e. Hunc locum ualde illustrat, id quod Fabius Quintilianus ultim capite secudi libri scribit. Orator non omnes causas nouit, & debet posse de omnibus dicere.

16쪽

IN COMMENDATIONE Martis Dialecticali pariterq; & de eius usu,& utrum Philosophiae pars: sit, necne Ioanni Caesarii

, PRAEFATIO. IN aes h liberalia studia, quae uulgo ita dicta sunt, autorei Seneca, quod sint libero homine digna, non minima existimari censeriq; debet Dialectica, ob id scilicet, quod ceteris artibus & disciplinis ancilletur quodammodo ipsa, & stiuin praestet obsequium , cum interim nihilominus & ipsa pars philosophiae & sit, &habeatur, quippe quae proprium perinde ac reliquae bonae artes finem retineat. Est autem hic inuentio iudiciumq; rationum, quemadmodum id tradit ac docet Boetius quoque, haud ignobilis apud Latinos philo sophus, ultimus tametsi ( si Laurentio Vallae credi- , mus eruditorum. Itaque haec ars, quatenus quidem ipsa suum habet retinetq; finem, isq; a sola philosophia consideratur , pars utique philosophiae ponenda est. Quatenus uero finis ille ad alias quoque philosophiae partes suam pollicetur exhibetq; operam, instrumentum ipsius philosophiae, & sciendi ratio non ab re

iudicata est. Quo etiam nomine tanto magis haec ars amplectenda fuerit studiosae iuuentuti. De qua quidem arte, quanquaria complures ante me, ut etiam post me quidam , tam ex Graecis quam ex Latinis hominibus , non sine laude scripserunt: ex his tamen alii quidem adeo operose atque prolixe, ut discentibus illam, aut etiam legentibus fastidium propemodum pariant: alii tanta usi breuitate, ut eius rei institutioni neutiquam satisfacere probentur,partim ob artis subtilitatem,partim ob quorundam ingenia non ita prompta atque ca-

17쪽

PRAEFATI o.

paciat quidam uero tam confuse, atque ( ut ita dixe- .rim ) argute, ut quantum quidem ad ipsam institutionem attinet, maiorem in modum profuerit, eam artem non ex illis addiscere conari. Omitto nunc eos,qui de

eadem arte scripserunt & ipsi quidem, uerum adeo barbare adeoq; inerudite, ne dicam insulse,ut si quis pau .lo liberalius institutus in eorum libros incideret,uide delicet ut Dialecticam inde diicere uellet, aut saltem . pro explorato habere posset, qualisnam ars ea sit, is thaud dubie non tam autores tales , quam artem ipsam contemneret protinus, reiiceretq;. Hoc ipsum cum ego tandem animaduertissem , expertus nimirum iam multo ante ea omnia, coepi mecinia cogitare,quo nam

pacto huic tantae molestiae remedium qualecunque . uel per me tandem afferretur, si modo iam scopum ipsum attigi : simulq; aggressus suin colligere in unum

hincinde ex no contemnendis autoribus eius artis praecepta , sed sumatim re per compendium, atque de his

componere Tractatus aliquot, uidelicet numero dei cem, quos & ita digessi atque disposui( si tamen ni- dicio isto meo non tallor ut totius fere artis uim in his comprehendisse uideri possim, adeo, ut nihil,quod ad artem ipsam pertinet, desiderari queat, nisi ab eo

fortassis, cui non satis fuerit capita sine genera rerum, iuxta Ciceronis consilium, percepisse atque tenere,per quae reliqua ipse persequatur. Verum non minus ustissum &ipi e breuitate, iuxta Horatii in Arte doctrinam, sed temperata ut citra fastidium atque magnum Iabo rem studiosus iccior Dialecticam ex hac nostia institutionc facile astequi possit, modo idem non sit auribus usque adeo delicatis , ut elegantiam dictionis magis spectet & observet, quam rem ipsam, quae docetur ac traditur . Hunc ego uelim prius ipse secum expendat, atque animo reputet illum Manillil nersiculum, quam iudicium suum ferat nimis alioqui praeceps, quo doctor

18쪽

PRAEFATIO. Ioetor ille studiosos artium admonitos esse uult, artes plerasque tales esse, ut non admodum orationis elegantiaa assectent, sed doceri contentae sint. Versiculos autem ille huiusmodi est, Ornari res ipsa negat, contenta doceri . At nunc etiam priusquam finem huic praefationi imponam, quorundam grauissimorum autorum sententias breii iter subscribendas subiiciendasq; existimaui,ut ex

quibus intelligere etiamnum poterit diligens lector, qualisnam ars sit Dialeetica, & quatenus in ipsa discenda immorandum sit . simul etiam unde & quomodo inuentio eius habeatur,tum uero quod praeter hanc arte aliarum artium studia non sint contemnanda, contra falsum de temerarium aliquorum iudicium DIXI.

Cicero in Bruto .

Di xxx ceti CA (inquit ars est, quae docet re uniuersa distribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambiguam primu uidere, deinde distinguere, postremo habere regulam, qua uera & falsa iudicantur, & quae quibus propositis sint, quaeq, non sint consequentia. Aulus Gellius cap. v m. lib. XVI. Dr ALECTICAE,inquit,disciplinae studiuatore cognitio in principiis quide tetra & aspernabilis, insuavisq; esse re ita ciuilis uideri solet sed ubi aliquantulit proces, seris, tum denique & emolumentum eius in animo dilucebit,&sequetur quaeda discendi uoluptas insatiabilis. Cui sane si modii non feceris,periculum non mediocre erit, ne ut pleriqs alii, in illis Dialecticae gyris ac meani dris , tanquam Zpud Syrene os scopulos, corasenescas. B x Augu-

19쪽

. PRAEFATIO,

Augustinus in libro de ordine.

Scientia argumetandi, diuidendi, definiendi, non ab hominibus pro arbitrio instituta est, sed, in rerum

ratione comperta est.

Boetius eius libri principio, quem desedillogis is

cathetoricis inscripsit. Stu qui ad hoc opus (inquit lector accedit, ab eo

primum petitum lielimus,ne in his quae nunquam alias attigerit tatim audeat iudicare: ne ue, si quid in ludo puerilium diseiplinarum rudis adhuc & nondum firmus acceperit, iam ut sacrosanctum amplexandum,atque etiam colendum putet, alia enim teneris atque imbuendis adhuc auribus accommodata: alia firmis ac robustioribus doctrina mentibus reseruatur. Quare siquid est quod discrepabit, ne statim obstrepat,sed ratione consulta, quid ipse sentiat, quid nos offeramus, ueriore mentis acumine, & subtiliore consideratione diiudicet. Ita nanque eueniet, ut quae in primo statim studendi auditu didicerunt, perspecta penitus ac Potius deprehensa contemnant. At si iam quisquis suae scientiae defensor cupidus esse malit ( habent enim hoc quoque uitii homines , quos comprehendit uetus ac longa segnities, ut ab arreptis semel opinionibus non recedant: ne in senectute discendo, nihil usque in senectutem didicisse uideantur si inquam malint uindicare quam uertere, quae uulgatis semel studiis imbiberunt, nemo expetit ut priora condemnent, sed ut ma lora quaedam atque altiora coniungant. Non enim una

eadem is diuersarum ratio disciplinarum sumsit diuersissimis disciplinis una atque eadem subiecta materies. Alter enim de qualibet orationis parte Grammatico , aliter Dialectico disserendum est. Nec eodem modo . lineam uel superficiem Mathematicus, uel Physicus tractat. Quo fit, ut altera alteram non impediat disci

20쪽

PRAEFATI o. IIplina, sed multarum consideratione coniuncta , fiat uera naturae atque ex omnibus explicata cognitio. Haec ille .

t Quid sit philo phia, ct item quid sapientia , similiter

quid philosophus, di qualem eum esse oporteat, ex Alcinoo Platonico Philosopho, de doctrina Platonis, interprete Marsilio Ficino.

PuitosoPHIA est appetitio sapientiae , vel solutio animae a corpore, & conuersio quaedam ad ea quae uera sunt atque diuina . Sapientia est diuinarum humanarumq; rerum scientia. Philosophus autem est, qui/ a philosophia nomen accipit, quemadmodum a Musica musicus . Et qui philosophus futurus est, ab ipsa natura sic institutus esse debet, ut primo quidem ad omnia disciplinarum genera facilis ac promptus existate deinde ut non iis quae in fluxu uersantur, sed illis quar, semper eodem modo consistunt, mentem adhibeat. Tertio loco, ut natura sit uerax, ab omni mendacio penitus alienus . Quisquis enimueritatis auidus, ad diuinorum contemplatione mentem conuertit, uoluptates corporis parui pendit. Oportet praeterea liberali animo philosophum esse . Etenim rerum uilium aesti matio homini ueritatem rerum contemplaturo aduersa est. Huius insuper uoluntas iustitiam diliget, quippe cum ueritatis , temperantiae, liberalitatis studiosus existat . Adde quod ingenii acumine atque memoria illi opus est: haec nanque philosophum uirum perficiunt. Atqui hae quidem naturae dotes , cum discipli-3 na atque educatio decens adhibita est , perfectum ui tute uirum perficiunt: uerum si neglectae sint, maximorum scelerum causa sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION