Historiae ecclesiasticae gentis anglorum

발행: 1881년

분량: 531페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sacta est autem haec quaestio anno dominicae incamationis dclxiiii', qui fuit annus Osuiu regis xxii , epis patus autem SCottorum quem gesserunt in prouincia Anglorum annus xxx siquidem Aidan x et uti annis, Finan decem, Colman tribus episcopatum tenuere. Reverso autem patriam Colmano, SusCepit pro illo pomtificatum Nordanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui erat

apud Scottos austrinos eruditu atque ordinatus episCopus, habens iuxta morem prouinCiae illius coronam tonsurae Io ecclesiasticae et catholicam temporis paschalis regulam obseruans, uir quidem bonus a religiosus, sed permodico tempore eCClesiam regens uenerat autem de Sittia tenente

adhuc pontificatum Colmano, et diligenter ea quae ad fidem et ueritatem pertinent et uerbo Cunctos docebat et opere. λθ porro fratribus, qui in Lindisfamensi ecclesia Scottis abeum tibus remanere maluerunt, praepositus est abbatis iure uir reuerentissimus a mansuetissimus Eata, qui erat abbas in monasterio quod dicitur Mailros: quod aiunt Colmanum abiturum petisse et inpetrasse a rege Osuiu, eo quod esseteto idem alas unus de xii pueris Aidani, quos primo episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit multum namque eundem episcopum Colmanum rex pro insita illi prudentia diligeba ipse est Eata qui non multo post eidem ecclesiae Lindisfarnensi episcopus

a factus est abiens autem domum Colman adsumsit secum partem ostium reuerentissimi patris Aidani, partem uero in ecclesia cui praeerat reliquit et in secretario eius condi praecepit. Quantae autem parsimoniae cuius continentiae fuerit 3oipSe cum praedecessoribus suis, testabatur etiam locus ille quem regebant, ubi abeuntibus eis excepta ecclesia pauCissimae domus repertae sunt, hoc est illae solummodo sine quibus conuersatio ciuilis esse nullatinus poterati . nil pe-

102쪽

78 MONAES OF LINDISFARNE. III

Cuniarum absque pecoribus habebant, si quid enim pecuniae a diuitibus accipiebant, mox pauperibus dabant. nam neque ad susceptionem potentium saeculi uel pecunias colligi uel domus praeuideri necesse fuit, qui numquam ad Cclesiam nisi orationis tantum et audiendi uerbi de causa sueniebant. rex ipse, cum oportunitas exegisset, Cum tantum aut ui ministris ueniebat et expleta in ecclesia oratione discedebat quod si sorte eos ibi refici contingeret, simplici tantum et cotidiano fratrum cibo contenti nil ultra quaerebant. tota enim fuit tunc sollicitudo doctoribus illis de Ioseruiendi non saeculo, tota Cura cordis excolendi non uentris. unde et in magna erat ueneratione tempore illo religionis habitus, ita ut, ubicumque clericus aliqui aut mon Chus adueniret, gaudenter ab omnibus tamquam dei famulus exciperetur etiam si in itinere pergens inueniretur, adCurre-I3bant et flexa ceruice uel manu signari uel ore illius se benedici gaudebant; uerbis quoque horum exhortatoriis diligenter auditum praebebant. sed et diebus dominicis ad ecclesiam siue ad monasteria certatim non reficiendi corporis sed audiendi sermonis dei gratia confluebant: et o si quis sacerdotum in uicum forte deueniret, mox Congregati in unum uicani uerbum uitae ab illo expetere Curabantinam neque alia ipsis sacerdotibus aut Clericis uicos adeundi, quam praedicandi baptizandi infirmos uisitandi et, ut breuiter dicam, animas curandi causa fuit qui in tantum erant aue ab omni auaritiae peste castigati, ut nemo territoria a Po sessiones ad tonstruenda monasteria, misi a potentibus saeculi Coactus, CCiperet quae Consuetudo per Omnia aliquanto post haec tempore in ecclesiis Nordanhymbrorum Seruata est sed de his satis dictum.

103쪽

UODEM autem anno dominicae incamationis clxiiii acta erat eclipsis solis die tertio mensis Maii hora

circiter o diei quo etiam anno subita pestilentiae lues depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinCiam Corripiens atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem straui qua plaga praefatus domini sacerdos Tuda raptus est de mundo, et in monasterio quod dicitur loΡaegnalaec honorifice sepultus hae autem plaga Hibe niam quoque insulam pari clade premebat erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum relicta insula patria uel diuinae lectionis uel continentioris

Suitae gratia illo secesserant et quidam quidem mox se monasticae conuersationi fideliter mancipauerunt, alii magis circueundo per cellas magistrorum lectioni operam dare gaudebant: quos omnes Scotti libentissime suscipientes, uictum eis cotidianum sine pretio, libros quoque ad legem dum et magisterium gratuitum praebere Curabant.

Erant inter hos duo iuuenes magnae indolis de nobilibus Anglorum, Edilhun et Ecgberct, quorum prior rater fuit Ediluini, uiri aeque deo dilecti qui et ipse aeuo sequente Hiberatam gratia legendi adiit et bene instructus patriam S rediit atque episcopus in prouincia Lindissi factus multo

ecclesiam tempore nobilissime rexit hi ergo cum essent in monasterio quod lingua Scottorum Rathmelsigi appellatur et omnes socii ipsorum uel mortalitate de saeculo rapti uel per alia essent loca dispersi, Correpti sunt ambo morbo

104쪽

8 ECGBERCT AND EDIEHUM III

eiusdem mortalitatis et grauissime adflicti e quibus Ecgberct, sicut mihi reserebat quidam ueracissimus et uenerandae canitiei presbyter qui se haec ab ipso audisse e

hibebat, cum se aestimaret me moriturum, egressus emtempore matutino de cubiculo in quo infirmi quiescebant, set residens solus in loco oportuno coepit sedulus Cogitare

de actibus suis et Conpunctus memoria PeCCatorum suorum

faciem lacrimis abluebat atque intimo ex Corde deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias quas in pueritia siue insantia Commiserat per rofectius ex tempore castigaret uel in bonis se operibus habitndantius exercere uouit etiam uotum, quia adeo peregrinus uiuere uellet ut numquam in insulam in qua natus est, id est Brittaniam, rediret; quia praeter Sollemnem canoniCitemporis psalmodiam, si non ualetudo Corporis obsisteret i5 cotidie psalterium totum in memoriam diuinae laudis cle- cantaret; et quia in omni septimana diem cum nocte ieiunus transiret. Cumque finitis lacrimis precibus et uotis domum rediret, inuenit sodalem dormientem, et ipse quoque lectulum conscendens Coepit in quietem membra laxare. o et Cum paululum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum et ait: o state Ecgbercte, o quid secisti sperabam quia pariter ad uitam aeternam intraremus verumtamen scito quia quae postulasti accipies. didicerat enim per uisionem, et quid ille petisset. et quia petita inpetrasset. 5quid multi ipse Edilhun proxima nocte defunctus est: at uero Ecgberct decussa molestia aegritudinis conualuit, ac multo postea tempore uiuens CCeptumque sacerdotii o dum condignis ornans Ctibus post multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat nuper, id est anno dominicae incarnationis sodccxxviiiis cum esset ipse annorum XC, migrauit ad regna caesestia duxit autem uitam in magna humilitatis man

105쪽

suetudinis continentiae simplicitatis et institiae persectione. unde et genti suae et illis in quibus exulabat nationibus Scottorum siue Pictorrum, exemplo uiuendi et instantia docendi et auctoritate corripiendi et pietate largiendi de his quae a diuitibus acceperat, multum profuit addidit

autem uotis quae diximus, ut semper in xl non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem aesta tenuissimum et hoc cum mensura gustaret quod uidelicet lac pridie nouum in fiala ponere solebat, et post noctem ablata Io Superficie crassiore ipse residuum cum modico, ut diximus, pane bibebat cuius modum continentiae etiam xl diebus ante natale domini, totidem quoque post peracta sollemnia pentecostes, hoc est lR ' semper obseruare curabati

XXVIII

i5 INTEREA rex Alchfrid misit Vithidum presbyterum ad

regem Galliarum, qui eum sibi suisque consecrari faceret episcopum. at ille misit eum ordinandum ad Agilberectum de quo supra diximus, qui relicta Brittania Parisiacae ciuit iis factus erat episcopus D et Consecratu eS magno Cumao honore ab ipso, conuenientibus plurimis episcopis in uico regio qui uocatur In Conpendio quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum SanCtum modestum moribus scripturarum lectione sussicienter instructum λθ et ea quae in scripturis agenda didicerat operibus sollertereXSequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur epiSCopus erat autem presbyter uoCabulo Ceadda rater reuerentissimi antistitis Ceddi, cuius saepius meminimus, et abbas monasterii illius quod uocatur Laestingaeu. miSitque SQ eum eo rex presbyterum suum uocabulo Eadhaedum, qui

106쪽

postea regnante Ecgfrido Hrypensis ecclesiae praesul factus es uerum illi Cantiam peruenientes inuenerunt archiepiscopum Deusdedit iam migrasse de saeculo et necdum alium pro eo constitutum fuisse pontificem unde deue terunt ad prouinciam occidentalium Saxonum, ubi erat Vini episcopus et ab illo est uir praefatus Consecratus antistes, adsumtis in societatem ordinationis duobus de Brettonum gente episcopis, qui dominicum paschae diem,

ut saepius dictum est, secus morem canonicum a iiii usque ad xx' lunam celebrant non enim erat tun ullus excepto Oillo Uine in tota Brittania canonice ordinatus episcopuS. Consecratus ergo in episcopum Ceadda maximam mox coepit ecclesiasticae ueritati et castitati curam inpendere, humilitati continentiae lectioni operam dare, oppida rura Casa uiCos castella propter euangelizandum non equitando sed aposto IS lorum more pedibus incedendo peragrare erat enim de discipulis Aidani, eisdemque actibus ac moribus iuxta e emplum eius ac fratris sui Ceddi suos instituere curauit auditores ueniens quoque Brittaniam Vilfrid iam episcopus factus et ipse perplura catholicae obseruationis moderamina oecclesiis Anglorum sua doctrina Contulit unde factum est, ut crescente per dies institutione catholica Scotti omnes qui inter Anglos morabantur aut his manus darent aut suam redirent ad patriam.

TTIS temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu pro-- uinciae Nordanhymbrorum et Ecgberct Cantuariodium, habito inter se consilio quid de statu ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat enim ueraciter Osuiu quamuis educatus a Scottis quia Romana esset catholica 3o

107쪽

et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et comsensu sanctae ecclesiae gentis Anglorum uirum bonum et

tum episcopatui presbyterum nomine Uighardum de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt: quatinus accepto ipse gradu archiepiscopatus catholicos per omnem Brittaniam ecclesiis Anglorum ordinare posset antistites. Verum Uighard Romam perueniens, priusquam OnSecrari in episcopatum posset, morte praereptus est, et huiuS-1 modi litterae regi Osuiu Brittaniam remissae sunt:

ΟΜΙΝΟ excellenti filio Osuio regi Saxonum Vitalianus

episcopus seruus seruorum dei desiderabiles litteras

excellentiae uestrae suscepimus, quas relegentes cognouimuSeius piissimam deuotionem sementissimumque amorem quem is habet propter beatam uitam, et quia dextera domini protegente ad ueram et apostolicam fidem Sit ConvenuS, Sperans, Sicut in sua gente regnat, ita et cum Christo de saturo com regnare benedicta igitur gens, quae talem sapientissimum et dei cultorem promeruit habere regem quia non solum et ipse dei cultor extitit, sed etiam omnes subiectos suos meditatur die ac nocte ad fidem Catholicam atque UOS-tolicam pro suae animae redemtione conuerti quis enim audiens haec suauia non laetetur quis non exultet et

gaudeat in his piis operibus quia et gens uestra Christo et Domnipotenti deo credidit secundum diuinorum prophetarum uoces, sicut scriptum est in Isaia: in die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur.' et iterum audite insulae, adtendite populi de longe.' et post paululum sarum' inquit est ut mihi sis seruus adso suscitandas tribus Iacob et faeces Israel conuertendas dedi

episcopatu,s e scoparui . λ' suis manus sec.

7 in manus pr. sicut Sec.

108쪽

te in lucem gentium, ut Si salus mea usque ad extremum terrae.' et rursum: reges uidebunt et consurgent principes et adorabunt.' et post pusillum: dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas et diceres his qui uincti sunt exite et his qui in

tenebris leuelamini. '' et rursum ego dominus uocauite in iustitia et adprehendi manum tuam et seruaui et dedite in foedus populi, in lucem gentium, ut aperire oculoSCaecorum et eduCeres de Conclusione uinctum, de domo Carceris sedentes in tenebris.' ecce, excellentissime fili, o quam luce clarius est, non solum de uobis, sed etiam de omnibus prophetarum gentibus, quod sint crediturae in Christo omnium conditore quamobrem oportet uestram celsitudinem, utpote membrum existens Christi, in omnibus piam regulam sequi perenniter principi apostolorum, Sive si pascha celebrandum siue in omnibus quae tradiderunt sancti apostoli etrus et aulus, qui ut duo luminaria caeli inluminant mundum, sic doctrina eorum corda hominum cotidie inlustrat eredentium. Et post nonnulla, quibus de celebrando per orbem totum ouno uero pascha loquitur.

Hominem denique' inquit docibilem et in omnibus

ornatum antistitem secundum uestrorum Scriptorum tenorem

minime ualuimus nunc reperire pro longinquitate itineris. prosecto enim dum huiusmodi apta reperta persona fuerit, 25 eum instructum ad uestram dirigemus patriam, ut ipse et uiua uoce et per diuina oracula omnem inimici gigantam ex omni uestra insula cum diuino nutu eradicet munuSCula a uestra celsitudine beato principi apostolorum directa pro aetem eius memoria SUSCepimus, gratiaSque agimus a Pro 3o

eius incolumitate iugiter deum deprecamur cum Christi

109쪽

ciero itaque qui haec obtulit munera de hac subtractus est luce situsque ad limina apostolorum, pro quo ualde sumus contristat cur hi esset desunCtus uerumtamen gerulis harum nostrarum litterarum uestris missis beneficias Sanctorum ho est reliquias beatorum apostolorum etri et Pauli et sanctorum martyrum Laurenti Iohannis et auli et Grigorii atque ancratii, eis secimus dari uestrae excellentiae profecto omnes Contradendas. nam et coniugi uestrae nostrae spiritali filiae direximus per praelatos gerulos Io CruCem lauem auream habentem de sacratissimis uinculis beatorum Petri et auli apostolorum de cuius pio studio

COGOSCentes, tantum unCta Sede apostolica una nobiscum

laetatur, quantum eius pia opera coram deo flagrant et ueman sestinet igitur quaesumus uestra Celsitudo, uti optamus, totam suam insulam de Christo dicare profecto enim habet protectorem humani generis redemtorem dominum nostrum Iesum Christum, qui ei cuncta prospera inpertiet, uti nouum Christi populum coaceruet catholicam ibi et inpostolicam Constituens idem scriptum est enim: et quaerite primum regnum dei et iustitiam eius, et liae omnia adicientur uobis. nimirum enim quaerit et inpetrauit et ei omnes suae insulae, ut optamus, Subdentur. patem itaque affectu salutantes uestram excellentiam, divinam precamur iugiter Clementiam, quae uos uestrosqueas omnes in omnibus bonis operibus auxiliari dignetur, ut cum Christo in futuro regnetis saeculo incolumem excellentiam uestram gratia Superna custodiat.' Quis sane pro Uighardo repertus ac dedicatus sit antistes, libro sequente oportunius diCetur.

Pancrati s dare manus p cor in am

110쪽

86 EAST SAXONS RELAPSE IN IDOLA TRV. III 3o

TI ODEM tempore prouinciae Orientalium Saxonum post Suidhelmum, de quo supra diximus, praefuere reges

Sigheri et Sebbi, quamuis ipsi regi erciorum Vulfherae

subiecti quae uidelicet prouincia cum praelatae mortali statis clade premeretur, Sigheri cum sua parte populi relictis Christianae fidei sacramentis ad apostasiam Convenus St. nam et ipse rex et plurimi de plebe siue optimatibus, diligentes hanc uitam et futuram non quaerentes siue etiam non esse Credentes, Coeperunt fana, quae derelicta erant, iorestaurare et adorare simulacra, quasi per haec possent a

mortalitate defendi porro socius eius et coheres regni eiusdem Sebbi magna fidem perceptam cum suis omnibus deuotione seruauit, magna, ut in sequentibus dicemus, uitam fidelem felicitate compleuit quod ubi rex Uulfheri com is perit, fidem uidelicet prouinciae ex parte profanatam, misit ad Corrigendum errorem reuoCandamque ad fidem ueritatis prouinciam Iaruman episcopum qui successor erat Trumheri. qui multa agens solertia, iuxta quod milii presbner qui comes itineris illi et cooperator uerbi extiterat reserebat, erat zoenim religiosus et bonus uir, longe lateque omnia peruagatus et populum et regem praefatum ad uiam iustitiae reduxit: adeo ut relictis siue destructis fanis arisque quas secerant aperirent ecclesias ac nomen Christi cui contradixerant confiteri gauderent, magis cum fide resurrectionis in illo mori asquam in perfidiae sordibus inter idola uiuere cupientes. quibus ita gestis, et ipsi sacerdotes doctoresque eorum dinmum rediere laetantes.

LIBER TERTIUS HISTORIAE ECCLESIASTICAE GENTIS ANGLORUM EXPLICIT.

SEARCH

MENU NAVIGATION