장음표시 사용
51쪽
5 INFLUENCE O AEDAN'S EXAMPLE. 7tinentiae clericis exemplum reliquit; cuius doctrinam id
maxime Commendabat omnibus, quod non aliter quam uiuebat cum suis ipse docebat nil enim huius mundi quaerere nil amare Curabat cuncta quae sibi a regibus uel diuitibus saeculi donabantur mox pauperibus qui CCudirerent erogare gaudebati discurrere per cunCta et urbana et rustiCa loca non equorum dorso sed pedum incessu uectus, nisi si maior sorte necessitas compulisset, solebat; quatinus ubicumque aliquos uel diuites uel pauperes inc I dens aspexisset, confestim ad hos diuertens, uel ad fidei SuScipiendae sacramentum si infideles essent inuitaret, uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret atque ad elimin Syna operumque bonorum exsecutionem et uerbis excitaret et factis.1 In tantum autem uita illius a nostri temporis segnitia distabat ut omnes qui cum eo incedebant siue adtonsi seu laici meditari deberent, id est aut legendis scripturis aut
psalmis discendis operam dare hoc erat cotidianum opus illius et omnium qui cum eo erant ubicumque loCorumeto deuenissent et Si sorte euenisset, quod tamen raro euenit, ut ad regis conuiuium uocaretur, intrabat Cum uno Clerico aut duobus et, ubi paululum reficiebatur, adcelerauit ocius ad legendum cum suis siue ad orandum egredi. Cuius
exemplis informati tempore illo religiosi quique uiri acas seminae Consuetudinem secerunt per totum annum, excepta
remissione quinquagesimae paschalis, iiii et ui sabbati
ieiunium ad nonam usque horam Protelare numquam
diuitibus honoris siue timoris gratia si qua delinquissent
reticebat, sed aspera illos inuectione corrigebat nullam 3o potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca si quos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius
quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum ut diximus dispergebat, uel ad
52쪽
redemtionem eorrum qui iniuste fuerant uenditi dispensabat denique multos quos pretio dato redemerat redemtos postmodum suos discipulos fecit atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo prouexit. Ferunt autem quia, cum de prouincia Scottorum rex Ei Osuald postulasset antistitem qui sibi suaeque genti e bum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi uir qui, cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret nec libenter a populo audiretur, redierit patriam atque in conuentu seniorum rettulerit quia nil pro rodesse docendo genti ad quam missus erat potuisset, eo quod essent homines indomabiles et durae a barbarae mentita at illi ut perhibent tractatum magnum in concilio quid esset agendum habere coeperunt. desiderantes quidem gentiquam petebantur saluti esse, sed de non recepto quem ismisserant praedicatore dolentes tum ait Aedan, nam et ipse concilio intererat, ad eum de quo agebatur Sacerdotem: uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti et non eis iuxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriticio uerbo dei ad capienda persectiora et ad facienda sublimiora dei praecepta sussicerent. quo audito omnium qui Considebant ad ipsum ora et oculi conuersi diligenter quid diceret discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere asdecernunt, qui gratia discretionis, quae uirtutum mater est, ante omnia probatur inbutus; sicque illum ordinantes ad praedicandum miserunti qui ubi aempus accepit, sicut prius moderamine discretionis ita postmodum et ceteris
uirtutibus ornatus apparuit. ο
53쪽
T T UIVS igitur antistitis doctrina rex Osuald cum ea cui' praeerat gente Anglorum institutus non solum incognita progenitoribus suis regna Caelorum sperare didicit, sed et regna terrarum, plusquam ulli maiorum suorum, ab eodem uno domino qui fecit caelum et terram Consecutus est denique omnes nationes et prouincias Brittaniae, quae
in iiii linguas, id est Brettonum ictorum Scottorum et Anglorum, diuisa est, in dicione accepitii Quo regni culmine sublimatus, nihilominus quod mirum dictu est pauperibus et peregrinis semper humilis benignus et largus fuit denique fertur quia tempore quodam, cum die
Sancto Paschae cum praelato episcopo Consedisset ad prandium positusque esset in mensa coram eo discus argenteus 1 regalibus epulis resertus et iamiamque essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius cui suscipiendorum inopum erat cura delegata et indicasse regi quia multitudo pauperum undeCumque adueniens maxima Per plateas sederet postulans aliquid elia mosynae a rege qui mox dapes sibimet adpositas deseret
pauperibus sed et discum confringi atque eisdem minutatim diuidi praecepit quo uiso pontifex qui adsidebat delectatus tali facto pietatis adprehendit dextram eius et ait: nunquam inueterascat haec manus. quod et ita iuxta et uotum benedictionis eius proueniti nam cum interfecto illo in pugna manus cum brachio a cetero essent Corpore resectae, contigit ut hactenus incorruptae perdurent den, que in urbe regia, quae a regina quondam uocabulo Bebba
54쪽
Cogliominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia sanCti Petri seruantur ac digno a cunctis honore uenerantur. Huius industria regis Derorum et Berniciorum prinuinciae, quae eatenus ab inuicem discordabant, in unam sunt pacem et uelut unum Compaginatae in populum erat autem nepos Aeduini regis ex sorore Acha, dignumque suit ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.
T G tempore gens occidentalium Saxonum, qui antiquitu 1 o GeuisSae uocantur, regnante Cynigilso fidem Christi suscepit, praedicante illis uerbum Birino episcopo qui cum consilio papae Honorii uenerat Brittaniam, promittens quidem se illo praesente in intimis ultra Anglorum partibus,
quo nullus doctor praecessiSset, sanCtae fidei semina esse 15 Sparaurum unde et iussu eiusdem pontificis per Asterium Genuensem episcopum in episcopatus Consecratus S gradum sed Brittaniam perueniens a primum Geuissorum gentem ingrediens cum omnes ibidem paganissimos inueniret, utilius esse ratus est ibi potius uerbum praedicare sto quam ultra progrediens eos quibus praedicare deberet inquirere. Itaque euangelizante illo in praefata prouincia, Cum rex ipse cathecizatus fonte baptismi Cum sua gente ablueretur, contigit tun temporis sanctissimum a uictoriosissimum 25 regem ordanhymbrorum Osualdum adsuisse eumque de lauacro exeuntem suscepisse a pulCherrimo prorsus et deo digno consortio, cuius erat filiam accepturus in Coniugem, ipsum prius secunda generatione deo dedicatum
55쪽
sibi accepit in filium donauerunt autem ambo reges eidem ePiSCOPO Ciuitatem quae uocatur Dorcic ad faciendum inibi Sedem episcopalem, ubi factis dedicatisque ecclesiis multi que ad dominum pio eius labore populis aduocatis migrauit 5 a dominum sepultusque est in eadem ciuitate et post annos multos Haedde episcopatum agente translatus inde in Ventam ciuitatem atque in ecclesia beatorum apostolorum etri et Pauli positus esti
Defuncto autem et rege successit in regnum filius eius 1 Coinualch, qui et fidem ac sacramenta regni Caelestis Suscipere rennuit et non multo post etiam regni terrestris Ρotentiam perdidit repudiata enim sorore endan regis Merciorum quam duxerat, aliam accepit uxorem, ideoque bello petitus ac regno priuatus ab illo secessit ad regemis Orientalium Anglorum cui nomen erat Anna apud quem triennio exulans fidem cognouit ac suscepit ueritatis nam et ipse apud quem exulabat rex erat uir bonus et bona a sancta sobole felix, ut in sequentibus docebimus. Cum uero restitutus esset in regnum Coinualch, uenita in prouinciam de Hibemia pontifex quidam nomine Agilberctus, natione quidem Gallus sed tunc legendarum gratia scripturarum in Hibernia non paruo tempore demoratus, coniunxitque se regi sponte ministerium praedicandi adsumens. Cuius eruditionem atque industriam uidens rex 25 rogauit eum accepta ibi sede episcopali suae genti manere pontificem qui precibus eius adnuens, multis annis eidem genti sacerdotali iure praefuit tandem rex qui Saxonum tantum linguam nouerat pertaesus barbarae loquellae subintroduxit in prouinciam alium suae linguae episCopum uos cabulo Uini et ipsum in Gallia ordinatum diuidensque in
duas parrochias prouinciam, huic in ciuitate Venta qua agente Saxonum intancaestir appellatur sedem episcopalem
56쪽
3M . LEUTHERIUS ORDAINE BIS P. III tribuit unde offensus grauiter Agilberctus, quod hoc ipso
inconsulto ageret rex, rediit Galliam et accepto episcopatu Parisiacae ciuitatis ibidem senex ac plenus dierum obiae non multis autem annis post abscessum eius a Brittania transactis pulsus et Vini ab eodem rege de episcopatu; qui secedens ad regemmerciorum uocabulo Uulfheri emit pretio ab eo sedem Lundoniae ciuitatis eiusque episCopus usque ad uitae suae terminum mansit, sicque prouinCia Occidentalium Saxonum tempore non pauco abSque Praesule fui IoQuo etiam tempore rex praefatus ipsius gentis grauissimis regni sui damnis saepissime ab hostibus adflictus tandem ad memoriam reduxit, quod eum pridem perfidia regno pulerit, fides agnita Christi in regnum reuocauerit, imtellexitque quod etiam tunc destituta pontifice prouincia 15 recte pariter diuino uerit destituta praesidio misit ergo legatarios in Galliam ad Agilberctum summissa illum satis-sactione deprecans ad epiSCopatum suae gentis redire at ille Se ex Sans et uenire non posse ConteStans quia episcopatu propriae Ciuitatis a parrochiae teneretur adstriC- otus, ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii, misit pro se illo presbyterum Leutherium nepotem suum, qui ei si uellet Ordinaretur episcopus dicens quod ipse eum dignum
esse episcopatu iudicaret quo honorifice a populo et a rege SuSCepto, rogauerunt Theodorum tunc archiepiscopum 25 Doruuernensis ecclesiae ipsum sibi antistitem consecrari; qui consecratus in ipsa ciuitate multis annis episcopatum Geuissorum ex Synodica sanctione Solus sedulo moderamine gesSit.
57쪽
ANNO dominicae incarnationis cxl Eadbald rex Cant-- uariorum transiens ex hac uita Earconbercto filio regni gubemacula reliquit; quae ille suscepta xxiiii annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium xl dierum obseruari principali auctoritate praecepit.
quae ne facile a quopiam posset Contemni, in transgressores dignas et Competente punitiones proposuit Cuius filia 1 EarCongotae ut condigna parenti suboles magnarum fuit uirgo uirtutum, semiens domino in monasterio quod in regione Francorum Constructum est ab abbatissa nobili sim uocabulo Fara in loco qui dicitur In Brige. nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis 1 Constructis, multi de Brittania monachicae conuersationis gratia Francorum uel Galliarum monasteria adire solebant, sed et filias suas eisdem erudiendas a sponso Caelesti
Copulandas mittebant, maxime in Brige et in Cale et in Andilegum monasterio inter quas erat Saethryd, filia uxo-storis Annae regis orientalium Anglorum Cuius supra meminimus, et filia naturalis eiusdem regis Aedilberg; quae
utraque Cum esset peregrina, prae merito uirtutum eiusdem
monasterii Brigensis est abbatissa constituta cuius regis filia maior Sexburg uxor arconbercti regis Cantuariorum: habuit filiam Earcongotam de qua sumus dicturi. Huius autem uirginis deo dicatae multa quidem ab incolis loci illius solent opera uirtutum et signa miraCulorum usque hodie narrari uerum nos de transitu tantum illius quo caelestia regna petiit aliquid breuiter dicere sussiciat. ac inminente ergo die suae uocationis coepit circuire in m.
58쪽
nasterio casulas infirmarum Christi famularum earumque uel maxime quae uel aetate prouectae uel probitate erant morum insigniores quarum se omnium precibus humiliter Commendans, obitum proxime suum, quem reuelatione didicerat, non celauit esse futurum quam uidelicet reuela Stionem huiusmodi esse perhibebat uidisse se albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare, osque a
se interrogatos, quid quaererent aut quid ibi uellent, respondisse quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud
nomisma quod eo de Cantia uenerat secum adsumerent Ioipsa autem nocte, in cuius ultima parte id est incipiente aurora praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se Concentu angelorum psallentium audisse reserebant, sed et sonitum quasi is plurimae multitudinis monasterium ingredientis; unde mox egressi dignoscere quid esset, uiderunt lucem Caelitus emissam suisse permaximam; quae sanctam illam animam camis uinculis absolutam ad aeterna patriae caelestis gaudia ducebat addunt et alia quae ipsa nocte in monasteriodo eodem diuinitus fuerint ostensa miracula; sed haec nos ad alia tendentes suis narrare permittimus. Sepultum est autem Corpus uenerabile uirginis et sponsae Christi in
ecclesia beati protomartyris Stephani placuitque post diem
tertium ut lapis quo monumentum tegebatur amoueretur 5
et altius ipso in loco reponeretur; quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis qui adstabant fratribus ac sororibus quasi opobalsami cellaria esse
Sed et matertera eius de qua diximus Aedilberg et ipsarao
deo dilectam perpetuae uirginitatis gloriam in magna Corporis continentia conseruauit; quae Cuius esset uirtutis,
59쪽
9 AEDILBERG. 'S DEATH. 35 magis post moriem clarui cum enim esset abbatissa, Coepit facere in monasterio suo ecclesiam in honoremoninium apostolorum, in qua suum corpus sepelliri cupiebati sed cum opus idem ad medium ferme esset perductum, scilla ne hoc perficeret morte praerepta est et in ipso eoclesiae loco ubi desiderabat Condita post cuius moriem fratribus alia magis curantibus, intermissum est hoc aedificium annis usi quibus completis statuerunt ob nimi tatem laboris huius structuram ecclesiae unditus relinio quere, ossa uero abbatissae illo de loco eleuata in aliam
ecclesiam quae esset Perfecta a dedicata transferre et aperientes sepulchrum eius ita intemeratum corpus inuenere ut a Corruptione ConcuPiSCentiae Carnali erat inmune; et
ita denuo lotum atque aliis uestibus indutum transtuleruntis illud in ecclesiam beati Stephani manyris cuius uidelicet natalis ibi solet in magna gloria celebrari die nonarum
DIGNAVIT autem suald Christianissimus rex Nordam dio hymbrorum iiii annis adnumerato etiam illo quem et seralis impietas regis Brettonum et apostasia demens digum Anglorum detestabilem fecerat siquidem ut supra
docuimus unanimo omnium consensu firmatum est ut nomen et memoria apostatarum de catalogo regum Christi et 5 norum prorsus holeri deberet neque aliquis regno eorum annus adnotari quo completo annorum curriculo occisus
est commisso graui proelio ab eadem pagana gente Pagminque rege Merciorum a quo et praedecessor eius Aeduini peremtus fuerat, in loco qui lingua Anglorum nuncupatura Maserfelth, anno aetatis suae xxxviii die quinto mensis
60쪽
Cuius quanta uis in deum quae deuotio mentis fuerit, etiam post mortem uirtutum miraculis claruit namque in loco ubi pro patria dimicans a paganis interfectus est, usque hodie sanitates infirmorum et hominum et PeCorum Celebrari non desinunt unde contigit ut puluerem ipsum ubi corpus eius in terram conruit multi auferentes et in aquam mittentes suis per haec infirmis multum commodi adserrentiqui uidelicet mos adeo increbruit, ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturae uirilis altam reddiderit. nec mirandum in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper sdum uiueret infirmis et pauperibus consulere elimosynas dare opem serre non cessabat et multa quidem in loco illo uel de puluere loci illius acta uirtutum miracula nam
rantur; sed nos duo tantum quae a maioribus audiuimus reserre satis duximus. 15Νon multo post intersectionem eius exacto tempore contigit ut quidam equo sedens iter iuxta locum ageret illum; cuius equus subito lassescere consistere Caput in terram deClinare spumas ex ore demittere et augescente dolore nimio in terram Coepit ruere desiluit eques et a ostramine substrato coepit expectare horam qua aut mel, oratum reciperet iumentum aut relinqueret mortuum at
ipsum diu graui dolore uexatum, Cum diuersas in partes Se torqueret, repente uolutando deuenit in illud loci ubi
rex memorabilis occubuit ne mora, quiescente dolore ascessabat ab insanis membrorum motibus et Consueto equorum more quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim sese uoluere, Statimque XSurgens quasi sanum per omnia, uirecta herbarum auidius carpere coepit.
Quo ille uiso ut uir sagacis ingenii intellexit aliquid omirae sanctitatis huic loco quo equus est curatus inesse; et posito ibi signo non multo post ascendit equum atque