Dialectica Ioannis Caesarii viri vndecunque doctissimi, nunc recens Hermanni Raiiani ... fructuosis scholiis illustrata, & in multis locis emendata. Accessit huic Ioanni Murmellii Isagoge in decem Aristotelis Praedicamenta

발행: 1559년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

TRACTAT vs I. 2.2

eo , cuius est proprium, accidens uero minime. Hactenus de quinque praedicabilibus uocibus , restat nunc ut praedicamenta aggrediamur.

Ex Post T A breuiter natura cuiusque uniuersalis,duo sunt quae hic Caesarius docet,alterum in quo quinque uniuersalia conueniant, alterum in quo differant. Commune hanc comunitatem. Er Ti vi csAret docet. Sed principaliter Accidens dicitur primo de indiuiduis,deinde de speciebus, contra uero proprium primo predicatur de specie,se cundo loco de individuus.Commue ed aptori hic locus quomodo sit intelligendus,initio a nobis dictum est. Et dissere tia i proprio Hinc loco ex diametro aduertari iudetur id quod scribit Aristo. ij.cap. septimi libri Topicorum .Qug-cunque locum habet in finitione in quid est enuntiantur. At disserentia locum habet in finitione,ergo in quid praedicatur:sic & ex priore sensu difficilis , sic submouendus est differentia in quid praedicatur quia indicat rei essentiam, in quale autem dicitur quia per eam recte ad quaestionem factam per quale, responde-- mus.

42쪽

IN TRACTATVM SECUNDUM, in quo de praedicamentis agitur, & primum osteditur quid sit praedicamentum,& cur ita appelletur.

PRAEFATIO.

D t praedicamelis deinceps scripturus,operae precium facere uidebor, si quid sit praedicamentum prius exposuero,ne nominis uis ipsum lectorem ad illorum iam cognitionem properantem,longius aequo remoretur,ut pote nodum perspect duntamen interim quid sit scire laborat.Praedicamentum igitur est ( ut & a Traperuntio definitur) terminorum,qui secundum nulla complexionem dictitur,natura rerum ordinatio. Quae definitio,ut mihi quidem uidetur,hunc habet intelle mim,quod praedicamentum nil aliud est, quam series quaedam terminorum incomplexorum,quatenus ex his natura, id est,ratione rerum alii aliis subiiciuntur, alii de aliis praedicantur. Caeterum nomen praedicamenti dictum hinc esse uidetur,quod de omnibus praedicantur decem numero praedicamenta.uelut ipsorum uocabulorum elementa quaedam, Quo nomine & Quintilianus ea uocat,& approbat Laurentius Valla, quod sensus scilicet caeterorum uocabulorum ad ista, tanquam ad elementa & principia referantur, ob eamq; rem sutidem ait genera quoque dicuntur,quod ex his caetera significata gignantur, quorumqs nullum alio superius est aut aIteri genus, sed ipsa genera sunt principalia, imo uero, si sic dicere licet, principalissima genera. Quoniam uero eorum quae praedicantur, alia quidem praedicantur aequivoce,alia univoce, alia uero denominative:ab aequivocis igitur & univocis & denominatiuis,necnon & ab aliis quibusdam . quae ante praedica

menta

43쪽

T RAC T A T v s II. 2smenta a recetioribus dicuntur,ut ea quae sequuntur ipsorum praedicamentorum traditionem, Post praedicamenta ab eisdem appellantur, uocibus quidem nouis, at non adeo impropriis,hunc ipsum tractatum auspicari couuenit:

ARi s TOTELES primns omnium decem constitute in Histriquae a Quintiliano lib. iij. cap.vii. Elementa dicuntur,a Boetio praedicamenta. Est autem Moi opta uerbum forense,& accuso,damno,proprie significat. Deinde alio transfertur,& alterum de altero enuntiari significat. Vnde Moi opset praedicamentum,nomen generale. Caeterum ne aliquid erroris in uocabulo relinquatur, praedica menti nomen distinguendum est. Praedicamentum quandoque pro supremo genere sumitur. Et sic dicimus decem esse praedicamenta. Quandoque pro ipsa serie generum specierum. Et sic accipitur, cum dicimus homo est in predicamento substantiae.Virtus in praedicamento,qualitatis, postremo pro quouis uocabulo communi.Quoniam uero. Ex hoc loco sumitur diuisio eorum quae praedicantur. Quaedapraedicantur univoce,hoc est cum ratio de eodem dicitur, de quo ipsum nomen. Vt uirtus dicitur uni uoce de Iusti lia,quia & nomen uirtus, & eius finitio, dicitur de iustitia . Quaedam predicantur aequi uoce,hoc est,cum nomen dicitur de aliquo, sed ratio non eadem de eodem ut OA c nomen,dicitur de instrumento quo reserantur,& clauduntur

ostia,& de massa illa carnea quae est sub collo boum. Qua latini palearia uocant sed secundum diuersam rationem. Quaedam praedicantur denominatiue,hoc est a quibus subiecta aliquam sumunt appellationem,ut iustus forsis.

De aequivoci S,uniuocis,& denominatiuis. A E I v o C A dicuntur,quorum nomen solum commune est, secundum nomen uero ratio substantis

diuersa, ut animal homo, quod dictum est, hominiae tamen speciem interim reserens . Horum sane utriq; nomen commune est solum nempe animalis: at uer sub

stantiae

44쪽

DE PRAX DICAMEN Tissantiae ratiostcundu ipsum nomen alia atque alia. Vni

uoca uero decuntur,quorum nomen commune est, et

cundum nomen ratio substantiae eadem, ut animal hoismo, O quod es equus . Horum nanque unumquodque( homo inquam ct equus I animal est,et animalis quoque ratione,hoc est,definitionem suscipit, quae quidemessubstantia animata sin ilis. Denominatiua porro dicuntur,quaecunque ab aliquo,nempe ab ipso principali,solo casu disserentia Scundum nomen habent appetalationem,util fortitudine fortis,G rammatica d Grammaticis . Hic iam illud addenta,quod nomen in his definitionibus nosiolam pro ea orationis part quae a Grammaticis prima consederatur,std et pro caeteris orationis partibus perinde accipitur. Tomen itaque hoc loco a

cipiendum , ut sit omnis rerum per uocem significatio , id est , omne uocabulum.

Antequam Aristoteles singula praedicamenta excutiat quaedam praefatur quae uulgo antepraedicamenta uocabulo magis usu trito, quam latino dicuntur, eo quod aliquid lucis praedicamentis adferant: Primo finiuntur aequivoca, quia decem praedicamenta aequivoca sunt respectu huius nominis praedicamentum. Haec descriptio complectitur aequi uoca aequi uocata, hoc est plura eiusdem nominis significata diuersa. Ipsum nomen aequivocum aequivocans dicitur. Vt animal uiuum,& animal pictum sunt aequivoca aequi uocata animalis. Per substantiae rationem intelligimus sinitionem tam essentialem, quam accidentariam. Nam in accidentibus aequivoca sunt,ut clarum in uoce,& clarum in coloribus, sunt aequivoca clari. Id Aristoteles docet decimo- tertio cap. j libri Topicorum. Dicuntur Hoc ait, quia res per se aequivocae non sunt, nisi id a communi nomine habeant. Voces enim dicuntur res uero sunt. Solum.) Partiacula solum duobus modis sumitur. Primum cum unum si-

45쪽

TRACTA TUS II. et Discamus aliquid, ut solus est mundus, hoc est unus est

mundus. Secundo cum significamus diuisionem quandam ut sola est mihi uestis non etiam toga. Et ita hic sumitur. Aequi uocis est solum nomen commune, hoc est no etiam nominis finitio. Ex descriptione aequi uocorum nullo negotio univoca intelliguntur. De denominatiuis) Comunis Dialecticorum schola triplicia constituit denominativa. Quaedam uoce tantum,quae initio conueniunt,& disserunt te minatione finali, sed non conueniunt significatione, ut cursor & cursus. Quaedam significatione tantum, quae significatione conueniunt, sed non uoce ut uirtus, studiosus.

Quaedam uoce & significatione simul, quae & uoce & significatione couenitit: ut iustitia iustus. Et haec hic finiuntur.

Haec ut constituantur tria necessaria sunt, ut re conueniat ut nomen retineant,& nominis quaedam fiat inflexio. Neque haec distinctio pro nihilo ducenda est. Sine ea enim in numeri Aristotelis loci plene & per 'mnes numeros intelligi non possunt. Et quoniam praemia & emolumenta ( ut Plinius ait) in omnibus rebus maxime spectantur, ex histribus finitionibus tres constituam regulas. Prima, nullum aequivocum, ut aequivocum in ullo ordine praedicamenti locum habet. Praedicamenta enim quae uni uocasunt, haec tanquam noxias herbas a suis do inciliis arcent. Secunda, omne uni vocum in aliqua classe praedicamenti est. Tertia, Denominatiuum est in eodem ordine, in

quo denominans. Vt iustum est in qualitate, quia in ea est iustitia.

De complexis,& incomplexis,Diuisio prima.

E o R v M quae dicuntur, alia quidem dicuntur cum complexione,alla uero sine complexione. Sine co-

plexione dicuntur quaecunq; fecundum simplicem uocis

snii proferuntur, ut homo,equus, uincit, currit. Cum complexione uero, quaecunque uel coniunStione aliqua copulantur, ut Socrates uel Tlato:ue ecundu aliquod accidens conjunguntur, ut uerbigratia, quia in Socraatem

46쪽

DE PRAEDICAMENTI stem ambulatio uenat hinc didicimus, Socrates ambulat aut sit qualitate forte aliqua affectus fuerit, utpotesapientie,diximus, Socrates sapienses.

Primia diuisio quam praeponit, ut ostendat terminos complexos reiici a praedicamentis,in complexos uero in eis locum habere. Id quod ex praedicamenti finitione perspicuum est. Dicuntur Dicuntur,inquit,quia hic de primis rerum uocabulis sermonem instituit. Vt enim vocum est dici ita rerum esse.

De iis quae uel praedicatur de aliquo, uel in subiecto aliquo sunt,diuisio secunda.RvRsus autem praeter hanc,et alia ex imo ristotele subjciatur diuisio , quae talis est, Eorum quae sunt otia quidem desubjecto dicuntur aliquo,in subiecto uero non sunt,ut homo: alia uero in subiecto quide sunt aliquo,desubiecto uero nullo dicuntur,ut hoc albur alia in desubiecto dicuntur aliquo, inpubiecto sunt,ut color . nam hic desubiecto quopiam, ut albo praedicatur, in in corpore insuper reperitur: omnis enim color in corpore es: alia neque insubjecto sunt, neque de subi Cio dicuntur aliquo,ut Socrates,ra quodcunque subsantiae nomen singulare, indiuiduum.

Secunda diuisio quae complectitur omnes res existetes . Nam omne quod est,aut substan tia est aut accidens. Si sub santia,aut uniuersalis aut particularis. Si accidens,aut uniuersale,aut particulare. Eorum prima pars diuisionis sub qua continentur omnes substantiae uniuersales,ut genera, di species, Dici de subiecto est superius praedicari secunduessentiam de suo inseriori,ut corpus est subitantia, animal est corpus. Alia uero. ) Secunda pars, sub qua continentur accidentia particularia, ut haec Albedo, h(c grammatica . Esse in subiecto est praedicatum aecidentaliter de subiecto idci, Alia eici Tertia pars quae continet uniuersalia accidentium

47쪽

TRACTAT us o. 2stium. Nam haec duplicem habet respectum, alterum ad sua

inferiora,de quibus secundum estentiam dicuntur, ut color dealbedine et alterum ad subiecta quibus inhaerent, & de quibus accidentaliter dicuntur, ut coloratum de Corpore. Ex quo loco constat (in quo plerique haerent) nullum e se incommodum,idem & secundum essentiam, & secunduaccidens de diuersis enuntiari. Alia neque Quarta pars quae complectitur omnes substantias particulares, siue indiuidua. Haec nec de subiecto dicuntur, nec in subiecto sunt. Nam nullo modo in pronuntiatis,a disciplina receptis praedicantur. A prima substantia (inquit Aristoteles nulla est

praedicatio.

De nouem modis,quibus quippiam inesse alicui dicitur. CONfENTANAvM fortias fuerit hoc loco ad cere nouem modos, quibus esse in aliquo quippiam dicitur et quos ex Boetio obseruauimus, in his, quae in ri-yotelis Praedicamenta scripsit,cόmentares. Quos haud dubie uir ille,ex quarto risotelis de Thoesico auditu libro,ubi de loco tractat, di exprimo deinde Alexandri Aphrodisii de anima libro multo ante collegisse existia mandus est. Itaque dici ur esse aliquid aut ut in loco, ut quum dicimus quempiam in foro esse, aut in theatro:

ut in uast, ut triticum in modio, di in dolio uinum, aut ut pars in toto, ut pupilla in oculo, S in manu digitus eo haec omnia in toto corpore: aut ut totuim in partibus ueluti corpus in omnibus suis membris: aut ut ingenere Diecies,ut homo in animali: aut genus in stetiebus suis,ut animal in homine, one,equo, boue: aut ut in fine,ut in beatitudine,quae ceria finis est bene actae uitae: aut ut in potete ut in Imperatore totius regni sue imperi moderatioraui ut in materiasiorma,ut in aere, e in

48쪽

DE PRAEDICAMENTIS

namore Iouis statua: quo qurde modo, et accidens hie a Dac in aliquo esse dicitur,ut in Abiecto. Praeter hos auitem nouem modos a Ioanne Damasceno duo adduntur, At in tempore, ueluti cum dicimus, Noe tempore dii Aiumfuis. Et ut in es ciente causa,ut in Deo omnia,et in artifice rationes eorum, quae ab ipso emanant.

Consentatuum. moniam dictum ei, aliqua dici de subiecto, aliqua esse in subiecto,ideo nunc addit modos, quibus aliud in alio esse dicitur. In his nihil est, quod studiosum lectorem remorari possit.

De iis , quae ordine quodam de subiecto aliquo praedicantur.

N n o alterum de altero, ut Osubiecto quopiam praedicatur,quaecunque dicuntur de eo quod praedicatur, omnia S de subiecto imo praedicantur: ut quia homo de Socrate praedicatur,de homine uero S animal substantia, ct animal igitur, O substantia de Socrate quoque ipso praedicantur. Quare si Socrates homo est, idem nimirum Socrates oe animal est, oesu stantia. Sciendum tamen quod intellectus regulae acciapi debet de se praedicatis, quae nomina punt, rei subsantiam explicantes,non et id de js,quae nomina sunt ali rum nominum designatiuadue pecudae impositionis nomina, O per hoc nominu nomina d diuo Seuerino Bo tio,d recentioribus uer) nomina ,siue termini fecundae intentionis appellantur: cuiusmodi sunt genus, Decies , subtilium,praedicatu, hissimilia. suapropter de homine licet Des praedicetur, et homo de Socrate,no perinde tamen di de Socrate ipso Despraedicabitur unqua.

49쪽

TRACTAT vs II. 26 Qv ANDO alterum Haec prima regula docet quid sit dici de subiecto. Est intelligenda de vocibus necessario, cohaerentibus. Quicquid enim dicitur de praedicato necessario,etiam dicitur de subiecto. Sic Plato colligit libro de Republica secudo. Deus est bonus,bonum est innoxium, innoxium,nihil tacit mali: ergo Deus nihil facit mali. Haec regula etiam locum habet in accidentibus t iustitia est habitus,habitus est qualitas, Ergo iustitia est malitas. At interminis non necessario cohaerentibus haec regula non habet locum,ut non recte sic colliges,homo est animal, Ani mal est genus : Ergo homo est genus. Est etiam hic alia cautio ut totum praedicatum primae propositionis, fiat subiectum secunda . Quare non sequitur Ioannes habet animam rationalem. Anima rationalis est immortalis r ergo Ioannes est immortalis .

De nominibus siue uocibus,quae uulgo primaedi secundae tum in tetionis, tum impositionis, siue nomina,siue uoces appellantia P. H A N et igitur ob causam haud ab re fuerit pauli altius hoc loco repetere atque adnotare duplicia esse nomina sue uoces,quibus in tradendis disciplinis atque artibus passim utuntur autores , uidelicet alia ex his dici primae,altasecundae immitionis,sive futurum us Dialecticorum ea appellat s primae ct poetidae ilitentionis nomina eque id quide omnino temere. 2Xam qua primae siue intentionis siue impositionis nomina dicuntur,

ea sic appellata esse certum est quod qui uocabula insi,

tuere in animo habueruvi, primum quidem ij intenti runt ut ipsis rebus nomina inderent, siue imponerent, quae rerum uocabula S essent, dicerentur: qualia sunt ea uocabula cum primis, quibus uulgus hominum Hism utitur in exprimendissetis inuicem conceptibus , in quibus utimur in disciplinis iis naturalibus, tum mo

50쪽

DE PRAEDICAMENTIsralibus addo di in mathematicis S in diuina philosophia.' alijs plerisque,deinde nero cum uiderent ijdem necessarias fore artes aliquas,per quas disceremus et sciremus recte ac proprie uti illis nominibus iam postis , ut quae docerent nos illorum significationes, proprietates elegantias in in summa illorum aptas ubiq; co- positiones due ut quid animo tuo conceperis ali indica

re postis: silue ut quid uerum quidne falsum sit, statim

di udicare post,quicunque loquentem attrem audierit: sue ut auditorem inducere queas ad assentiendum tibi, quod persuadere conaris: hinc illi veluti iam secundo loco intenderurit ac mente conceperunt , ut ipsis nominisbus uocabula imponerent inderentque . Cuiusmodi nomina siue uocabula sunt, quibus tum in Grammatica , tum in Dialectica,tum in Rhetorica arte utimur. Vnde

in ipsa secundae siue impositionis, e intentionis nomiana tandem dici coeperunt. Et haec quidem mea de his nominibus siue uocibus sententia est: nec uideo aliam h ius discriminis inter ipsas uoces rationem magis cons nam rei proposita: quacuque uero alij protulerint reddiderintque , eam mihi ut nec refellere omnino , ita nec probare admodum durae fuerit: iudicium tamen suum cuique relinquo. Nos interim ad instituta reuertamur.

HANC io irvR Hoc caput addit Caesariumquia insuperiori capite, nominam secundae impositionis, mentionem habuit . Caesarius satis dilucide quid sentiat explicat. Nomina primae impositionis dicuntur quibus animi nostri Sensa euoluimus atque explicamus. Primit rebus ipsis indita sunt,& ob id nomina reru dicta. Nomina secundae impositionis dicuntur quibus rerum nomina designamus. Ea voetius nomina nominum vocat. Nomina primae impositionis

SEARCH

MENU NAVIGATION