Castrucci Bonamici de rebus ad velitras gestis anno MDCCXLIV et de bello italico commentarios

발행: 1764년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

151쪽

Liber Primus . IO9sis expetitum restituturum. Legatus statim cupidius fortaile, quam oportebat, rem arripit, auri pondus Reipublicae nomine pollicetur Genuenses, quanquam' pecunia immanis erat, Legatus temere, inconsulto Senata, rem transegisse videbatur, tamen, quoniam Valde ei publica intererat Finario potiri, respondent: Quod Legatus cum C esare de Finario egerit, id Senatum censereratum, atque e Republica esse. Itaque praesens Gesari pecunia adnumeratur. Finarium oppidum ad Genuentes eo jure redit, ut piorum antiquutus Genuensim fuerit 3 Hispanorum eis Re- g n dicebatur deque eo diserte admodum in quadruvlici foedere per potentusimos Reges G

nuensibus cautum est. Eo tum statu res erat cum repente noVu extitit Finarii captator Allobrogum Dux, nulla quidem causa, quae afferri

potiet, sed imperii proferendi cupiditate inductus. Horum familia Ducum belli ea quidem, pacis que artibus insignis est, sed ita instituta, ut pro animi magnitudine angustos se fines habere semper putet . Nam opimas Cisalpinae Galliae regiones nacta foederibus, bellis, loci imprimis opportunitate, quod emittere in Italiam transalpinas nationes .coercere una dicatur polle, usque eo progreisa est, ut regium ex Sardinia polleis nomen adepta Italiae omni imminere videatur. Unum ei deesse ad opes confirmandas videtur paulo liberior, atque commodior ad m,

re aditus. Nam illa omnis, quae in ipsius ditione est, circa Oxibios ora, importuosa est, atque ipse Oxibiorum portus dissicilis, magnarum naVium minime capax . Ea de causa insidiari Ab

152쪽

IIo De Bello Italiso Allobrogum Duces temporibus, insidiari finitimis S potissimum Genuensibus, qui maritimi valde sunt, jampridem coeperant. Genuenses etsi in

Italis faucibus collocati, plurimas ad bellum It Iicu terra marique opportunitates habeant, niliblosecius quieti is quae omnium fere Italia Principum hoc tempore mens est, ut ne injuriis qui dein exagitati ad arma descendant, imbelles, suis contenti finibus, sibi jamdiu vivere consueVerant. Erexerat clames illorum i animos potius quam concitarat Vicini nunquam non vigilantis magnitudo, atque assidua inter finitimos aemulatio. At Carolus Emanuel Sardinia Rex cum a Majorum suorum Virtute, atque institutis non deg

neraret, acer, bellicosus, atque in omnem occasionem , intentus, superiores jam Italico bello

Caros, Caesari societatem istentaVerat duam, ω societatis praemium cum multa alja, tun

Finarium imprimis flagitaverat Grave id Gelari, suaque fide 3 majestate indignum visum est . itaque negatum cille ejusmodi irrit,

tus flensione cum Gallis, atque Hispanis adve sus Caesarem conjurat Bellum geritur. Sed pax repente consequuta non commodissima illi accidit. Nam cum Finarium speraret, omnem fere Cisalpinam Galliam teneret, ea dumtaXat parte contentu eile cogitur, quae ad NoVariensem, Dertonensem agrum, angarumque regionem p Hat Avellit mihilominus a Genuentium finibus Regium, Altum, Capra unam, partem etiam Ba

dineti, partem citet Carosii, quae Genuensium erat, ibi vindicat, eaque . Omnia ad angaruna spectare regionem fidenter sane confirmat. Sunt

illi

153쪽

illi quidem pagi in montibus ignobiles, ed mrant baidiniae Regi ad ea perficienda , quae jaia tum adVersus Genuenses meditabatur, , xi ne opportuni . Genuentes suos ii dicere nihil ad angas pertinere, polieisioni Vetust,tem , Imperii etiam Romani jus proponere Vim queri, obtestari , legatos trans alpes usque ad Gesarem, atque in Galliam mittere . Non audiuntur. Vicit enim, aut vis, ut fere semper, aut praesens utilitas, aut denique non ea causa satis digna visa est , quae pacem , sancitum iam foedus conVelleret . Mortuo Drolo Sexto Caesare, bellum statim inter orboniΟS, atque Austriacos coortum est. Initio hujus belli Sardiniae Rex , armatu quanquam eliet, nullam se tamen in partem OVebat, quietem se, atque Italicae libertati consulere dicebat velle re autem Vera expectabat , dum statueret utrius partis eis mallet nam ab utraque imgentibus pollicitationibus solicitabatur eoque potillimum accederet, quo uberioribus praemiis invitaretur. Equiti Osorio, quem Sardinis Rex legaverat jam pridem ad Britanniae Regem, multa intercedebat cum Joanne arteretio necessitudo. Is magnae inter Britannos auctoritatis atque ipsius Britannorum Regis summus erat in imperio Administer Carteretius, cum plane ex Britanniae ulu eis intelligeret, oportere Gallorum , qui perpetui Britannorum hostes sunt, nimias jam opes quam maxime infringi atque imminui, Sardiniae contra Regi augeri, confirmari, ut ab ea Galliae parte, quae Illi finitima, atque etiam ius timor est distine

154쪽

III. De Bello Palico aeri e per se, atque adoriri Gallos possiet taquili Oibrio, per eumque Sardiniae Regi e suadere Omnibu modis conabatur, ut cum Britannis, atque Austriacis adversus Gallos, o honiosque omnes consentiret. Homo blertissimus Oibrius,' qui Regis sui mentem probe nollet, quasi recusaret quod Vehementer optabat, Regem in eo suum excusare impense coepit, quod adversariorum potentiam , c belli exitus incertis simos Vereretur: non iis illum ella divitiis, non viribus, ut orbonios, qui valentiissimi modo sint, irritare in se aut debeat, aut omnino pos sit Austriacos tot in Germania detrimentis acceptis acer nolle illum , quod stultissimum est alienam rem suo periculo curare. Sin autem imsperata rerum commutatione, quod plerumque inhello evenit, A sociorum auxiliis se se AustriaciereXerint, ac superiores fuerint, tum vero illud Verendum esse, ne non sibi potius Austriaci victores, quam sociis consulant, atque his belli onus, sibi victoriae usum reservent. Contra haec Carteretius, omnia Sardinis Regi parata a Britannis eis demonstrat, arma, Viros, pecuniZm, magna mari auxilia, magno commeatus, quibus copiis, atque opibus non esse cur orbonios hones, atque incerta praeliorum tantopere ex perhorresceret errare illuna vehementer, si conlilium sibi capere separatim polle peret e Vocato in taliam, quod Austriacorum potentia imminuta, accidere necesse ell, Philippo altero Hispaniarum Regis filio, ecquem Austriacis, emitem ipsi tandem in Italia iocum eis putet Ean

155쪽

Liber Primus. 13 multo etiam ipsi graviorem subeundam esse, si Borbonii Vicerint, quem eorum undique Viribus circumclusum, fructuositisimis Cisalpitu Galliae regionibus mulctatum in avitisalpium jugis regnare precario Vix patiantur demque proponeret

ipse societatis conditiones,' quae ab Austriacis postularet, interposita Britannorum Regis fide,

habere certe confideret. Haec acta in Britannia, eademque Regi Sardiniae nunciata in Italiam celeriter sunt. Et secundum ea multae illum res homtabantur, quare sibi societatem cum Austriacis faciendam putaret imprimis, quod Borbonios consuescere paulatim in Italiam cum exercitibustrantire ibi esse periculolum videbat modo Carolum, nunc Philippum, neque sibi homines magnis imperiis, regnisque assueto obtemperaturOS existimabat, quin aliqua Italia proVincia recepta, ut paucis antea ann19 Carolus Rex Neapolis fe-cliuet, subito ad maiora contenderent. Suis auten rationibus magis conducere arbitrabatur Austriacorum humilitatem, quam florentem orbonium

statum; propterea quod Austriaci, stare, ut miseri, conditionibus necellario coguntur rejecti enim ab se, quo in Italia confugient 8 3 quae

daturos receperint, reapse dare extemplo possint.

At illi alteri potentiores, fide facile suae obliviscentur , c libertatem prius eripiunt, qu9sa

promitia exsolvant. Postremo metuendum se Amstriacis eis posse, cum metuere orbomo certe

debeat imperii etiam, commerciique ad mare proferendi viam ostendi, quod a Gallis Narbonensibus, atque a Genuensibus , aVersum traduci

156쪽

o De Bello Itali stannorum societas, atque amicitia peropportuna videbatur, quod maxime num nati homines mari potentillimi ellent, adeo ut bellum. eorum

pecunia tolerari, perfici etiam poisit. His de causis placuit ei, ut itera ad Legatum uum in Britanniam mitteret: si citerioris Galliae pamtem aliquam Austriaci sibi extemplo dent, uti vanis promissis non se duci intelligat, mi Finarium Genuensium oppidum attribui sibi, aliqua interposita causa, velint item si triginta hominum millia a pasto statim foedere in Italiam mittere sibi, Italiaeque ubsidio polliceantur, foedus se se cum iis facturum esse , eosdemque , amicos,' nostes habiturum, quos ipsi habeant.

Postulata Regis Sardiniae quam maturrime in Germaniam ad Reginam Ungariae perferenda curavit Britanniae Rex cum literis, quίe illam serio monerent , conditione ne respueret: suis rebus aliter consuli non posse . Regina imponi sibi a lociis duriora querebatur, quam pene possent ab nostibus imperari, si victa discessisset. Einarium porro , quod Genuenses a Carolo Patre suo grandi numerata pecunia coem rint, eamque ipsa emptionem jure jurando fi maverit, Regi Sardinia condonare turpillimum sibi, minimeque consentaneum esse demonstra-bZt. Quel enim conVenire, ut ejus fidem ipsacon Velleret , pro cujus haereditate Patris bellum acerrimum susciperet Praeterea cum tot hostes circumstent, atque immineant, non prudentissime fieri dicebat, ut Genuenses ultro, ac sine

certa quadam causa commoVeantur . Negabat

Britannia Rex, grave Reginae videri debere ex,

157쪽

L1ber Primus. Is qua unius proVinciae parte redimere amicitiam ejus Regis, quo reta, Merepta in Italia, recuperare speret, reliqua omnia obtinere neque fidei

tam severe habendam eis rationem docebat, cum de regno, atque incolumitate agatur Genuenses

vero quid Vereretur Ignavos homines, timidos, neque in bellis gerendis , sed in mercaturis facie dis exercitatos, qui neque Vires ad nocendum' heant, , si attulerint, facili negotio coerceri, proteri etiam possint. Tandem Regina Vel Britannorum fatigata literis, penes quosin consilii,

virium erat auctoritas Vel suo etiam peric Io admonita, ne Sardinis Rex, ad hostes suos repudiatus delaberetur, cum e societatem Britannorum item Rege inire constituit. Itaque duorum Regum, Reginae Legati Olbrius rei fere omnis auctor praecipuus, concitator Carteretius, Ggnatius, Vasnerius Ormaciam OnUeniunc. Ipse adest Britannorum Rex Sancitur foedus quo ex foedere consilia , Vires, arma, cuniam conferre bellum terra marique gerere, in eoque perseVerare uniVersi tenerentur, quoad omni orbonii talia pellerentur triginta equutum, peditumque millia Regina Ungariae, xlv. millia Sardinis Rex confecta, parataque in Italia haberent Britanni praeter trecenties HS quod

singulis annis Sardinis Regi in belli sumptum

darent, cum alida, instructaque bellicarum N vium lati infero mari navigarent, ut eis en Ι- talite littoribus praesidio adversus hostes quae pars citerioris Galliae cis Ticinum, atque intra Nura amnes est, .nominatim Placentia, atque Oviam Urbes, quaeque a Num amni sente proq

158쪽

116 Bello Italicope Genuentam fines ad lacus usque Uerbanum, atque Helvetiorum pagos pertingit, Xceptis msulis, quae sunt contra Ticinum Urbem, ea Omnis Sardinis Regi extemplo cederet Finarii item recipiendi us eidem potestasque eliet quae hello Regna, quaeVe proVinciae receptae in Italia essent, eas sibi Ungariae Regina naberet Britanni omnes Italiae portu com mercio paterent iisque, ubi eis Videretur, emporium aliquod constitueretur.

His de rebus quanquam secreto apud ormaciam assis, atque coastitutis primi in Italia Genuenses certiores faeti sunt diligentia, ac literis Ioannis Francisci alla vicini, qui Reipublicae Legatus Britannorum Regis alutandi causa orma

ciam Venerat.

Hoc loco non abhorret a proposito ea scribere, quae de Genuensibus cum ego umerem, fico periebam: Homines eis naVos, atque industrios;

optimis legibus, libertate indomita habere Urbem

arte naturaque munitam, mari, terraque 'portunam maximas ex eo diVitia atque opes

quaesisse Profligatis olim Pisanis, attritis Uenetis, magnum soris nomen, marique imperium obtinuis te domi factionibus, proscriptionibus, caedibus, omnique seditionis genere laborasse eam Obrem factum esse, ut angustis terra finibus uteremtur non prius conq*ievisse, quam ante annis CLXXVI. magnorum Principum legatis arbitris convenirent, eamque, quae nunc est, Rempublicam constituerent Nobilitas regnaret, plebs nullo numero esset. Nobiles ii dicerentur omnes,

quibus in C0ncilium Majus aditus pateret, is

159쪽

Liber Primus. XIIcilia duo Civitatis essent; Majus, Minusque O-

carentur: legum condendarum, Vectigalium imponendorum, nonnullorum Magistratuum creandorum Majori potestas isset de pace, ac bello, deque omni Reipublicae statu Minus, adhibito Senatu, decerneret summa esset Senatus auctoritas penes ipsum, Ducem, quo nomine civitatis Principem appellant, qui regnum obtinet biennium, totius imperii species, ac dignitas esset nemini praeter Ducer cum Senatu, Onciliisque agendi ias eis et Dux igitur pro more, institutoque Reipublici ex literis Ioannis Francisci Pallavicini ad Senatum, Minusque Concilium retulit Patres, hoc accepto nuncio, Varie asticiebantur. Erant praeferocis ingenii aliqui, qui bellum statim, arma, legiones, castra denum Carent, orbonios socios accerserent, quorum opibus Sardinis Regem deprimerent, Austriacos coercerent. Imperiorum etiam in bello, glori ecupiditate, ac spe incitabantur. Plerique natura, usuUe rerum tardiores, seque, Rempublicam circumspicientes a consiliis fortibus refugiebant: belli casus, aerarii dasnna, tributi nomen liberis praesertim civitatibus graVe, mare infestuin hostem finitimum, socios longinquos cogitabant, atque etiam hos ipsos suspeeios habebant, componi rem, aut mitigari posse sperabant. Nec deerant, qui dolerent potius Reginae fortunam, quam insectarentur iniquitatem, miseram dicerent, quae hostibus seque, atque amicis praedae loco es let, suaque, Waliena distrahere cogeretur.

In tanta animorum arietate vinum modo

placuit dari negotium tribus prudentissimis Viris,

160쪽

etas De Bello Dolico paulo Hieronymo Pallavicino Ioanni Baptis Grimaldo, Iacobo Laumellino, qui rem Fina

riensem, praesentemque temporum fatum etiam, atque etiam considerarent , c de eo quid eis videretur, ita ut e Republica fideque sua censerent, Patribus renunciarent. Ubi tota inter ipsos agitata res, considerata est, eorum unus

Processit, atque ejusmodi in Minori Contilio

sententiam dixit Arduam elie rem, multoque graviorem, quam quisquam existimare queat imminere acerrimum Regem potentem, armatum . de Finitimorum pernicie dies, atque noctes cogitantem haberi ludibrio Reipublicae conditionem, ad cujus oppida, nulla inJuria commemorata, nullis repetitis rebus, tanquam alicujus projecti cadaveris spolia diripienda Vicini advolent non Finarium quod gravissimum tamen este sed per inarium omnem oram maritimam, ipsam peti Urbem, quae si mare peregrinarum usum mercium amiserit, quod amillo inario accidere est necesse, egestati, ac solitudini addicetur. Asperum esse, triste, durum spoliari, despici verum illud imprimis pro 'idendum est ,

ne praesenti malo graVioribus malis remedia adhibeantur multa quidem in utramque partem cogitantibus Occurrere , quae animum ita distrahant, ut ubi possit consistere , dijudicari vix postit: amo in tanta Reipublicae calamitiantaque contumelia sedentem convivere agitiolum ' in varios belli Ventus demittere lose paratioribus animis, quam viribus stultum el-

se, atque a Patrum graVitate , constantia imirumque abhorrere. Unum elles in praesentia. quod

SEARCH

MENU NAVIGATION