장음표시 사용
371쪽
D PERso NA ET NATUR A. II sunt habere personam , quae Christi vocabulum caecipere posito Nonne , in Sanctis hominibus ac pietate Conspicuis, apertus divinitatis amis cognoscitur Nihil enim intererit, cur non Sanctos quoque viros eadem appellatione dignetur, si in asiumptione humanitatis, non est una in conjunctione persona. Sed dicat forsitan illos quoque Christos vocari fateor, sed ad imaginem veri Christi. Quod si nulla ex homine atque Deo una persona conjuncta est, omnes ita veros Christos arbitrabimur, ut hunc, tui ex virgine genitus creditur nulla quippe in hoc adunata persona est, ex Dei atque hominiscopulatione sicut nec incis, qui Dei Spiritu de ventur Christo praedicebant, propter
quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi Jam vero sequitur, ut personis manentibus nullo modo adivinitate humanitas credatur assumpta omnino enim
disjuncta sunt, quae aeque personis naturisque separantur prorsus, inquam, disjuncta sunt nec magis inter se homines bovesque disjuncti,quam divinitas in
Christo humanitasque discreta est, si permansere personae. Homines quippe ac boves una animalis communitate j tinguntur: est enim illis siccundum genus communis substantia, cademque in universalitatis collectione natura Deo vero atque homini quid non crit diversa ratione disjunctum, si, sub diversitate natur , personarum quoque credatur mansisse discretio Non est igitur salvatum humanum genus, nulla in nos salus Christi generatione procesiit tot Prophetarum Scripturae populum illusere credentem omnis veteris testamenti spernatur auctoritas, per quam salus mundo Christi generatione, promittitur. Non autem proVenisse manifestum est, si eadem in persona est, quae in natura diversitas. eundem quippe sal una secit, luem creditur assumpsisse nulla vero intelligi potest assumptio,
si manet aeque naturi personaeque discretio. Igitur
372쪽
gia BOETII In gnqui assum manente persona non potuit, jure non vide bitur per Christi generationem potuiste salvari. Non
est igitur, per generationem Christi, hominum salvata natura; quod credi nefas est. Sed quamquam permulta sunt, quae hunc sensum impugnare valeant atque perfringere, de argumentorum tamen copia haec interim libasie sussciat. A V. Contra Eutychen, Corpus Christi ex Maria vere assumptum.
T Ranscundum quippe est ad Eutychen, qui quum
a veterum orbitis esset evagatus, in contrarium cucurrit errorem asserens, tantum abesse ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri ita quippe es assumptum hominem, ut ea sit adunatio facta cum Deo,
ut natura humana non manserit. Hujus error Meo
dem, quo Nestorii, fonte prolabitur nam sicut Nestorius arbitratur non posthisse nati iram duplicem, quin persona fieret duplex , atque ideo , quum in Christo naturam duplicem confiteretur , duplicem credidit esse personam ita quoque Eutyches non putavit naturam duplicem si sine duplicatione personae de quum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est, consequens esse, ut una videretur esse natura. Itaque Nestorius recte tenens duplicem in Christo esse naturam, sacrilege confitetur duas esse personas Eutyche vero recte credens unam esse personam, impie credit unam quoque es naturam. Qui Convictus evidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis, aliam Dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam vero post adunationem. Mus sententia non
aperte quod vult eloquitur uta men ejus dementiam
373쪽
D PLnso NA ET NATu RA. igperscrutemur Adunatio haec aut tempore generationis facta est, aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis, facta est, videtur putare: ante generationem fuisse humanam carnem,non a Maria sumptam, sed aliquo modo alio praeparatam; Mariam vero virginem appositam , X qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset illam vero carnem, quae ante fuerit, est divisam atque a divinitatis substantia separa tam quum ex virgine natus est, adunatam esse Deo, ut una videretur facta esse natura Vel si haec ejus sententia non est, illa esie poterit dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione persecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed antequam sumeret, diversam deitatis humanitatisque fuisse naturam sumptam vero unam factam, atque in divinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc adunationem non putat generatione, sed resurrectione factam; rursus id duobus fieri arbitrabitur modis , aut enim genito Christo de non assumente de Maria corpus , aut assumpta ab eadem carne, usque dum resurgeret, duas quidem fuisse naturas,post resurrectionem unam factam de quibus illud disjunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo Natus ex Maria Christus aut ab ea carnem humanam traXit, aut minime si non confitetur e citraXisse, dicat quo homine indutus advenerit utrumne eo, qui deciderat praevaricatione peccati, an alio citio, de cujus semine
ductus est homo quem vestita divinitas est Nam si, ex semine Abrahae atque David de postremo Mariae,
non fuit caro illa, qua natus est ostendat, C cujus hominis sit carne derivatus quoniam , post primum hominem , caro omnis humana ex humana carne d ducitur. Sed si quem dixerit hominem, a quo generatio sumpta sit Salvatoris, prieter Mariam virginem, ipse errore confunditur, c adscribere mendacii notam
374쪽
gi BOETII LIBER summae divinitati,illusus ipse, videbitur; quando quod Abrahae atque David promittitur in sanctis divinatio
bus, ut X eorum semine toti mundo salus oriatur,aliis distribuit quum praesertim si humana caro sumpta est, non ab alio sumi potuerit, nisi unde etiam procreabatur. Si igitur a Maria non est sumptum corpus humanum, sed a quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum, quod fuerat praevaricatione corruptum, superius dicto repellitur argumento. Quod si non eo homine Christus indutus est, qui pro peccati poena sustinuerat mortem; illud eveniet,e nullius hominis semine talem potuisse nasci, qui fuerit sine originalis poena Peccati. Ex nullo igitur talis sumpta est caro unde fit ut noviter videatur esse formata sed haec aut ita hominum visa est oculis, ut humanum putaretur corpu8,
quod reycra non esset humanum , quippe quod nulli
originali subjaceret poenae aut nova quaedam Vera, nec poena peccati subjacens originalis ad tempus hominis natura formata est. Si verum hominis corpus non fuit, aperte arguitur mentita divinitas, quae ostenderet hominibus corpus, quod quum verum non esset, tum fallerentur hi, qui verum est arbitrarentur. At sinOVa Veraque non ex homine sumpta caro formata est,
quo tanta tragoedia generationis Z ubi ambitus passionis i Ego quippe,ne in homine quidem,non stulte fieri puto, quod inutiliter factum est. Ad quam vero utilitatem facti a probabitur tanta humilitas divinitatis, si homo, qui periit, generatione ac assione Christi salvatus non est, quoniam negatur sitimi tu, Rursus igitur,sicut ab eodem Nestorii fonte Eutychis error principium sumpsit, ita ad eundem finem relabitur ut sc-cundum Eutychen quoque non sit salvatum cnus humanum quoniam non is qui aeger esset, dc salvatione curaque egeret, sumptus est. Traxisi autem hanc sententiam videtur, si tamen hujus erroris fuit, ut cra de ret
375쪽
D P Enso NA ET NATu RA. is deret non fuisse corpus Christi vere ex homine,sed cxtra atque a Deo in coelo formatum quoniam cum eo in coelum creditur ascendisse quod exemplum continet tale non ascendit in coelum , nisi qui de coelo descendit.
SEd satis de ea parte dictum videtur, si corpus quod
Christus excepit, ex Maria non credatur asiali Dium. Si vero assumptum est eX Maria,neque permansit perfecta humana divinaque natura id tribus cilici potuit modis:aut enim divinitas in humanitatem trans. lata est, aut humanitas in divinitatem, aut utraque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut neutra substantia propriam formam teneret. Sed si divinitas inhumanitatem translata est, factum est, quod credi nefas est, ut in humanitatem, non immutabili substantia permanente, divinitas verteretur; quod passibile atque mutabile naturaliter cXisteret, id immutabile Permaneret quod vero immutabile atque impassibile naturaliter creditur, id in rem mutabilem verteretur. Hoc igitur fieri nulla ratione contingit. Sed humana forsitan natura in deitatem videatur esse conversa. Hoc
vero qui fieri potest,si divinitas in generatione Christi humanam animam suscepitin corpus Non enim
omnis res In rem omnem verti ac transmutari potest. nam quum substantiarum aliae sint corporeae, aliae iam corporeae neque corporea in incorpoream, neque incorporea in eam, quae corpus est, mutari potest nec vero incorporea in se invicem formas proprias mutant sola enim mutari tranas marique in seposunt, quo
376쪽
gi BOETII LIBER quae habent unius materiae commune subjectum neque haec omnia, sed ea quae in seti facereti pati pos sunt id vero probatur hoc modo Neque enim potest se in lapidem permutari, nec vero idem aes in herbam, nec quodlibet aliud corpus, in quodlibet aliud trans figurari potest nisi & cadem sit materia rerum in se transeuntium, d a sedi facere: pati possint ut quum
vinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia, quae actum sibi passionemque communicent potest enim
aquae qualitas a vini qualitate aliquid pati potest item vini ab aquae qualitate aliquid pati. Atque idcirco si
multum quidem fuerit aquae, vini vero paululum,non dicuntur immista, sed alterum alterius qualitate com rumpitur si quis enim vinum fundat in mare, non mistum est mari vinum, sed in mare corruptum; idcirco, quoniam qualitas aquae, multitudine sui corporis, nihil passa est a qualitate vini, sed potius in seipsam vini
qualitatem propria multitudine commutavit. Si vero sint mediocres sibique aequales, vel paulo inaequales naturae, quae a se facereti pati possint, illae miscentur, mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus, neque his omnibus,
sed tantum quae a se ut dictum est in facere dc pati
possunt,communi atque eadem materia subjecta Omne enim corpus quod in generationei corruptione subsistit, communem videtur habere materiam sed non omne ab omni, Vel in omni, vel facere aliquid vel pati potest. Corporea vero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subjecta participant, quae susceptis qualitatibus
in alterutram permutetur omnis enim natura incorporeae substantiae, nullo materiae nititur fundamento. nullum vero corpus est, cui non sit materia subjecta. Quod quum ita sit, quumque ne ea quidem,quae Communem materi in naturaliter habent, in se thanseant, Drsi
377쪽
ulto magis in se non permutabuntur, quibus non odo communis materia non est, sed quum alia res materiae fundamento nititur, ut corpus alia omnino materia subjecto non egeat, ut incorporeum. Non igitur fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur nec vero fieri potest, ut incorporalia in sese commistione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se verti ac permutari queunt nulla autem est incorporalibus materia rebus non poterunt in se igitur invicem permutari. Sed anima Deus incorporeae substantiae recte creduntur' Non est igitur humana anima in divinitatem, aqua asti mpta est, permutata. Quod si neque corpus, neque anima in divinitatem potuit verti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas converteretur in Deum. multo minus vero credi potest, ut utraque in sese confunderentur; quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest, neque rursus converso corpus ad incorporalitatem quando quidem nulla his materia subjecta communis est, qua alterutris substantiarum qualitatibus permutetur. At hi ita junt, Ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus vero minime. Hoc scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest, ut illa, ex quibus dicitur constare, non maneant; veluti quum mel aqua confunditur, neutrum manet, sed alterum, alterius copulatione corruptum, quiddam tertium fecit: 1ta illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit, constare ex utrisque dicitur, in utrisque vero negatur. non enim poterit in utrisque Constare, quando utrorumque natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea, e quibus conjungitur, alterutra qualitate corrupta sint. Ex utrisque vero hujusmodi constare non poterit, quoniam ea, quae in se transfusa
378쪽
sunt, non manent, ac non sunt utraque quibus coni re videatur, quum eXUtrisque constent in se invicem qualitatum mutatione transfusis Catholici vero utrumque rationabiliter confitentur.nam doex utrisque
naturis Christum: in utrisque consistere sed id qua ratione dicatur,paulo posterius explicabo Nunc illud manifestum est, convictam esse Eutychis sententiam eo nomine quod quum tribus modis fieri possit, ut ex duabus naturis una subsistat; ut aut divinitas in humanitatem translata sit, aut humanitas in divinitatem, aut utraque permista sint. Nullum horum modum fieri potuisse superius dicta argumentatione declaratur. CAPu VII.
Christum in utrissu cir ex uir ue naturis consipere. REstat ut, quemadmodum Catholica fides dicat, icin utrisque naturis Christuna doc utrisque consistere, doceamus. Ex utrisque naturis aliquid consiste re, duo significat: Unum quidem , quum ita dicimus aliquid ex duabus naturis jungi, sicut ex melle atque aqua id autem est ut ex quolibet modo confusis , vel si
una vertatur in alteram, vel si utrieque in se misceantur invicem, nullo tamen modo utraque permaneant. secundum hunc modum Eutyches ait, ex utrisque naturis Christum consistere. Alter vero modus est ex utrisque consistendi, quod ita ex duabus junctum est, ut illa tamen,e quibus junctum este dicitur,maneant,
nec in alterutra vertantur; ut quum dicimus,coronam ex auro gemmisque compositam. Hic neque aurum in gemmas translatum est, neque in aurum gemma Conversia, sed utraque permanent, nec formam propriam derelinquunt talia ergo, ex aliquibus constantia, in his constare dicimus, e quibus consistere praedican
379쪽
D Pnnso NA ET NATURA.dicantur tunc enim postimus dicere coronam pem mi auroque consistere sunt enim gemma atque aurum, quibus corona consistat nam in priore modo. non est mel atque aqua in quibus illud, quod ex utrisque Jungitur, constet. Quum igitur utrasque manere naturas in Christo des Catholica consteatur, perfe-etasque easdem petiistere,uec alteram in alteram transsimulari jure dicit in utrisque naturis Christum, &cX utrisque consistere in utrisque quidem, quia manent utrieque e utrisque ero,quia utrarumque adunatione manentium una persona fit Christi. Non autem secundum eam significationem Xutrisque naturis Christum junctum esse fides Catholica tenet,secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem conjunctionis ex utraque natura sumit, ut non confiteatur in utrisque consistere, neque utrasque manere Catholicus vero eam significationem ex utrisque consistendi sumit, quae illi sit proae ima, eamque conservet , quae in utrisque consistere confitetur. AEqui vocum igitur est, cutrisque consistere, ac potius amphibolum et gemina significatione diversa designans una quidem significatione, non manere subitantias, e quibus illud quod copulatum est dicatur esse conjunctum alio modo significans ita ex utrisque
Coim unctum, ut utraque permaneant. Hoc igitur X-
pedito equi vocationis atque ambiguitatis nodo, nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit,quod firma veraque sides Catholica continet Eundem Christum hominem esse perfectum, eundem Deum: Undemque,
ni QN ' persectus atque Deus, unum cse Deum ac Vei filium; nec quaternitatem trinitatis astrui, dum homo additur supra perfectum Deum , sed unam ean demque personam , numerum trinitatis eXplere ut quum humanitas passa sit, Deus tamen passus esse du
catur non quod ipsa deitas humanitas facta sit, sed quod
380쪽
filius appellatur, non substantia divinitatis sed humanitatis, quae tamen divinitati naturali unitate conjuncta est. Et quit haec ita intelligentia discernantur permisceanturque, tamen unus idemque ec homo sit perfectus dc Deus Deus quidem, quod ipse sit e patris substantia genitus homo vero, quod ex Maria sit virgine procreatus. Itemque qui homo,Deus; eo quod
a Deo fuerit sumptus. qui Deus, homo; quoniam vestitus homine sies: quum in eadem persona aliud sit divinitas quae suscepit, aliud, quam suscepit, humanitas: idem tamen Deus atque homo est. Nam si hominem Christum intelligas, idem homo est atque Deus;
quoniam homo CX natura, Deus assumptione. Si vero Deum intelligas,idem Deus est atque homo; quoniam natura Deus est, homo assumptione. Fitque in eo gemina natura geminaque substantia, quoniam homo Deus unaque persona quoniam idem homo atque Deus Mediaque haec est inter duas haereses via, sicut virtutes quoque medium tenent omnis enim vixtus in medio rerum decore locata consistit; siquidem vel ultra, vel infra, quam oportuerit, fiat, a virtute disceditur. medietatem igitur virtus tenet. Quocirca si quatuor haec neque ultra esse possunt, ut in Christo, aut duae naturae sint duaeque personae, ut Nestorius ait: aut una persona unaque natura, ut Eutyches ait aut duae naturae, sed una persona, ut Catholica fides credit aut una natura duxque persona: Quumque duas quidem naturas duasque personas in ea, quae contra Nestorium dicta est, responsione, convicerimus : nam Vero personam unamque naturam esse non posse, Eutyche proponente, monstraVerimus , neque tam amens quisquam hucusque eXstiterit, ut unam in eo naturam crederet, sed geminas esse personas Restat