Consolationis philosophiae libri V Anicius Manlius Severinus Boethius ejusdem Opuscula sacra cum integris notis Joh. Bernartii, Theod. Sitzmani et Renati Vallini acced. Petri Bertii praef

발행: 1671년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

D PERso N ET NATURA. Ciminabam. Tandem igitur patuere pulsanti animo λ- res, teritas inventa quaerenti, omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris. Unde mihi maxime subiit admirari, quaenam haec indoctorum hominum esset audacia, qui inscientiae vitium praesumptionis atque impudentiae nube conantur obducere, quum non modo saepe id, quod proponitur, ignorent, Verum in hujusmodi contentionibus ne id quidem, quod ipsi loquuntur, intelligant quasi deterior fiat inscientiae causa dum tegitur. Sed ab illis ad te transeo, cui hoc, quantulumcunque est, examinandum prius perpendendumque transmitto. Quod si redic se habere pronuntiaVeris, peto, ut mei nominis hoc quoque inseras chartis sin vero vel minuendum aliquid, vel addendum, vel aliqua mutatione variandum est, id quoque postulo remitti meis eXemplaribus, ita ut a te revertatur transcribendum quae ubi ad calcem ducta constiterint, tum demum ejus cujus soleo judicio censenda transmittam. Sed quoniam semel res a collocutione transfertur ad stylum, prius eXtremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis submoveantur errores post Vero, adjuvante Deo, Christianae medietatem fidei temperabo. Quoniam vero in tota quaestione Contrariarum sibimet haereseon de personis atque naturis dubitatur, haec primitus definienda sunt propriis disserentiis segreganda.

Natura quid M. NAtura igitur aut de solis corporibus dici potest,

aut de solis substantiis, id est, corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus , qua quocunque modo esse dicuntur. Quum igitur tribus modis natu

ra dici possit, tribus modis sine dubio definienda est.

362쪽

go BOETII LIBERNam si de omnibus rebus naturam dici placet , talis definitio dabitur, quae res omnes, quae sunt, possit includere. erit ergo hujusmodi, Natura est earum rerum, quae, quum sint quoquo modo intellectu capi positant. In hac igitur definitione, Maccidentia& substantiae definiuntur haec enim omnia intellectu capi postulat. Additum vero est , quoquo modo quoniam meus d materia integro persectoque intellectu intelligi non possunt, sed, aliquo tamen modo , caeterarum rerum Privatione, capiuntur, Idcirco vero adjunXimus, quae quum sint quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid, sed non naturam neque enim quod sit aliquid, sed potius non esse significat omnis vero natura est. si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit natim desinitio, quam superius posuimus. Sin vero de solis substantiis natura dicitur, quoniam sub

stantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem naturae substantia significantis hujusmodi Natura est vel quod facere, e quod pati possit pati quidem ac facere, ut omnia corpore atque

Corporeorum anima ha cenim in corpore&a cor

pores

sensi, aut intellectu percipi. Ea Platoni Aristoteli non σωμα sed συμυαακη:Zenoni tam vocatur , quod oγγνο η, ἔ-ἐλάχων, neque crescat ncque decrscat. Cujus a Platone in Timaeo quoniam non scitur nisi quatenus est formarum subjectum ac locus, ideoque non per se sed per aliud cognoscitur J diciti:r non haberi scientia nisi

λογῆσμά πν νοραν, ratione quadam adulterina. Et Aristoteli similiter cibilis est sed μήναλογία ,secundum prop-tionem e comparationem. m. quoque Augiistinus lib. Da Consess affirmat in cogitati in postquam in m teriae investiranda cognitione diu multumque versata fuerit, hoc tantum proficeI , ut conetur eam ei no se ignora rizel norare noscenda. Vallin. I fur materia 4 Ita omnes libriveti. SS nou Deus: N. Iura Deum enim perfecto intellectu cognosci minime posse nostra fatetur cognoscendi eum imbecillitas verumque est illud

Johannis , Θεογώδεις πώποl τερεα γ,

Deum nimo idit unquam. D. quoque Paulus decernit nos uidem Deum nunc

λ-αιGe. a m Θειοτηe, In visibilia enim ipsius , inquit idcm, per ea quae Iacta sunt inimina conspiciuntur smpiterna esus virtus, di initas. Deum etiam Platoni αρεινουράλον, i memre difficile. Quid vero . Materia nemo quoque mortali una per se e novit fateturque

omnis philosoplua eam nullo posse aut

363쪽

D P Enso N ET NATu RA. orpore, di facit latitur facere Vero tantum, ut Deus, caeteraque divina. Habes igitur desinitionem ju,' quoque significationis naturae, quae tantum substan tiis applicatur. Qua in re substantiae quoque est reddita definitio nam si nomen naturae substantiam montastrat, quum naturam descripsimus, substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si naturae nomen, relictis incorporeis substantiis, ad corporales usque contrahitur , ut corporeae tantum substantiae naturam habere videantur, sicut Aristoteles cieterique ejusmodi multimodae Philosophiae sectatores putant, desi-niemus eam, ut hi etiam, qui naturam non nisi in corporibus eme posuerunt. Est autem ejus definitio hoc modo, Natura est motus principium, secundum se, non per accidens. Quod motus principium dixi, hoc est , quoniam corpus omne habet proprium motum. ut ignis sursum, terra deorsum. Item,quod per se principium motus naturam esse proposuiri non per accidens , tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur idcirco enim quia lignum est , quod est terra, pondere&gravitate deducitur non enim quia lectus est , deorsum cadit, sed quia terra est, id est, quia temecontigit ut eo us emet unde sit, ut lignum naturaliter esse dicamus, lectu in vero artificialiter. Est etiam alia significationaturae, perquam diversam dicimus ese naturam auri atque argenti, in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes quae significatio naturae definietur hoc modo, Natura est unam quamque rem informans specifica differentia Quum igitur tot modis vel dicatur vel definiatur natura, tam Catholici quam Nestorius , secundum ultimam definitionem, duas in Christo naturas esse constituunt, neque enim easdem in Deum ataue dominem disserentias convo

364쪽

Persona quid sit

S Ed de Persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio aptari possit. Si enim omnis habet natura personam, indi sibi ubilis nodus est, quaenam inter naturam personamque possit esse discretio aut si non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae persona subsistit, dissicile dictu est, ad quas usque naturas persona perveniat; id est, quas naturas conveniat habere personam, quas a personae Vocabulo segregari nam illud quidem manifestum est, personam subjectam esse naturae, nec praeter naturam personam poste praedicari. In vestiganda igitur sunt haec inquirentibus hoc modo. Quoniam praeter naturam non potest esse persona quo mam quae naturae dicuntur alis substantiae sunt, aliae accidentes, & videmus personam in accidentibus non posse constitui, quis enim dicat ullam albedinis, vel nigredinis, vel magnitudinis esse personam relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conveniat. Sed substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae Corporearum vero aliae sunt viventes,aliae minime. Viventium aliae sunt sensibiles, aliae minime sensibilium aliae rationales, aliae irrationales rationalium vero alia immutabilis atque impassibilis per naturam, ut Deus alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi impassibilis gratia substantiae ad impassibilitatis firmitudinem permutetur, Ut angelorum atque animae rationalis. Ex

quibus omnibus, neque in non viventibus corporibus personam dici pose manifestum est nullus enim lapidis ullam dicitis personam neque rursus eorum viventium quae sensu carenti neque enim ulla persona est arboris neque vero ejus quae intellectu ac ratione

365쪽

DL Enso NA ET NATURA, deseritur nulla est enim persona equi vel bovis, caeterorumque animalium , quae muta ac sine ratione vitam solis sensibus degunt. At hominis dicimus este personam, dicimus Dei, dicimus Angeli. Rursus substantiarum aliae sunt universales , aliae particulares. Universales sunt, quae de singulis praedicantur; ut ho mo animal, lapis, lignum caeteraque hujusmodi, quae Vel genera vel species sunt nam dc homo de singulis hominibus,ri animal de singulis animalibus , lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia vero sunt quae de aliis minime praedicantur: ut Cicero, Plato, lapis hic, unde haec Achillis statua facta est; lignum hoc, unde haec mensa composita est. Sed in his omnibus, nusquam in universalibus persona dici potest, sed in singularibus tantum atque in individuis animalis enim vel generalis hominis nulla persona est, sed vel Ciceronis vel Platonis vel singulorum individuorum personae singulae nuncupantur. A III. Disserentia Natura est Persnae.

OUocirca si persona in solis substantiis est, atque

in his rationalibus, substantiaque omnis natura est, nec in universalibus sed in individuis constat, reperta personae est igitur definitio, Persona est naturae rationalis individua substantia. Sed nos hac definitione eam,quam Graeci Tα dicunt, terminavimus. Nomen enim personae videtur aliunde traductum ex

his scilicet personis , quae in comoediis tragoediisque

eos, quorum interest, homines repraesentabant. Per

sona vero dicta est a personando, circumflexa penultima quod si acuatur antepenultimi, aperte a sono dicta videbitur idcirco autem a sono, quia in concavitate ipsa major necesse est volvatur sonus Graeci quo

366쪽

ao Bonae II LIBER quoque has personas me, o vocant, ab eo quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant ultum,

inductis, histriones, individuos homines, quorum intererat, in tragoedia vel comoedia, ut dictum est, repraesentabant; id est, Hecubam, vel Medeam, vel Simonem, vel Chremetem idcirco caeteros quoque Inomines, quorum certa, pro sui forma, esset agnitio Latini personam, Graeci zes m nuncupaVerunt Longe vero illi signatius naturae rationalis individuam subsistentiam, tas nomine Voca-Verunt. Os Vero, per inopiam significantium vocum, translatitiam retinuimus nuncupationem ; eamque quam illi viri cris dicunt, personam vocantes sed

peritior Graecia sermonum, Uzιοι vocat, individuam subsistentiam atque ut i ccc utar Cratione, in rebus quae a Graecis agitatae Latina interpretatione transatae sunt, ea δ ιυ Q.

universalibus quidem esie potiunt , in solis vero individuis particularibus substant. Intellectus enim Una versalium rerum X particularibus sumptus est.

Quocirca quum ipso subsistentiae in universalibus quidem sint , in particularibus vcro capiant substantiam , jure subsistentias particulariter substantes

V P α Π appellaverunt. Neque enim , pensius subtiliusque intuenti, idem videbitur esie subsistentia, quod substantia nam quod Graeci o, vel scricis adicunt, id nos subsistentiam vel subsistere appellamus. quod vero illidi et M vel Gα id nos substantiam vel substare interpretamur subsistit enim, quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget substat autem id quod aliis accidentibus subjectum quoddam,

367쪽

Dr Enso NA ET NATURA. go ut es valeant, subministrat; sub illis enim stat, dum ubjectum est accidentibus. Itaque genera vel species subsistunt tantum neque enim accidentia generibus speciebusve contingunt. Individua vero, non modo subsistunt, verum etiam substant nam neque ipsa indigent accidentibus, ut sint insormata enim sunt jam propriis specificis differentiis, d accidentibus, ut esse possint,ministrant,dum sunt scilicet subjecta. Quocirca, α atque aeriὼ ζ , esse atque subsistere. ιςαὶζ vero, substare intelligitur neque enim Verborum in ops Graecia est, ut Marcus Tullius alludit; sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personam totidem nominibus reddit clientiam quidem, ουσἰαν subsistentiam,vero, ου Σουσιν substantiam, R Uri Γασιν personam,

es πιν appellans. Ideo autem Graeci individuas substantia vocaverunt, quoniam caeteris subsunt, quibusdam quasi accidentibus subpositae subjectaeque sunt atque idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus , quasi subpositas , quas illi

Π quumque etiam adscitatam nuncupent eas dem substantia , possumus nos quoque nunCupare personas Idem cst igitur ziαν esse, quod es entiam. idem αακτι , quod subsistentiam idem pασιν, quod substantiam idem est προ σωπον,quod personam. Quare autem de irrationalibus animalibus riccus non dicat, sicut nos de eisdem nomen substantia praedicamus, haec ratio est; quoniam nomen hoc melioribus applicatum est, ut aliqua, id quod est: excellentius, tametsi non descriptione natura in se

cundum id quod subsistero, atque substare

est; at certe 'e π άπε- vel substantiae vocabulis discerneretur. Est igitur de hominis quidem essentia, id est, Dia et subsistentia, id est, et i; ω ris. ω ais,

368쪽

o Bonae II in En id est, substantia. ω προσωπον, id est, persona. σ quidem atque essentia, quoniam est sa σις vero atque subsistentia, quoniam in nullo subjecto est. Or ῆα τις vero atque substantia, quoniam subest caeteris, quae subsistentiae non sunt, id est, σια ris est προσωπιν atque persona, quoniam est rationabile individuum.

Deus quoquevi. A est: esentia; est enim, maxime ipse est,a quo omnium esse prosciscitur est ουώωσις, id est, subsistentia, subsistit enim nullo indigens &υ ἰλίςαὶζs,substat ni m. Unde etiam dicimus unam esse ουοiοι vel iωοο, id est, essentiam vel subsistentiam deitatis; sed tres id est,tres substantias. Et quidem, secundum hunc modum, diXere unam trinitatis essentiam,tres substantias,tresque personas Nisi enim

tres in Deo substantias Ecclesiasticus loquendi usus CXcluderet, videretur idcirco de Deo dici substantia: non quod ipse caeteris rebus quasi subjectum subponeretur, sed quod idem omnibus uti priues et, ita etiam quasi principium subesset rebus , dum eis omnibus

Eriω , vel subsistere subministrat.

Contra sorium, imam esse Persnam SE haec omnia idcirco sint dicta, ut disserentiam

natura atque personae, id est, sarας atque Fά- σξω monstraremus quo vero nomine unumquodque

oporteat appellari, Ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim constet, quod inter naturam pem sonamque differre praediximus quoniam, Natura est, cujuslibet substantiae specificata proprietas Persona Iero rationabilis naturae individua subsistentia. Hanc an Christo Nestorius duplicem esse constituit, eo scilicet traductus errore, quod putaverit in omnibus naturis

369쪽

D P Enso NA ET NATu RA. Ῥturis posse dici personam. Hoc enim praesumpto,quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam se consessiis est. Qua in re eum falsum esse,quum definitio superius dicta convincat, tum haec argumentatio evidenter ejus declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona, duasque natura esse manifestum est , hominis scilicet atque Dei; nec tam erit insipiens quisquam, ut utramlibet earum ratione sejungat consequitur ut duae videantur esse personae est enim persona, ut dictum est, naturae rationabilis individua subsistentia mus est igitur facta homini Deique conjunctio mum ita quasi

quum duo corpora sibimet apponuntur, Ut tantum

locis juncta sint de nihil in alterum ex alterius qualitate perveniat' quem conjunctionis modum Graeci P a θεσιν vocant. Sed si ita humanitas divinitati conjuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est, ac per hoc nihil est Christus. Nomen quippe ipsum unum quiddam significat singularitate vocabuli. At si,

duabus personis manentibus, ea conjunctio, qualem superius diximus, ista est naturarum,unum e duobus

effici nihil potuit omnino enim ex duabus personis nihil unquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est,ac per hoc omnino nihil quod enim non est unum, nec esse omnino potest ese enim

atque unum convertitur. dc quodcunque est, unum est; etiam ea, quae ex pluri hus conjunguntur, ut acervus, Chorus,unum tamen sunt. Sed se Christum manifesto veraciter confitemur. Unum igitur sic dicimus

Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine

dubitatione personam cse necesse est nam si duae persona essent, unus esse non posiet duos vero esse dicere Christos,nihil est aliud ,nisi praecipitato mentis insania: cur enim omnino duos audeatChristos ocare,hominem unum,alium Deumῖvel cur eum,qui Deus est,Chri-

370쪽

utrisque ut ipse dicit Christis,non possit unam definitionis adhibere substantiam ξ Si enim Dei atque hominis diversa substantia est, unumque in utrisque Christi

nomen , nec diversarum conjunctio substantiarum, unam creditur fecisse personam, aequivocum nomen

est Christi: nulla potest definitione concludi Quibus autem unquam Scripturis nomen Christi geminaturi Quid vero novi, per adventum Salvatoris , Uechum est' nam Catholicis & fidei veritas iaritas mi raculi constat. Quam enim magnum est,quamque no Vum, quod semel nec ullo alio feculo possit evenire, ut ejus, qui solus est natura Deus, cum hurnana, qua

ab eo erat diversissima, conveniret atque ita, iudistantibus naturis, una sieret, Copulatione, persona.

Secundum Nestorii vero sententiam , quid contigit novit Servant, inquit, proprias humanitas divinitas que personas quando enim non fuit divinitatis propria humanitatisque persona quando vero non erit vel quid amplius in Jesu generatione contigit, quam in cujustibet alterius; si discretis utrisque personis, discretae etiam fuere natura, ita enim, personis manen, tibus, illic nulla naturarum potuit esse conjunctio; ut in quolibet homine , cujus quum propria persona subsistat, nulla est ei, excellcntissimae substantiae,conjuncta dirinitas. Sed fortasseJesum, id est personam hominis idcirco Christum vocet, quoniam per eam mira quaedam sit operata divinitas. Esto vero, Deum ipsum Christi appellatione cur vocet, cur Vera non elementa quoque ipsa simili audeat appellare vocabulo, per quae Deus mira quaedam quotidianis motibu3O Peraturi An quia irrationabiles substantiae non possunt

SEARCH

MENU NAVIGATION