Consolationis philosophiae libri V Anicius Manlius Severinus Boethius ejusdem Opuscula sacra cum integris notis Joh. Bernartii, Theod. Sitzmani et Renati Vallini acced. Petri Bertii praef

발행: 1671년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

INCIPIT EJUSDEM

SANCTIM JOANNEM

DIACONUM ECCLESI E ROMANAE,

UTRUM PATER ET FILIUS AC SPIRITUS SANCTUS DE DIVINITATE SUBSTANTIALITER PRAEDICENTUR.

Uaero an Pater de Filius ac Spiritus Sanctus p de divinitate substantialiter praedicentur, an k9 8 quolibet modo viamque indaginis hinc

arbitror es e sumendam, unde rerum Omnium manifestum constat exordium, id est, ab ipsis Catholicae fidei fundamentis. Si igitur interrogem, an, qui dicitur Pater, substantia sit respondetur esse substantia. Quod si quaeram, an Filius substantia sit, idem dicitur Spiritum quoque Sanctum, substantiam esse, nemo dubitaverit. Sed utina rursus colligo, Patrem, Filium, Spiritum Sanctum non plures, sed una occurrit esse substantia una igitur substantia trium nec separari ullo modo, aut disjungi potest, nec velut partibus in unum conjuncta est, sed est una simpliciter. Quaecunque igitur de divina substantia praedi

Sanctum Ioannem. J Eo tempore Eccl. Rominae Diaconum, postea vero , nimirum anno DXXm ejus dein

Pontificem qui postquam ex Oriente Theoderici ad Iustinum legatus rediit, Ravennae ab eo custodia raditus, paulbpost amicum Boecium, im lena ob cau iam,similem palmam adeptus est. Unde antiquarius Boetii exscriptor ea enim sicliptura fuit eorumd opi codicum

ut eum L .s designaret, sanctum appellavit quemadmodum QAnastasius

bibliothecarius in ejus vita quem , ut obiter moneam, invita Boetii emendantes ex ejus d. Anastasii vel cod. s. scripsimus defunctum vi Kal. Iunii, ut liabet Breviarium Rom. non XV. EX eodemque Anastasii cod. corpus ejus Romae Lilindis Iunii fasceptum reposuimus, non vi Kal. ut in impressis

erat; qui dies mortis ejus suit. VaPin.

342쪽

28 UTRuM III PERso N Ecantur, ea tribus oportet esse communia idque signierit, quae sint, quae de divinitatis substantia praedicentur, quod quaecunque hoc modo dicuntur de singulis in unum collectis tribus singulariter praedicabuntur hoc modo si dicimus, Pater Deus est, Filius Deus est, Spiritu Sanctus Deus est Pater, Filius ac Spiritus Sanctus unus Deus est. Si igitur corum una Deitas, una substantia est, licet Dei nomen de Divinitate substantialiter praedicari. ' ita, Pater veritas est, Filius veritas est, Spiritus Sanctus veritas est Pater Filius

Spiritu Sanctus, non tres veritates, sed una veritas est. Si igitur una in his substantia, una est veritas, necesse est eritatem substantialiter taedicari de bonitate, de incommutabilitate, de justitia, de omni potentia ac de caeteris omnibus , quae tam de singulis, quam de omnibus singulariter praedicamus, manifestum est substantialiter dici. Unde apparet ea quoaquum in singulis separatim dici convenit, nec tamen in omnibus dici queunt, non substantialiter praedicari, sed alio modo qui vero iste sit, posterius quaeram. Nam qui Pater est, hoc vocabulum non transmittit ad Filium, neque ad Spiritum Sanctum quo sit ut non sit hoc nomen substantiale inditum nam si substantiale

Ita Patre Cepitas est. Ea voebadiani exponit libertus Porretanus Episcopus Pictaviensis in eum errorem lapsus est,quem damnavit Concilium Remense anno MCxuva ra.& ipse agnovit. Qua lis fuerit, qui verba ejus refert D. Ber- nardus, sic recenset serm LXXX super

Cantici, Si quid itaque, inquit de D Oproprie dici pud , -- congruenti uedicetur, Deus es magnitudo, bonit. , iu-llitii, sapienti. quam Deus es magnus, bonus, judius aut sepiens. Unde non immerat nuper in Concilies, quod Papa Eugeni Remis celebra:is, tam ipsi quam cateris

Pictaviensis, quo seps cerba Boetii de Tri

nitate, Midem aeque catholica,

commentabatur hoc modo, Pater est Veri

tas, id est, Verum Filius est Veritas , id est, Verusci Spiritus sanctus est Veritas, id est , verus. hi tres simul non tres Veritates , sed una Veritas, id est, unus

trarium ita dixisse s Pater sine i , ides, Viritas filius es Verus, id se , me ita e Spiritus sanctus et merus, id est, ima meritas quod quidem scisset, si hinc m

dignaretur Fulgentium imitari, qui ait Una quippe Viritas unius Dei, imo una

meritas unus Deus non paritur servitium atque culturam Creatoris creaturaque con

jungi Fusius rem omnem narrat Gosei

343쪽

e esset, ut Deus, ut veritas, ut justitia, ut ipsa quoque ubstantia, de caeteris diceretur. Item Filius solus hoc ecipit nomen, neque cum aliis jungitur, sicut in Deo, cui in veritate, sicut in caeteris, quae superius dixi.

Spiritus quoque Sanctus non est idem qui Pater ac Filius. Ex his igitur intelligimus Patrem, Filium ac Spiritum Sanctum non de ipsa divinitate substantialiter dici, sed alio quodam modo si enim substantialiter praedicaretur,dc de singulis dode omnibus singulariter diceretur. haec vero ad aliquid dici manifestum est; nam dc Pater, alicujus pater est; ec Filius, alicujus filius; &Spiritus, alicujus Spiritus quo fit, ut nec trinitas quiadem substantialiter de Deo praedicetur non enim Pater trinitas, qui enim Pater est, Filius ac Spiritus Sat claus non est nec trinitas Filius, nec trinitas Spiritus Sanctus, secundum eundem modum sed trinitas quidem in per narum pluralitate consistit, unitas vero in simplicitate substantiae. Quod si personae divisae sunt, substantia vero indivisa, necesse est, quod vocabulum ex personis originem capit, id ad substantiam non per

tinere at trinitatem personarum diversitas fecit trinitas igitur non pertinet ad substantiam. Quo sit, ut neque Pater, neque Filius,neque Spiritus Sanetus, nec trinitas de Deo substantialiter praedicentur, sed, ut dictum est, ad aliquid Deus vero, veritas, justitia,bonitatas, omnipotentia, substantia, immutabilitas, virtus,

sapientia, inuicquid hujusmodi excogitari potest,

substantialiter de divinitate dicuntur. Haec si se recte Me fide habent, ut me instruas peto aut si aliqua re forte diversus es, diligentius intuere quae dicta sunt; de fidem, si poteris, rationemque conjunge.

344쪽

1NCIPIT EJUS DEM,

AD EUNDEM,

QUOMODO SUBSTANTI IN EO , QUOD SINT, BON ES IN T, CUM NON SINT SUBSTANTIALIA BONA.

stulas, ut ex ' Hebdomadibus nostris, ejus quaestionis obscuritatem, quae continet modum, quo substantia in eo quod sint,ia bonae sint, quum non sint substantialia bona, digeram dc paulo evidentius monstrem idque codicis esse faciendum, quod non sit omnibus notum iter hujusmodi scriptionum .iuus vero testis ipse sum,quam haec vivaciter fueris ante complexus Hebdomadas Vero ego mihi ipse commentor, potiusque ad memoriam meam speculata conservo, quam cuiquam participo, quorum lascivia ac petulantia nihil a joco risuque patitur cile disjunctum prohinc tu ne sis obscuritatibus brevitatis adversus , quae quum sint arcani fida custodia, lim id habent commodi, quod his solis, qui digni sunt, colloquuntur. Ut igitur in mathematica fieri solet, caeterisque etiam disciplinis, proposui terminos, regulasque, quibus cuncta, quae sequuntur, sinciam. Communis animi conceptio est enuntiatio , quam quisque probat auditam harum duplex modus est nam ita una communis est, ut omnium hominum sit, velut 11 hanc proponas, Si duobus sequalibus aequalia auseras, quae relinquuntur,aequalia esse; nullus id intelligens neget. Alia vero est doctorum

tantum, quae tamen cetalibus communis animi con-

ptiones si per Hebdomadas , sicut Titus Livius divinum opus suun per Decades. Sabrilicus per Enneades. Vae

linus.

345쪽

Quo Μ. Suns T. BONAE Si NT 28 sceptionibus venit, ut est, u uincorporalia sunt, inoco non esie dccxtera qua non vulgus, sed doctio inprobant. Diversum est, esse, id quod est ipsum enim es nondum est; at veri, quod est, accepta essendi forma est atque consistit. Quod est, participare aliquo potest sed ipsum esse, nullo modo aliquo participat sit enim participatio quum aliquid jam est est autem aliquid, quum esse susceperit. Id quod est, habere aliquid praeterquam quod ipsum est,potest. ipsum vero esse, nihil aliud praeter se habet admixtum. Diversum est, tantum esse aliquid, docile aliquid in eo quod est illic enim accidens, hic substantia signifi

catur.

Omne quod est, participat eo quod est esse , ut sit. alia vero participat, ut aliquid sit ac per hoc, id quod est, participat eo quod est esse, ut sit est vero, ut participet alio quolibet. Omne simplex, se suum,4 id quod est unum habet. Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. Omnis diversitas discors, similitudo vero appetenda est, quod appetit aliud tale ipsum csenaturaliter ostenditur, quale est illud hoc ipsum, quod appetit. Suffciunt igitur quae praemisimus a prudente vero rationis interprete, iis unumquodque

aptabitur argumentis.

Quaestio ver hujusmodi est, Ea quae sunt, bona

sunt tenet enim communis sententia doctorum, omne

quod est ad bonum tenderes; omne autem tendit ad simile quae igitur ad bonum tendunt, bona ipsa sunt. sed , quemadmodum bona sint, inquirendum est, utrumne participatione an substantia si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt: Nam quod participatione album est, per se in eo quod ipsum est, album non est,ac de caeteris qualitatibus eodem modo. si igitur participatione bona sunt, ipsa per se nullo modo bona sunt; sed concessum est non igitur participa

tione

346쪽

186 Quo MODO Suns TANTIAE tione sunt bona, sed substantia quorum vero substanatia bona est, id quod sunt bona sunt, id autem quod sunt, habent ex eo quod est esse esse igitur ipsorum bonum est omnium igitur rerum ipsum esse, bonum est. Sed, si esse bonum est, ea quae sunt, in eo quod sunt, bona sunt idemque illis est esse, quod bonuriesie substantialia igitur bona sunt, quoniam non participant bonitatem. Quod si ipsum esse in cis bonum cst, non cst dubium, quin, substantialia quum sint bona, primo sint bono similia, ac per hoc, ipsum bonum erunt: nihil enim illi praeter seipsum simile est; ex quo fit, ut omnia quae sunt, Deus sint, quod dictu nefas est. Non sunt igitur substantialia bona, ac per hoc non in his est esse bonum non sunt igitur, in eo quod sunt, bona sed nec participant bonitate, nullo enim modo ad bonum tenderent nullo igitur modo sunt bona. Huic quaestioni talis poterit adhiberi solutio, multa sunt quae utina separari actu non possint, animo tamen ec cogitatione separantur ut quum triangulum vel caetera a subjec a materia nullus actus separat, mente tamen segregans ipsum triangulum proprietatemque ejus praeter materiam speculatur Amoveamus igitur primi boni praesentiam paulisper exanimo, quod esse quidem constat, idque ex omnium doctorum indoctorumque sententia, barbararum quoque

gentium religionibus cognosci potest. Hoc igitur

paulisper amoto , ponamus omnia se , quae sunt, bona atque ea consideremus quemadmodum bonacsse possent, si a primo bono minime defluxissent. hinc intueor, aliud in cisisse, quod bona sunt, aliud quod sunt ponatur enim una eademque substantia bona esse, alba, gravis rotunda tunc aliud esset illa

ipsa substantia, aliud ejus rotunditas,aliud color, aliud bonitas nam, si haec singula idem essent quod ipsa substantia, idem esset gravitas quod color, quod bonum,

347쪽

haberent bonum igitur si ullo modo essent non a bono, ac bona essent, ac non idem essent quod bona, sed eis aliud esset esse, aliud bonis esse quod si nihil omnino aliud essent nisi bona,neque gravia,neque colorata

neque spatu dimensione distantia, nec ulla in eis qualitas esset, nisi tantum bona essent, tunc non res, sed rerum viderentur es principium nec potius vide. rentur, sed videretur unum enim solumque est hujus

modi, quod tantum bonum, aliudque nihil sit quae quoniam non sunt simplicia , neces omnino poterant nisi ea id, quod solum bonum est, esse voluisset Idcirco quoniam esse corum a boni voluntate defluxit,bona esse dicuntur,primum enim bonum quoniam ess , in eo quod est, bonum est secundum vero bonum, quoniam ex eo fluXit cujus ipsum esse bonum est, ipsum quoque bonum est. Sed ipsum esse omnium rerum ex eo fluxit quod est primum bonum,' quod bonum tale est, ut recte dicatur, in eo quod est, esse bonum. Ipsum igitur es eorum bonum est; tunc enim, meo quod essent, non essent bona, si a primo bono minime defluxissent. Qua in re soluta quaestio est idcirco enim licet in eo quod sunt, bona sint, non sunt tamen similia primo bono quoniam non quoquo modo sint res, ipsum esse earum bonum est; sed quoniam non potest esse ipsum esse rerum, nisi a primo esse defluxerit, id est, a bono: idcirco ipsum esse bonum est, neque est simile ei, a quo est illud enim; quoquo modo sit, bonum est, in eo quod est non enim aliud est praeterquam bonum. hoc autem,nisi ab illo esset, bonum fortasse esse posset, sed bonum, in eo quod est, esse non posset tunc enim

participaret forsitan bono ipsum vero esse quod non

348쪽

haberent a bono, bonum habere non posient. Igitur sublato ab his prirno bono mente dc cogitatione ista licet essent bona, tamen, in eo quod essent, bona esse non possent de quoniam actu non potuere existere, nisi illud ea quod vere bonum est, produxisht; idcirco esse eorum bonum est de non est simile substantiali bono id quod ab eo fluxit de nisi ab eo stuXissent, licetcsient bona, tamen in eo quod sunt, bona esse non possent quoniam: praeter bonum d non e bono essent, quum illud ipsum bonum prirnum de ipsum esse sit, de ipsum bonum, & ipsum esse bonum. At non etiam alba, in eo quod sunt, alba esse oportebit ea quae alba sunt quoniam e voluntate Dei fluxerunt, ut essent alba, minime aliud est enim esse;& aliud alba esse hoc ideo, quoniam qui est,ut essent,

effecit, bonus quidem est, minime vero albus voluntatem igitur boni comitata sunt, ut essent bona, in eo quod sunt voluntatem vero non albi non sunt comitata, ut talis ejus esset proprietas, ut esset album incoquod est neque enim ex albi voluntate dessu Xerunt. Itaque quia voluit esse ea alba, qui non erat albus,sunt alba tantum quia vero voluit ea esse bona, qui erat bonus, sunt bona, in eo quod sunt. Secundum hanc igitur rationem, cuncta oportet esse justa, quoniam

ipse justus est, qui ea esse voluit Ne hoc quidem nam

bonum esse, essentiam, justum vero esse, actum respicit idem autem est in eo esse, quod agere idem igitur bonum esse quod justum nobis vero non est idem esse quod agere, non enim simplices sumus non est igitur nobis idem bonis esse, quod justis; sed idem nobis est, esse omnibus bonis, in eo quod sumus bona igitur omnia sunt, non etiam justa amplius bonum quidem generale est, justum vero speciale, nec species descen

dit in omnia. Idcirco alia quidem justa, alia aliud;

omnia bona.

349쪽

INCIPIT EJUSDEM

BREVIS FIDEI CHRISTIANAE

COMPLEXIO.

Hristianam idem novi ac veteris testamenti pandit auctoritas. quamvis nomen ipsum Christi

vetus intra semet continuerit instrumentum, Cumque

semper significaverit ad futurum, quem tradimus per partum virginis jam venisse,tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri Salvatoris mirabili manasse probatur adventu Haec autem religio nostra , quae Ocatur Christiana atque Catholica, his fundamentis principaliter nititur, afferens Ex aeterno, id est ante mundi Constitutionem, ante omne videlicet quod temporis potest retinere vocabulum , divinam Patris ac Filii Spiritus Sancti exstiti se substantiam: ut Deum dicat Patrem, Deum Filium, Deum Spiritum Sanctum; non tamen tres Deos sed unum Patrem itaque habere Filium ex substantia sua genitum dc sibi nota ratione coaeternum, quem Filium eatenus confitetur fides, ut non sit idem qui Pater , neque Patrem aliquando fuisse Filium, ne rursus in infinitum humanus animUS divinam progeniem cogitaret neque Filium in eadem natura, qua Patri coaeternus est, aliquando seri P trem , ne rursus in infinitum divina progenies tenderetur. Sanctum vero Spiritum, neque Patrem esse neque Filium: atque ideo nulla natura neque geni tum neque generantem, sed a Patre quoque proceden' temet Filio quis sit tantiim processionis istius modus ita non possumus evidenter dicere, quemadmodum

r de surisianae comploxio. cesse si exstare nomine illud in meo, opusculum hoc, quod nunc primum Fossatens, Regio: S. Victoris codicib, publici iuris facimus , Boetii esse, ipse ut eos taceam ex quibus idem jam olim orationis stylus, mysteriorum reti l monuerat Tritemius , qui librum Fgionis Christianae series compendiosa levocat. Vadis. ita confirmant, ut addere minime

350쪽

: Bon Tii CONPEss I FIDEI. generationem Filii e paterna substantia non potest

humanus animus aestimare. Haec autem ut credantur; vetus ac nova informat instructio de ova, velut arce

religionis nostrae, multi diversa, dc humaniter, atque ut ita dicam, carnaliter sentientes, adversa locuti sunt; ut Arrius, qui, licet Deum dicat Filium, minorem tamen Patre multa. pliciteris extra i atris substantiam confitetur Sabelliani quoque, non tres existentes personas, sed unam ausi sunt assii mare eundem dicentes

Patrem esse, qui Filius est eundemque Filium, qui Pater est atque Spiritum Sanctum eundem esse, qui Pater& Filius est ac per hoc unam dicuntes personam,sub vocabulorum diversitate signatam. Manichari quoque, qui duo principia, sibi coaeterna& adversa, profitentur unigenitum Dei e se non credunt indignum enim judicant, si Deus habere filium videatur, nihil aliud cbgitantes nisi carnaliter ut quia haec e

neratio duorum corporum Comini Xtione procedit,

allic quoque indignum si intellectum hujusmodi applicare quae res eos nec vetus facit recipere testamentum, neque in integro novum nam sicut illud omnino error eorum non recipit, ita ex virgine generationem

Filii non vult admittere, ne humano corpore polluta videatur Dei fuisse natura. Sed de his hactenus suo enim loco ponentur sicut ordo necessarius postularit. Ergo divina ex aeterno natura, in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurans , sibi tantum conscia voluntate sponte mundum voluit fabricare, eumque quum omnino non esset, secit, ut esset; nec ex substantia sua protulit, ne divinus natura crederetur neque

aliunde molitus est,ne jam exstitisset aliquid quod ejus

voluntatem existentia propriae naturae juvaret, atque esset, quod neque ab ipso factum esseta tamen esset. ted ei bo produxit caesos, terram creavit,ita uti est in bitatione dignas caelo naturas esticeret, ac terrὼ ter

SEARCH

MENU NAVIGATION