Opuscula medica

발행: 1793년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

171쪽

IL OMINOsA VERM. NATURA I Iri sunt quo faustiori sanitate gaudet ipsemet homo, ac proinde eo turbulentiores, quo magis perturbata sunt nativa elementa sanitatis ejusdem hominis . Tertiam : Igitur omnes illi morbi, in quibus obstinatiores observantur Vermium insultus, speciale prae se ferunt nocendi genium, singularemque exigunt medendi methodum , ab Anthelm in thica longe distinctam . R arti : Igitur morbi seu febres , Vulgo Verminosae , perniciem aequam imo majorem minitantur vermibus, quam aegris ipsis. Unde descendit sequens in arte medici

novitate, ac certitudine aeque clarus ' .

Aphorismus: Nullum datur praestantius Anthelmi thi. cum quam ipse morbus. quintum : Ergo aut nullum , aut prorstis nugatorium est adversus mala, vulgo verminosa, quodcumq. Vulgo parit8r decantatum remedium : Vel siquod est, illud tantummodo est, quod characteristico, aliundb repetendo, morbi genio debellando aptum natum eSt. Pauca, sed oboia exempla ultimum Corollarium Confirmantia. 3o. Primum: Sic in febribus vulgo Perniciosis, post in. cceptum, ac rite perrectum Corticis Peruv. usum , insultus vermium , qui prius oppido vexabant, omnino cessant. Secundum : Sic in doloribus, v. gr. Colicis , ejus indo lis , quibus Anodynis tantum messemur, post Laudant cuiuspiam usum rite functum , vermes, qui paulo ante susque deque arripere fugam decertabant, omnino quiescunt.

172쪽

142 DE TRIBUS MEDICOR, PRAESTIGIIς

Tertium t Contra pleram q. evenit cum exquisitissimis Anthelm in thicis, mordicus adhibitis, in Torminibus gastricis, maxime pueroram , ex acerrima Saburra, etiam absente febre, oppido mo estis, qu e scilicet alter e quasi sopiuntur, atq. reviviscunt diu , simul cum eruptione vermium: neque emendantur, donec ex prudenti usu Epicraticorum, inde . Ano lynoram Theriacalium, tollatur prius rancidissim i colluvies; at l. exinde convulsis visceribus restituatur virtus amiSSa. Quartum: ita paritθr furentibus, ut ita dicam, vermibus, in miasmate quovis Febrili. vim vitae aut sopiente aut corrumpente, mire placantur ijdem aut post emensum morbos e luctae ferocioris stadium; aut etiam post opportunam applicationem vessicantium ; vi nive, acetive, &c. mode

ratum uSum .

Quintum : In ipsa non nunquam Peripneumonia exquisita; imo quod jure mirere) in ipso met simplici Catarrho

vulgi, attamen revera inflammatorio, vermes, qui ineunte morbo procaciter insultabant post venae sectiones rite celebratas , simae cum morbo sopiti omnino quiescunt. Sextum Deni iue febris urens Phthys thorum adeo infensa est cujusvis speciei vermibus, ut, neque morbo hoc iam confirmato , vel unum foras erumpere ; neque in eo rum cadaveribus, post mortem dissectis, aliquem reperiri hactentis mihi contigerit. II.

173쪽

II. OMINOSA VERM. NATURA

j. II. Varia L A. Testimonia doctrinam ha tenus praemissam confirmantia. 3I. Quantum Vis Observata , moY exposita abunde Susiciant pro apoloctia, ut ita dicam , pusillorum hominis ho-Spitum , Seu vermium , erga morbos communiter obvios, nihilominus producere hic juvat nonnullorum auctorum testimonia, vulgarem adversus eosdem criminationem refringentia. I. Et quidem primo loco verba Do. Solet en , licet sub alieno nomine Sectione 1. n. 6. su p. relata , Vehementem pariunt suspicionem de mente excultis s. viri, ne quT producit in posterum de malis vermibus imputatis, ideo produxerit, ut morem gereret Mag. P aeceptori suo, vel etiam vulgo, de noxis vermium tantopere praeoccupato . Quid

quid sit. II. Claris s. Pringle I) agens de Dysenteria , alijsque

aerumnis regnantibus in castris militum , ubi pariter aderant vermium insultus, subjungit, , Minime putandum est, vermes fuisse horum morborum causam , Ostendisse tantum , eos morbos in quibus prodibant vermes) esse pejores se Ita sane ingenuus Pringle uod idem monitum

est Sup. n. 28. 32. i) De morb. Castiensib. P. I. cap. 7. Quem verborum sensum Do. Sugieten Comment. f. male vertit in alium sibi accommodum , traducendo scit . , , Minime cogitandum est, Vermes fuisse talium morborum causam, sed tantii mreddidisse eosdem pejores, , Qui tamen sensus valde discrepant inter se , uti patet.

174쪽

r DE TRIBUS MEDICOR. ΡRHsTIGII sar. III. Quod morbos attinet vermibus imputatos Decernere inquit cl. recentior ) Ι) utrum praxis generalis eliminandi hujusmodi insecta ab hum. corpore ope Purgantium de quibus scit . expressh agit loco cit.) fuerit necne origis perniciosa , quam utilis, dubia est quaestio . Talis morbus non est adeo frequens, ut qυidam pu- tarunt: Saepe enim morbi alterius Symptoma, & mali moris sequela est... Eadem est opinio Clinici celeberrimi sub tacito nomine sodalem quempiam insigniter do .ctum intellige ) : Quod nempe in morbis a vermibus, qui sunt insecta , quae de se vix nocere valent, plures Pueri fuerint enecti ob id cautum catharticorum usum , , Hactenus L. A. 3 3. IV. Levinus Lemnius sa) sic fatur ad casum nostrumis Visum est nonnullis prodigi j quiddam simile , Lumbrico , praesertim longos, & teretes, sursum eniti, ac per OS, naresque erumpere : Cum id insito quodam naturae motu facere soleant; si quando homo diutius jejunus perstiterit. . . Sentiunt enim sagacitate quadam naturae , per illas partes in ventriculum delabi alimenta : & cum nares perviae sint,& ad gulae tramitem spectent, eo quOq. se conferunt ἔ factaq. titillatione, vel sternutamento ejiciuntur; vel primoribus digitis prehensi eximuntur. Haec in sanis multoties a me sunt observata se Ethactenus quidem Α, rudiori minerva: quae autem paulo infra persequitur idem, severiora sunt. Videlic Et 3 q.

0 Thomas mittiers Scotus , observat. De usu , dc abusu remed. 8c Seci. II. prope finem . De miraculis occultis naturae Lib. I. cap. I x. Sub medium aevi cel. Ziticyaeae in Zelandia Urbe patria Clinicus.

175쪽

II. OMINOsA vgRM. NATURA I s33. In aegrotantibus vero hoc ipsum aliquando frequenter potius dixisse poterat) evenisse conspexi: sed non absque imminentis mali praesagio; tanta est enim in hujusmodi aegrotantium) corporibus contagio,eaque putredo, atq. humorum inflammatio, ut exitialem vim morbi pera ferre nequeant vermes ) : Itaq. erumpunt quidem foras sed morbi saevitia, non critice nec naturae vi incitati. Cum autem desinente morbi violentia, inferne cum reliquis excrementis illos prolabi contingat, salutare id esse Hippocrates statuit subinam non reperio : Sponth vero, nullove naturalis facultatis impulsu egredi, quod in moribundis perspicitur, decumbenti noxium se Haeccine L. A. Nota. Cum eadem nobis videre passim contigerit, Vehementer suspicati sumus, causam, quare Clinici omnes eandem doctrinam non profiteantur, esse potius Politicam, quam Medicam. Nimirum; quia vident, vulgus totum ad conspectum eruptionis vermium in morbis, de parando protinus quopiam Anthelm in thico praeoccupatum, eidem

morem gerere satius aestimant,quam propriae conscientiae: i. e. Experimentali scientiae. Unde etiam locus circulo perpetuo vitioso similium errorum , seu mavis hallucinatio.

num; i. e. Quod Clinici RR. arte substinent, si vh dissimulant in Populo errores, quos eidem serio forsitan , Seu inscii affricuerunt Clinici priores. 37. V. Denique notandum sane, quod Hippocrates in tota sua Nosologia nullam ferξ de vermibus rationem habuerit : adeo ut in septem Epidem icor. libris, qui pro legitimis habentur, ubi ferme innumeras ex omni genere

176쪽

1 6 DE TRIB. ΜEDICOR. PRAESΤIGIIς non alia vermium sursum deorsum Ve rejectorum mentio habetur, praeter unum aegrotum duodecimum ad Lib. I. ,

de quo simpliciter ait se egessisse inter alia) Lumbricum, & paulo post esse mortuum se Ad Lib. vero IV.Seel. 3. ait,, Thersandri uxori febricitanti) Lumbrici per os prodierunt in ,, Tandena vero Lib. II Sest. I. Ascarides

accusat is Quod in ea constitutione nocebant, tum ex pruritu , cum ex seipsis se An quia id ipsum nulli ex reliquis contigerit ρ Non puto : An potius, quia Vermes ad rationem descriptorum morborum non pertinere judicaverit inedicinae Parens Θ Non discrepo . III. Symplomata peculiaria, a Carlis Cermibus

attributa, recensentis r , experiduniar,

refelluntur.36. C irca argumenta, seu suspiciones actitatis praesentiae Vermium intra hominem, fatentur ingenui Practici, nullum certum habexi signum praeter actualem eorum ab eodem homine fugam , seu exitum. Nihilominus ad g. III. primae Sectionis producta sunt varia AA. placita, quibus visum est adnumerare inter famosiora vermium argumenta , signa quaedam externa; quorum nonnulla ita in vulgus abierunt, ut & ipsis mulierculis nota sint. Sunt autem ex ordine ibidem servato sequentia :I. Tussis, seu mavis Tussicula . II. Assiduus famis sen Sus. III. In Infantibus dormientibus masticatio frequens .iV. Odor scelidus in Puerulis verminosis peculiaris.

177쪽

II. OMINOIA VERM. NATURAU. Frequens narium pruritu S. VI. Subitus abdominis post pastum tumor. Summatim vero alij accusant vermes, Quod inducant edacitatem; alij contra an oreXiam, seu prostratum appetitum i Alij pallorem vultus; alij ruborem : Alii ructus ;alij borborygmos : Alij alvum adstrictam; alii lubricam Alii loquacitatem ; alii aphoniam i Alii pervigilium ; alii soporem . Quid plura λ Si dijs placet, sicut placuit Er

smo Rotero damo I), atque ex eod. Hieron. Cardano a), in Italo, prorsus indocto, Germanicae linguae peritiam p).

Verbo: omnia. Quare, fateor, me tot antinom ijs, seu contrariis Cri. minationib. adversus vermes componendis non eSSe parem: quin imo paratissimum pro eisdem refellendis per Seqq. argumenta Anti-Diagnostica.37. Ad I. Hactenus in Scholis medicorum traditum

est, Tussim praesto esse , quoties Pulmones consuetum antehac cum aere introeunte ossicium reluctant: Idque contingere, loquendo praesertim de tussi eXtemporanea, alluentium eosdem modo aeris, modo vero laticis vitio; quorum tamen alterutrum a vermibus esse nemo hucusq. serio demonstravit.

Ad II. Edacitatem quod attinet, vel contra, quidni haec proveniant potius ab immutata ad amussim tam accusato. k a rib.

i orat. De laud. medicinae. 1) De rerum varietate Lib. VIII cap. 43. - Nimirum, inquit Erasmus, sibi notum fuisse Iiominem nomise 'Philarium, patria Spoletanum, qui ex vermib. Teutonice probe lo- qucIctus. Vtia augas lauto viro indignas l

178쪽

rib. qu m defensoribus vernatum aeque ignotam, succi gastrici, &c. indole ; uti evincit cl. Gorter 1 Ad lII. Eodem fere modo interpretari licet frequentem in infantibus dormienti b. masticationem: imo evidentius , dicendo, quod similis actus nihil est aliud , nisi reviviscentia habitus puerorum, in vigilia nacti , su. gendi perpetim , seu manducandi. 38. Ad IV. Odorem quod attinet, seu potius nidorem

in infanti b. vulgo verminosis , peculiarem, fateor, me , etsi satis nasutum , ejusmodi odorem , ab halitu quodam foetid', tam Pueris, quam adultis aestu labrili, sive etiam Caxochylia gastrica, laborantib. communi, discernere non potuisse; vel eatenus tantum potuisse , quatenus hujusmod morbi, juxta variam infectorum aetatem , Varium pariter spirant nidorem ; non jam a vermibus, sed potius ab aegritudinis genere, ab aegrotantium aetate dete minandum: Cuius palmare argumentum est, quod Ver

mes , tam a puero, quam ab adulto sive aegrotante, sive alente, eXcussi, inveniuntur semper in odori.

Ad V. Pruritus pariter narium , de quo tantopere ac cusantur vermes , obviis Pathologiae legibus explicandus est ab omnibus; ut pote qui oritur ex latice muriatico , qualem oportet esse in morbis putris indolis, ad membranam Schneideri secreto; vel etiam ab aere externo, quomodocumq. eandem temerante ; uti passim evenit in

Ad VI. Jam vero Inflatio ventris post pastum , cibis leguminosis, vel quibusvis alijs in meteorismum propensis νDissertat. De pame, & siti per totum.

179쪽

sis , vulgo alias attributa, inale hic torquetur in vermes. 39. Deniq. quod motus attinet sive antagonistas ad sumamar. n. 36. mox allegatos sive alios, quovis modo absumdos , ut puta Epilepticos Puerorum , Palpitationes visce rum , Subsultus artuum , &c. quo Jure vermibus imputentur, ignoramus . Certe hu)usmodi motus, imo & absum diores , ortum suum debere crediderunt hactenus cordatiores Pathologi si) conspirationi morbosae fluidorum

adversus solida , vel contra; nempε Dyscrasiae amborum horum momentorum a nativa , blanda, salubri oeconomia arii mali enormiter aberrantium . Et ni haec ita sint, licebit quoq. alios quosvis absurdis symptomatib. comitatos morbos, ut puta Epilepsiam Chronicam, Hysterismum, imo , & ipsam inar atram febrim, repetere a moroso vermium genio . Quo sentes admisso, arm tota medica , inter angustos laboris cancellos contenta, placide in Posterum stertere poterit, universa ferε morborum Therapeja Agyrtae cuivis, de arcado quopiam Anthelm inthi.co sibi plaudente, commis Sa . clo. Verum omnes simul adversum vermes hactenus re.

latae infamiae, null1 ratione brevius, quina Seq. conlai diuntur exemplo is Quandoque plura vermium Symplomata occurrunt inquit . SNieten Comment. q. 1368.) , licεt nullibi adsint: memorabilem talem casum pergit idem recens et Cel. Edimburg. Professor S. Clate Medicat essais , &c. Puer q. annor. Stomachi dolores patiebatur : narium aderat pruritus: pervigilia: terrores in

1 Gaubius Pathologiae. . . symptomata actionum naturai. n. 7M.. Et alias pλ Sim.

180쪽

e yO DE TRIB. MEDICOR. PRAEsTIGIII somnis i & tunc subito cum substit tu evigilabat: poste nares perfricabat perpetuo, sivε vigilaret, sive dormirettsequebantur convulsiones; quibus sexto die periit, in cassum tentatis plurib. secundum artis praecepta remedijs. In testinis in tota sua longitudine caute dissectis, uti &ventriculo bperto, nulli bi apparuerunt vermes se Haeccine L. A. Confodiuntur, inquam, hoc unico ictu omnes, quae vulgo infliguntur vermibus criminationes: Hujusmodi quippe Experimentum cujus simillima passi in occurrunt tale est, quale ad Experientiam Negativam figendam, indeque plures sim hi oppositas, seu Positivas destruendas in arte medica sufficiens esse alibi s1ὶ ostensum est. Et jure in

rito : Eadem quippe causa, sive complexu S causarum, quae in allato exemplo edebant omnia fere: signa, pro praesentia vermium vulgo recepta, absque tam8n vera eo. rum exsistentia ; illae mei pariter, vel similes causa: edere poterunt etiam alias eadem signa, eademve symptomata , i. e . eundem morbum, etiam praesentibus nec tamen actoribus vermibus , demonstrante Logica: nemo siquidem praesumit asserere , vermes, etiam cum revera existerent, impedituros unquam morbum, ab aliis causis oriundum.

IV. Anthelm in thicorum specificorum encomta in I.

Se I. allata , breviter praestringuntur .

1. Ad calcem I. Sectionis ineluctabilem apposuimus

SEARCH

MENU NAVIGATION