Opuscula medica

발행: 1793년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

Pharmacis. Hac lege Erysipelas, Morbilli, Variolae benignae cito tuto tolluntur sola quiete rite contecti corporis in athmosphaera liberali; suppositis utiq. congruis Vitae alimentis; neq. ulla alia praesidia aegros istos reddunt beatiores; utpote in quibus prae alijs sola natura medicum agit, cui ars aequare non valet. 37. Habemus igitur de singulis horum Experientiam Uni vocam . Contra : Neutiquam Videmus , neq. cito, neq. tuto tolli ullum morbum solo Castoreo, Succino, Camphora , Nitro , Contrayerva, Cicuta , &c. vel etiam Solo arcano quocumq. composito 'uno excepto optato

Anthysterico-Epileptico-Hectico , &c. Si quis igitur su. pralaudatis praesidijs conjungat & isthaec, quidquid inde

evenerit, i. e. , sive Solvatur morbus, sive Secus, pariet

ad summum Experientiam subdolam. Nisi de his , & similibus sanciatur animo concordi inter Clinicos , medicam artem perpetuis hallucinationum, atq. bellorum fluctibus misere agitatam frustra dolebit querula Philosophia. Et hactenus de Experientia Medica Legitima. 38. Jam vero primum inter Spurias locum obtinet Emperientia AEquivoca , per omnia praecedenti adversa. illa nimirum , quae habetur se De unico . vel etiam pluribus effectibus in concursu plurium causarum, , Talis est quae Vulgo traditur de salutari effectu Fonticulorum emissari Oram in cachecticis corporibus ; de quo alibi seorsim. Eadem confusio militat sive causae, sive effectus tam in diagnosi, quam in prognosi captis,sive a lingua aegrorum, sive ab urina, sive a sudore in morbis acutis. 32.

52쪽

ELEMENTA CRITICE s

3 p. Plurima sane hallucinationum Seges accessit arti medicae ex tali experiundi genere; utpote confundente plura genera sub unica specie ; Vel etiam plures species longe dissitas sub unico genere. Quamobrem de hac etiam , sicuti de praecedenti opposita, paulo fusius dis.

serere oportet. Siccine I. cum promiscuum vulgus promiscue expetit sanguinis missionem in quovis subitaneo animi terrore ; i. e. , aeque cum omnimoda corporis qui e te , uti ex nuntio funesto, fulmine cominus coruscante , &c. ac cum perculsione corporis ex praecipiti cursu , casu , ruinis, S c. perperam confunduntur duo diversa. In primo siquidem casu fluidorum stupor motu corporis, vino, vel aceto, aqua gelidi , vel aliis acutis excitandus est: in altero vice vers 1 sanguis nimii hin permotus prompta venae sectione, quiete, & fotu corporis tem peranduS. o. II. Eodem iure Equivoca sunt omnia Experimenta , quae capiuntur extra sedem, oeconomiae animali per eniet actuosae, propriam. Puta cum arguitur, Salem quempiam emendare putredinem in animalibus viventibus , quia corrigit eandem in mortuis: mercurium v. gr. enecare posse Lumbricum degentem intra corpus hum num , si enecaret eundem, extra idem positum. Idem puta de nonnullis viiijs repertis in cadaveribus cYtinctorum , uti polyposis corde tenus concretionibus, fluido. rum elitra vasa erroribus, singularibus viscerum foeditatibus, & similibus; quae non facile creditu est, fuisse cau*am , sed potius effectum modo perpessi morbi, mo

53쪽

r. III. Mediam tenent rationem Experimenta capta in statu hominis diverso, sive in sanitate integra, pro indagandis viribus remediorum in statu morboso. Scit. hujusmodi tentamina sunt mixta, seu partim uniVoca, partim vero aequivoca : illa respiciunt effectum proximum, ista Vem remotum , seu successivum . Ita expersemur, venae sectionem in homine sano non tollere quidem morbum v. gr. Pleuritidem , utpote non existentem ;minuere tamen calorem, ac motum circulatorium fluidorum eodem fere modo, ac faceret, si adesset Pleuritis.

Sic Opium in homine integro non sedat dolorem, qui

nondum existit, inducit vero stupiditatem, aut soporem, eodem modo, ac si existeret. Idem Sc amplius dic de effectibus medicaminum Purgantiam, Salvo tantum magis, & minus. Idem de urinam cientibus . idem de mercurio erga Phthialis ilium, &c. in utroq. hominis statu. Imo cortex ipse Peruvianus in homine sano non excitat quidem motum certum febri Tertianae adversum ;imprimit autem palato, Cesophago, &c. sensum quen. dam praesagum magnarum , licet incertarum, Virium. 2. Unde, servatis servandis, legitimh satis experiuntur viri docti, caeteroquin sani, promissas quorumvis medicamentorum vires. In genere quippe magni remedii vis , masnam pariter vim ut inferat necesse est corpori etiam sano, eodem utenti in copia consueta debellare morbum . Nec iuvat opponere , medicamenta agere in corpore juxta dispositionem Patientis; quae dispositio abest in sanis: Hoc enim verum est tantummodo quoad

54쪽

gLEMENTA CRITICES

2 43. AEquivocae proxima est Exper. Vaga, i. e. se Decausa in determinabili, quamvis certa se Cujus luculentum exemplum habetur apud Corn. Celsum 1. ; ubi agens de Distillatione, & Gravedine, tot, tantaq. assi. gnat pro iisdem curandis remedia , inter se pugnantia, ut aequε mirere auctoris ingenium, ac primae illius aetatis Experientiae Medicae balbutiem. Parta quippe tali methodo valetudine horum morborum, incertum adhuc manebat, a quonam ex tot remediis , seu simul, seu i multuarie applicatis, eadem proveniret.

q. AEque pravum Medicinae Vagae exemplum tradiderunt posteris Galenus, alij que veterum in compositione medicamentorum; puta Theriaca , Mithridatii, cujusvis

I Op. omn.Lib.,&f. IV. cap. a. per haec verba se Post ambulationem caput, atq. Os supra quinquagies perfricandum . . . Si in Distillatione crassa facta Pituita est ; vel in Gravedine nares magis pallent, Balneo utendum est ; multaq. aqua , prius calida , post egelida se Vendum Os , caputque . Deinde cum cibo pleniore vinum bibendum . At si aeque tenuis die quarto Pituita est , vel nares aeque clau-Sae videntur , assumendum est Vinum aminaeum austerum : Deinde rursus aqua biduo : Post quae ad Balneum . & ad consuetudinem revertendum is Pharmacum istud , prout hodie vulgo usurpatur, sexaginta circiter simplicibus medicamentis , ix praeterea tribus alijs composi iis, Trochiscis videlicet de Vipera, Hedichroi , atq. Scilliticis, Galeno nuncupatis , consarcinatum , non mirum , Si tantam occupationem praebeat ejusdem operari jS , aeque ac Mercatoribus: quin potius mirandum , tanta vi medica praeditum esse posse , qualem revera fatemur, adeo rudi ter farciminatum inventum : Quam tamen totam uni Opio , & paucissimis alijs deberi aeque certum est, ac incertum, quonam pacto adeptum sit, ut nullum ex tot Si

plicib., sibi invicem oppositis, huc ingredientibus, innatum Nij virus effringat.

55쪽

vis generis Apogematum, Unguentorum, Ceratorum,&c. ubi varias argillas , resinas , aromata, Plantas, ruindes lapides , animalcula, gemmas , ex variis Provinciis collatas , nullius experimento, sed uniuscujusq. cerebro probatas, conflarunt in acervos, speciosis Confectionis,

Electuarii, Eliaeir Anthysterici, Antepileptici, & simialibus nominibus in posterum insignitos; singulos singulis fere morbis dicatos. Quod tanquam ad luxuriam compositum ingenium acriter exprobrat C. Plinius 1. in

aevi sui medicos . Quid non exprobret recentior aetas , quae abstergendis omnium artium, & maxime medicae, fucis tota ferme dicata est pNostrum non est, fateor, tantam quatere molem . Requiruntur fortissimi Principes, pub. salutis curatores, ad profligandum ab arte salutari adeo vafrum sive ignoratae , sivae proditae ejusdem artis asylum , pro ingenti civium emolumento: Quod omnes boni praestolantur

enixe.

67. Istud itaq. medicinae genus, rudis conjectura potius vocandum, omnium captiosissimum est; indeq. plurium in arte medica scaturigo errorum . Uti illa Medicorum Indorum, de quibus inquit Gargias ab Horto et , quod Choleram morbum curare solent se oculis Piper, pedibus Cauteria, brachijs , & cruribus stricta Vincula

adhibendo Ex qua methodo, seu serUetur, seu mo riatur aeger, non erit facile assignare causam Sive Sal tis , sive mortis inde sequentIS. 6.

56쪽

46. Inter Spurias maxima est Experientia Traditiona lis is Quam videlicet ab alijs traditam accepimus potius, quam ipsi met experti, de rei veritate testari possimus se Talis est aphorismus, seu mavis opinio se Quod omnia frigida sunt pectori inimica ,, ab Hippocr. I) tradita, &a posterioribus Clinicis, uti quidem ipsis videbatur, e

perta: De quo alibi fusius. Talis etiam est virus praeten- suini plurium insectorum, plantarum , &c. pro veneficis apud veteres gratis infamatarum. Vel contra virtus Occulta , vulgo Sympatica , omnium amuletorum adversilvmala nescio quae , a nonnullis olim Clinicis, vel etiam Agyrtis, rudi populo concredita . Siccine gratis tradita sunt nobis a veteribus epitheta Cephalicorum, Pector lium, Ha paticorum , &c. de pluribus medicaminibus, quae neutiquam discrete , sed promiscue exerunt vires suas genericas. Et plura alia. Hanc itaque non Experientiam, sed Traditionem medicam vocandam esse, per se patet ἀq7. Quarta Spuriari utra species est Experientia , seu mavis, medicina Speciosa, i. e. o Quae Legitimae Speciem praese fert;quidquid autem reliquum est,eventui com mittitur; qui cum saepe feliciter contingat, pro canone, Experimentali traducitur ,, Quae profecto est omnium pessima. Exemplis omnis generis scatet historia medica: Quorum famosiora decerpere juvat. Sic I. a medicina Speciosa invaluit immersio Hydro phoborum in aquam maris, vel etiam fluminis adversum

Rabiem, jam ab aevo Cornelii Celsi Lib. IV. cap. 27.

laudata. II. ε) Aphor. Sect. V.

57쪽

II. Vires Castorei, Viperarum, &c. a Galeno Iὶ traditae: Ubi notandum sane, quod idem Galenus tam loco cit., quam aliis magnalia praedicaverit non solum de Castoreo, Viperis; verum etiam de alijs animalculis; eoque magis, quo magis hominibus antipathicis G . Quod non

mirum in aevo res magnas excogitante potius, quam dis-ctitiente . Mirandum vero valde, quod posteriores Clinici aequo adeo animo , in re tantopere seria , obsecuti sint Galeno, ne unum interea Experimentum, rite institu tum , praeter fam Isam de Cleopatra ex Andromacho na ratiunculam, in medium producenti, pro verificandis viribus energicis talium remediorum . Idem puta de Begoar, de quo su p. num. 7. III. Medicina Infusoria , uti vocant, atque Tran SHSoria ; cujus historiam videsis apud Laur. Hei sterum Chirurg. Parte II. cap. Iq.q8. Huc incidit excogitatio celebris,, De Variolis a te excitandis, sive inserendis se pro vitandis majoribus damnis, quae metuuntur ab eisdem spontb venientibus . Fer-

i) Tom. XIII. ad Pisonem de Theriaca Lib. I. cap. 9. Quibus ne addendum inventum recens De L certis devora tis protinus extinctis adversum Ulcera Κahoethes , &c. ξ Quo Securari dicuntur Populi Amatitanni in America Septentrionali: ac vulgatum suit Mexici an . Dni r 81. a Do. Josepho Flores , celebri ibid. Clinico . Quod idem saeptiis tentatum est vario omine in variis per Europam Urbibus, Hispali puta, Taurini, Romae, &c . Quidquid sit de eventu hujusce remedij , varium Lacertarum in Medicinausum multis commendatum legimus apud veteres, in rcinae q. Rinium ; uti videre est penes Aldrovandum Pu Qq 4 iupedibus Pi,gitatis Ovipatis Lib. I.

58쪽

Fervent in plateis ejusdem Patroni ; contra quos vix hiscere ausi sunt hactentis pauci contradictores . Hodie vero non sic : Undique collati S signis, classicum canunt adversus speciosum inventum doctissimi Viri Itali, Gal

li , Hispani, &c.

Ut alios omittam, Do. Franc. Gil, Chirurgus Hispanus, nuper edidit Matriti Venetiis vero an . 3789. Dissertationem Physico-Medicam i, De Methodo praeseret audi populos a Variolis i Ubi ingenti doctrina historica,

politica, ac medici, ostendit I. Originem, progressum , atque nefandas strages, editas a Variolis natur,libus , in varijs per orbem locis, atq. temporibus. 2. In- titionis inventum , a Sinarum gente in Europam translatum . 3. Recenset catalogum, ex insitis Variolis in variis Europae locis mortuorum . q. Adscitis in Suam Sententiam DD. Paulet, & Camus, inclytis pariter , ac recentibus auctoribus Gallis, demonstrat, Variolas insitas esse aeque contagiosas, ac non insitas ; indeque propagari , non caveri luem . s. Invictis exemplis tam ipsarum Variolarum ad varias insulas, utputa Baleares, absentium, quam veterum Elephantiasis ' in tota Europa eadem ratione pridem extinctae, ostendit, unicam restare viam exterminandi tantam luem a finibus nostris, quae habetur; Vitando nedum Insitionem, verum etiam conso tium , atq. viciniam natura Variolosorum . 6. Postulat in hunc finem opem Principum, pro condendis NosocO-

59쪽

miis casu Variolosorum in locis idoneis , a promiscuo populo remotis. 7. tandem : Pro eorum regimine prudentes tradit leges . Ubi videsis . Quae , me judice, satis ostendunt, cuncta, hucusque Vulgata, utrim q. momenta , sive Physica, sive Theologica, de incommodis insitionis; vel contra de fortuna tissimis ejusdem exemplis , parum valere, si conferantur cum eventu , post aevum Valde probabili, praejactae methodus de cavendo contagio ; eXindeq. morbo Variolarum.

Itaque omnib. de hac re aequa lance perpensis, Vari Olarum insitio e Republica non videtur esse; inducit enim contagium ; indeq. auget in populo malum : Est vero ere privata , seu pro Familiis Principum ; quia licet non tollat prorsus, minuit forsitan vitae periculum. 9. IV. Pari Speciosae Experientiae vitio laborant vires Electricis mi adversus morbos truculentos , uti Fpilepsiam, Paralysim, &c. a DO. Pomme I), alijsque passim celebratae.

V. Vincula ad artus ita constricta , quae nedum translationem , quae praetenditur, sed etiam circulationem sui dorum intercipiant. VI. Huc etiam pertinent iactata pridem Chymicorum fercula, uti Sal, Spiritus, & Oleum cranti, sanguinis , & urinae hominis ; quorum obscoenitatem hoc nostro nitidissimo aevo nemo non horret: A quibus partim absunt aliae eiusdem saporis dapes, uti Viperarum, Se

rici , Fuliginis, &c. VII.

60쪽

VII. deni q. ut plura taceam, ex eadem Experientia Speciosa ortum videtur, praeferre locum, & artem mittendi sanguinem in morbo, detractione sanguinis curandor v. gr. ex fronte, temporibus, ad vasa haemorrhoidalia ope hyrudinum , &c. , & non ubivis, pro obtinendo ef

fectu salubriori ).

So. Spuria pariter effecta est post longum aeviim Medici.

na vulgo Praeservativa: Illa nimirum, quae, , In secunda va letudine adversae praesidia consumit, , contra veti tum Corn.

Celsi Lib. I. cap. 1. Quod intellige de Medicina opero,sa , qualis est consuetudo mittendi sanguinem , purgandi q. statis temporibus corpora, perinde ac reliquo anni tempore valentia, sub obtentu cavendi futura mala ). Naturae si quidem hominis pro modulo suo valentis nulla datur Medicina stricte Praeservativa , praeter regimen Vita . ipsemet usus corticis Peruv. pro cavenda febri Ter. tiana , fallit intentum ; quanto magis alia minus fimm . I1. Ultima tandem , omissis levioribus, Experientiae Spu

) Novi pluries in morbo , caput obsidente, detractum San-

uinem ex fronte , temporibus , &c. at nunquam cum bono , se a saltem meliori eventu , quam si ex brachio v. gr. detraheretur.

-- In Comitiis an . Domini 8I7. Aquisgrani habitis coram Ludov. Pio Imper. , inter alia; leges , a magna Antillitum frequentia circa disciplinam Monasticam editas , adest undecima ad Monachos ditionis Imperialis, praesertim vero Monasteri j Anianensis , tunc temporis celeberrimi, quae ait, , Non mittent Sanguinem ex praefixo anni tempore , sed tantummodo ex necessitate , , Nihilominus pergit Historiographus hae sanguinis missiones, celebratae ad stata anni tempora , transierunt postea in usum ; & quidem ex regulae Praescripto, in Coenobiis reeentioribus. Ita Do.Fleury Histoir. Eccles. To. XVI. LiVr. ψε.

SEARCH

MENU NAVIGATION