Scriptores neurologici minores selecti, sive, Opera minora ad anatomiam physiologiam et pathologiam nervorvm spectantia

발행: 1791년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

151쪽

ortitus. Evidentius proseo D pr0 decussatione nemorum opticorum, in unionis loco, argumentum natura suppeditarepotuit nullum.

OBSERVATIO VI ET VII.

IN CANIBUS.

Ad hanc rem ulterius eruendam suadente cl. PRAEs1 DE studium suum contulit cla rimimus Bis L Μ N, tantumque effecit, ut bis adhuc decussationem in canibus inveniret. Prolixior illius descriptio habetur in bibliotheca cl. Pr. BLUΜENDACH. Uterque canis erat altero oculo caecuS; nervus autem oculi extincti ad unionem usque breviori gracilior, colore magis opaco, quam pone unionem; decussatione autem facta, eadem signa in lateris oppositi nervo occurrebant. Alterum horum encephalorum, dono sibi datum, in spiritu vini servat illustr. PRAEs Es, vidique cum plurimis commilitonibus adesse adhucdum omnia, acl. BILLΜANΝΟ observata, praeterquam, quod adnotante cl. PRAEsIDE, retro unionem, non ita insignis sit, quoad crassitiem, inter nervi sani et laesi origines, diversitas, quam ante illam. Tertium etiam, quintum et sextum par minora cernuntur in latere oculi corrupti.

OBSERVATIO VIII.

Quum hucusque occaso, caput fetis, altero oculo obcaecatum, examinandi ci. Praesidi deesset: curavi tale, et sussicienti supellectili anatomica destitutus cl. Ρr. dieat Januarii h. a. tradidi, qui illud methodo VARO1 11 dissecuit; adparuit autem, ipsam orbitam, etsi vix unius anni spatio oculus vi externa destructus esset, in toto ambitu manifesto esse angustiorem; palpebrae disruptae, et cum globo oculi collapso, ac in Orbitam profunde retracto praeter naturam erant neXae. Nervus opticus Oculi corrupti sinistri ante unionem i. luculentissime dextero brevior, a. multo gracilior, 3. totus cinereuS, et ex parte pellucidus erat. ne unionem vero, signis in adverso latere occurrentibus iisdem, idem dextero nervo color, qui sinistro fuit, ita, ut pari quamvis albitudine, magnitudine tamen dispari sanus a laeso facile distingueretur. Praeterea nervus tertius dexter paullo' major sinistro; quartus autem, uti et quintus dexter, multo majores sinistris fuerunt; musculi oculi laesi minores illis, qui in sanum inseruntur; ejusdem autem bulbus ne tertiani quidem sani partem aequabat. Script. nePr. min. T. L.

152쪽

i3 8 Soenimerring et Methl vi deerissatione nervorum opticorum.

OBSERVATA.

Ci rca decu ationem in homine.

Quomodo comparata sit nervorum opticorum conjunctio in variis animalium

speciebus, vidimus 3 quae porro illius in homine conditio sit, res est perquisitu digni Lsima. Et magnum quidem, meo judicio, in analogia argumentum est, majus tamen, quod experimenta, in homine ipso facta, suppeditant. Primum autem, quae in H-trarium adesse videntur, observationes lustrabimus. Et i ' UgsALius ') quidem binos enarrat casus, ubi nervi optici, ad thalamos Sque, di spares, et alium, ubi plane non concreti, sed ab invicem 1egregati erant. Similem conjunctionis absentiam descripsit VALvERDA, adnotante M ORGAGNI 'ὶ et

IOEsELI Us adnotante HALLERO '). Nervorum opticorum disparitates ejusmodi observasseCAEs ALP1NUΜ, ROLFINCK, CHESEI DEN, SANTORINI, et BERTRAND 1, MORGAGNI Us et HALLE RUs memoriae

prodiderunt. a J' Ill. CΑΜpΕgus ih llitteris ad D. Praesidem datis , ,quae, inquit, de nervis Opti Cis notasti, mihi valde placent. Nescio, utrum in homine decussatio detur ; membj,Di, me Amstelodami vidisse juvenem, cujus dura meninx, lateris sinistri, ex cranii rifractura nuda erat, oculusque sinister caecus evadebat ex fortiori, licet non dolorosa, Compressione. Anne fors hac ipsa nervus intra oculum, et conjunctionem, duris ibi ossibus incumbens, quassatus fuit' 3 '' Pars Bibliothecae ili. Ρr. BLUM Nil Ac si q) novissime in lucem edita observationem refert ex alio depromtam cujus epitome haec est: Insans, scabie saturninis rei pressa, proptosi oculi sinistri laborabat, cujus oculo sinistro exstirpato, amaurosi post tres hebdomades, oculus dexter adficitur, et infans elapsis inde binis mensibus moritur; quum secaretur, sub anterioribus cerebri lobis inventa est concrementi moleS, i aequans magnitudinem, quae a thalamo sinistro progressa, et ad medullam usque prolongatam protensa, augmentis captis, ad processus elinoideos adpressit nervum Opticum dextrum regione sua dimotum, atque ita, ut credit observationis hujus auctor, amaurosis caussa exstitit, et contra decussationem argumentum est. Sed: Unde, quaeso, scimus, utrum moles illa in thalamo sinistro proptos oculi sinistri potius, quam anὶauros in oculo dextro originem dederit y Enarravi hucusque fideli calamo observationes

decussationi adversas. Recensitas ad num. a. et 3. non admodum nostris adVersari, jam monui. Liceat nunc inquirere in fidem, quam recensitae sub. num- Iomerentur,

antequam ad Observationes progrediar, quae his oppositae sunt. Et primo quidem, siqua est auctoritate, sententia STENONIs , cultoris anatomiae ingeniosissimi seintegrum Hest cuiqUe credere, utrum partes, quas separatas exhibent auctores, prius Unitae fuerint, nec ne. Quod in universum hic de descriptione separationum praeternaturalium pronunciat SaegNo, de illa nervorum opticorum disjunctione quam maxime locum habere videtur. Mirum profecto esset, novissimis temporibus nusquam amplius obse I De Corporis hum. fabrica L. IV. c. q. 3 L. e. p. 348. a De sedib. et cavest morb. Ep. XIII. n. 7. vi alea Eandes ales Sisita,

153쪽

Soe ne ing et Meth ese decu sotione nervos Em opticorum. I 3 9 ob erratam eam fuisse, quibus viri perspicZelissimi, et ab arte persectiore parati intima indies viscera rimantur. Certe figura VEsALH ficta potitis, quam veri speciem refeci evidetur; de LogsEL 11 autem Observatione HALLE RUs ipse ) dicit, decussationi parum

caeteroquin amicus, se non credere, LOES ELIU Μ Vidiste nervos opticos non conjun istos. Animadversiones disparitatis demum nervorum ejusdem lateris, a conjunctione ad cerebrum usque continuae, quum libriS, quibus continentur, omnibus, praeter

quam illo SANTOR1Ν1, destitutus essem, pensare ex aequo non potui; sed sis metet forsan, non admodum illis suffragari Mo RGAGNIUM, judicem hic gravissimum q), qu, miratus, quod in maxime caecis simile quid non iuVenerit, seat CAESALPINus , inquit 1 vel in eo vidit, cujus visus erat tantummodo imbecillis; SANTOR IN Us autem in eo , qui, etsi caecus jam diu fuerat, nullam tamen habebat conspicuam vitii notam, ut, neque is, de quo CHEsELDENUs, de eujUS caecitate nihil contigit' Alio loco 7) eae terum ait, sein hac controversia de permistione nervorum opticorum quanti sint pon. deris ejusmodi observationes, Ostendunt ii, quibus adversantur, quum respondere conati, satis procul dubio non faciunt; ut CAESALPINUs, qui, ne aliud dicam. id seponit in eo eerebri hemisphaerio, quod neque se adfirmat vidisse, nec caeteri, quos ,nominavit, viderunt. De SANTORINO notandUm, quod, anxie nervum prosequendo, disparitatem saltim coloris, ad cerebrum continuam, vidisse se, dixeris. Sed, quum viri illustres de iis nihilominus dubitent, quae saepissime reperisse, et tam luculenter conspexisse adfirmat, ut id negare pervicaciae, et non cernere caecitatis es Gearbitretur; eo magis de hac anxia observatione, qUad solummolo circa colorem, ab externis caussis facile mutabilem, versatur, dubitare licebit. Melius cum observatis circa decussationem in animalibus correspondent animad versiones, quas HALLE Rus adfert sequentes ' : I. Ex Cerebri lobo sinistro vulnerato stu por brachii dextri, et dexter oeulus hebes, z. Gecit3S alterius oculi a fungo ventri culi dextri. 3. Thalamo optico sinistro laeso, Vitium oculi dextri suboritur. 4. Ex sinistri oculi vulnere supervenit non sinistri, sed dexteri lateris capitis dolor, et pa ralysis '). i 'Si quid demum ad decusationem nervorum Opticorum in homine probandam ad hue desiderari possit, litem penitus diriment, quae in hominibus observavit cl. Praeses sequentia: Observatio prima nuperrime ad Profess. BLUΜENBACH jam transmissa, in ejus Bibliotheca medica cum republica litteraria communicata est. Reliquae adhucdum in lucem non prodiere.

OBSERVATIO I.

154쪽

x4o Meminerring et Methu δε decussatione nervortim opticorum. inopinator cerebr m enim calaaria eximens , quum nervum opticum eluderem, invenia ad fellam turritam, dexterum fere gris eum, semique transparentent, et scrupulosus illam adspiciens , Misero insigniter graciliorem Iu ipso conjunoctionis loco discriminis nihil reperire potui; sed pone hanc, nudatis nervorum opticorum originibus, in 'istro latere, opticus luculenter brevior debiliorque. Meis ipfemet di fas oculis, terebrumosendi discipulis, ut dicerent, quae circa h0s nervos observarent; conveniunt omnes de eo, quod i e videram, inscii tamen illius, quod a me aliisque repertum erat, seque idi discrimen Iuculenter animadvertere. Servat praeparatum hocce in spiritu vinici. SoΕΜΜERRING, decussationem tamen, uti rem dubio vacuam, nolebat tum temporis ante observationem iteratam proponere. Saltim observata Mo RGAGNII hisce non adversantur). Nervum Opticum dexterum in orbita, ad bulbum tisque, male conformatum vidi, griseum quo m40do, et semipellucidum p sinistri autem oeusi nervum fo-hmamodo quoad dimidiam era sitiei partem pars enim illius manifesso candidior erat Homo vix aut ne vix quidem ex oculis laboraverat; et Mo RG AGNius, facultate visus illaesa, nervos invenit gris eos.

OBSERVATIO ΙΙ.

D viro quaaeraginta anuorum,. episepties, interdum delirante', diligentius examinando eucephalltiri, vidi,. inter alia, et thalamum H dictum nervi optici dextri evidenter multo majorem si nisi o et origi ues nervi opsiti dextri tum ea parte, qua pertinent ad thalamum, tum qua, crassitudine sensem festaque aucta, circum Leuntur cruribus cerebri, multo majores stris, usque ad eum Iocum, quo uniuntur. Ab unione autem nabulbum oculi usque non ira dextrum , sed in Histrum latus abeuntem iuveni neruum Ut

eum major is

OBSERVATIO III.

IN HOMINE. Die Uma Febr. III1. dentio confrinatam vidi derussationem Eorum nemonum cum thalamo enim dexteri lateris Ditisenter majore, et se dictas origines nervi optici ejusdemiateris latiores tra res, et longiores ad tinionem usque, protedebant; ab hoc laco aufera ad bulbum usque nervus opticus pniser major adparuit. Quare us caput quidem Oxspectandum est, cujus alter oculas laestis . sed diligenter tant&m ejusmodi cerebra per-Peis unda sunt, in quibus, quod nos quidem saepissime reperimus, alterum latus eis fortius. Non absque ratione igitur conjecimus υ . cranium illud infantis, tu quo alterum latus multo minus altero, cerebrum continuisse, quo have quaestionem commode dirimere Eetit et. De fide, quae his observationibus debetur, non est, 'quod verba faciam. Prae parata ipse vidi rem extra dubium ponentia; nec non illa singularis es. Praesidis humanitas omnibus, quibus lubet, spectanda offerto

UARIAE

155쪽

So Merrim et Methe de decussatione nermorum opticorum. I 41

VARIAE DE CONI UNCTIONIS HUIUS

UTILITATE SENTENTIAE.

Conjunctionem nervorum opticorum, constanti naturae lege in animantibus magis perfectis seinper conspicuam, his ipsis, vel nulla ratione, vel perfunctorie inditam, naturae moribus repugnat, quae in rebus quidem nullius momenti variare amat. Quare etiam scriptores plurimi omnem operam in eo posuerunt ,. ut eXplicarent, vel, experimentis destituti, divinarent potius, quomodo se habeat singularis prorsus haec conjunctio nerVorum Opticorum, et quis, in ea condenda, naturae finis, modusque fuerit' sed, quum iter salebrosum solo duce conficerent ingenii acumine, incognitis generatim iis, quae in nervis fiunt, mirum non est, vic1disse in errores, vel opiniones saltim, quarum Vix una placuit magnis viris MoRGAGNio, et SoΕΜΜERRINGIo '). Nihilominus tamen, quae potiora sunt, hic inde adducam: I. GALENUS credidit nervorum poros ad hanc unionem confundi ,. itaque fieri, ut uno poro obstructo spiritus omnes in alterum meent. a. Quidam hoc modo, altero oculo laeso, alterum cernere integrum. 3. Contra alii caussam experientiae et naturae finibus contrariam) eam subesse

putarunt, ut morbuS alterius cum altero commUnicetur. q. Qua parte coelint nervi, inquit ΡICCOLOM1N1, maxime periclitantur, tum

propter caVitatem insigniorem, in eis exaratam, tum propter mollitudinem. Coniunctos ita, alii addiderunt, mollitiem suam tueri. Sed et cavitatem, et mollitiem esse fictam demonstrat cl. Ρraeses in Disert. cit So Timuere alii, ne, si recta incederent, ruptum irent, quod quidem ratio curvationiS, non vero unionis intimae esse possit. 6. Nonnulli adeo, hac conjunctione, omnium sensuum principia ad unum reduci

T. Eo modo spiritum visorium, clauso altero oculo, ad alterum convehi, quia alter oculo clauso alterius pupilla dilatatur alii putarunt. Sed nonne, si copiosiore spiritu oculus sensilior evaserit, pupilla potius constringi deberet, nec ideo per Dramen angustum distinctius videmus, quia uno oculo videmus, sed, quod lucis copia nimia sit remota. 8. BAUHiNos nimis subtiliter proponit, in ipsa conjunctione solidius hoc par nervorum esse, ut per substantiam eorum spiritus deuectus subtilior evadat ,. et ne affatim ad oculos adfluens cito dissipetur. 9. Conjungi eam ob caussam, ut commodius ad oculos perVenire possent, quum alias intactam relinquerent orbitam, CAssΕκius tradidit; quo tamen laxior cellulosa suffecisset. I Q. Alii, ut VERREYEN, putarunt, ex dicio coalitu angulum confici, quo infundibulum commodius, et tutius collocetur. Interim natura ad tuendas, Collocandasque pMteS tela cellulosa, et ossibus potius, quam nobilissima delicatis stinaque subsantia nervea uti solet.

156쪽

I r. Hic velut a vinculo inferiorem cerebri partem contineri.

II. An huic forsan conjunctioni tribuendum, quod impressiones visu perceptae, diutius, ut ita dicam, menti inhaereant, illis, quas reliqui sensus nobis praebent' quod circulo igneo, carbone, ne maxima quidem velocitate, in gyrum acto illustratur; sed : verumne diutius menti inhaerere impressiones visus y de sonitu id cognosci

nequit, qUUm nesciam US, quo praeci e temporis momento motus ille aeris tremulus cesset, qui sonum eXcitat; non ignoramus autem, quamata v. g. Vinum generosum

in lingua saporem, aut ictus in membro dolorem relinquat. Caeterum, si praestantia illa vi ius vera esset, ideo, quod ejus impressiones, quo fortiores, eo diutius durent, et quod talis nervorum commixtio, motum, quisquis sit, ab organo ad cerebrum tendentem magis infringere, quam augere videatur, caussa phaenomeni ex brevitate nervi derivanda magis placeret. 1 3. Sed alia adhuc restat de utilitate hujus conjunctionis non nova opinio, qUam, quod majori attentione dignam judicem, ultimo loco reposui. Fuere nimirum jam antiquitus, qui huic conjunctioni tribuerent, quod duobus oculis non duas rei adspectae imagines mente percipiamus. Structurae prorsus singularis sussiciens sane haec ratio es et, cui, praeter infidissimas de disjunctione nervorum opticorum observationes, quantum scio, nihil adversatur, quodque decussationi quam maxime respondeat.

Conabor, quae generaliter proposuerunt, distinctius, adinissa simplicillima conjectura, explicare. Variis de actione nervorum hVpothesibus hic mihi, ad hunc scopum, opus non est. Sussicit scire, quod motus in nervis sal; sine motu enim mutationes in nervis natas in sensorio tales excitare, ne cogitari quidem potest. Quis vero sit, an oscillatorius, num fluidus, tremensue, utrum fibrae, an liquidum, an globuli moveantur δ

Ρonamus videlicet, similem numerum, similem ordinem fibrarum nervearum, in utroque nervo optico, et in Utraque retina esse, et fibram quamque, nervi dexteri,

eum simili nervi sinistri eorrespondere sicque in decussatione fibram oe alterius nervi, cum fibra oe nervi oppositi quodammodo conjungi; qua conjunctione siet, ut, si dissimilis in his duabus fibrillis motus fiat, hic adsimiletur, e. g. fortior tardiorem BC- celeret, tardior celeriorem retardet. Ponamus porro, id quod. legibus naturae consentaneum est, radios puncti visibilis similes, oculis rite collocatis similem in utroque offendere semper fibrillam; quod si itaque fieret, ut vel radius in alterum oculum,

ob propinquitatem majorem, vehementius tantisper agat, vel, ut alter nervus paUllo sensilior, vel oculi trans parentia minor; in decussatione tamen utriusque mutationes iterum adsimilari, intelligendum est. Jam vero ulterior ratio non suppetit, cur mens

mutationes simillimas, in instrumentis simillimis distinguat, et duas credat δ Sed simul

etiam inde patet, quare altero oculo, e naturali sede dimoto objecta dupliciter videamus; radii enim aequales nunc non amplius in fibrillas utriusque oculi socias, sibi communicantes, sed in longe diversas incidunt neque enim hac ratione axes oculorum paralleli, nec retinae in eadem planitie collocatae sunt, radiique luminis longe aliam partem retinae in dextro, aliam in sinistro Oculo adficiunt, ergo et diversas in utroque

157쪽

Soenime, ping et Metal de decussatione nervorum opticorum. I 43 fibrillas ne meas, nullo modo secum communicantes ; sensatio itaque non ad unionem nervorum adsimilata, nec in sociis quasi fibrillarum paribus collocata nascitur, quae duplicem distinquendi rationem continet. Quod igitur decussationi ante oppositum fuit, confirmat illam potius, quam refellit. Alia est objectio, quod duabus auribus, absque hac conjunctione nervorum in decussim, unus tantum sonitus percipiatur; sed perceptio soni, ab illa radiorum luminis, m ime di versa est. Sensationes enim so

norum solummodo sibi succedere, non coexistere posU, totumque semper nervum acusticum adficere videntur; ergo diversitas fibrarum nervearum ad utrumque latus ad fectarum non esset. Fors etiam, si alter auri S minus acute sentiat, et itaque sensatio. Dis diversitas suboriretur, sensorium, Ob majorem maxime consoriantem senum, minorem negligit. Sed missis his omnibus, nonne ex iis, quae in capite primo adducta sunt, vero simile est, et hos nervos decussari Denique objici posset, in piscibus amphibiis, insectisque nervos Opticos non tam intime commisceri, et nihilo tamen minus illa objectum unum non bis videre. Sed unde novimus, animalia, quorum structura a nostra in universum diversissima est, duobus oculis unum idemque objectum intueri y nonne in quibusdam ipsa oculorum fabrica, et collocatio impossibile hoc reddit y forte ut, quibus auditus deest, his visio sic latius pateat. Remotis objectionibus, propositum intimae conjunctionis effectum et hoc confirmat, quod simul reddatur ratio, cur nervi adfecti corruptio pone decussationem, si satis diu oculus laesus non se erit, minime; ceterum Vero, praesertim in mammatibus, ut plurimum minor sit, quam ante illam; nervos enim sola inertia destrui,

actione autem frequentata augeri, multis coustare Videtur Observationibus. Sic observante cl. Praeside nervi dexteri sinistris majores saepe inveniuntur, et oculo licet ab externa caussa caeco, nihilo secius corrumpitur et gracilescit nervus; illa autem fibra rum nervearum conjunctione nervo laeso versus cerebrum, actio quaedam a sano communicari, atque intra cerebrum, et conjunctionem, adhucdum conservari quodammodo nervus posset. Hanc vero de usu decussationis nervorum conjecturam naeam

esse, neque ad cl. 80EHMERRINGIUΜ pertinere, monendum Videtur.

158쪽

EXPLICATIO

FIGURA PRIMA. Tab I. Nervus olfactorius sectus in utroque la- fere, ut a 'pareat construi quasi plicata lamina medullari cineream subsantiam includente, de qua re alio loco VonderVerschiedenheli des Moliren g. 63.)fusus dixi.

parent et origines nervorum olfactoriorum in Iobis anterioribus cerebri. Nemus Opticus ante unionem miser, cra fisior dextro, pone unionem vero ad dextrum latus originibus me radicibuspertinet, quod cra litudine et longitudine in ligniori cognoscitur. Tuber, a quo pendet infundibulum, quod refectum est, poserius in eminentias can

dicantes exsulis.

Nervus tertii paris, qui pertinet ad crura

cerebri. Confer. pag. I O.

FIGURA SECUNDA. dem particula cerebri, quae figura prima exhibetur, superne spectata. Cernuntur Corpora se dicta friata quae

tubera cinerea vocari amo septum cerebri medium duabus lamellis medullaribus compositum cum caυo medio, quod posterius in crura fornicis terminatur, ante quae commissura cerebri anterior couspicitur. Thalamns nervosum opticorum dexterlonge major snsro, taeniola diser mi- Notus a corporibus friatis.

FIGURARUM.

Glandula pinealis cum acervulo, de quo plura vides; dissertationem. COIOraquadrigemina. Frensum valvulae cerebelli ad corpora quadrigemina. Nervus quarti paris. Confer. pag. I 0.

FIGURA TERTIA.

Nervus opticus ante unionem snser, minor dextro. Nervus opticus ante unionem dexter, m

jor sui sero. Unione autem facta major, flve dexter, abit in oppositum, me mi frum, latus,

quod in hac Mura, maxime ex Originibus in snsro latere longioribus, cognoscitur. Confer. pag. Uy. O.

FIGURA QUARTA. Non alienum duxi hoc Ioco addere figuram processus simularis medullas eo loco inter nervos posti, quo uniuntur. Semel tantum eum in vetula sexaginta ann9rum observabi, et ob rei raritatem servo liquore idoneo. Nervos olfactorios, infundibulum, eminentias candicautes,nerbum tertium utrumque, et quae sunt reliqua, 'ius hac Aura exhiberi, nones, quod moneam. SoEMMERRING. VII. IO.

159쪽

QUINTO PARE NERVORUM CEREBRL

Ex quo ad medicinam me applicare incepi, prae reliquis fere ea ejusdem mihi pars

arrisit, cujus, quantum licet, perfecta cognitio a prudenti Medico non nisi sum ino cum damno et ejus ipsius, et aliorum abesse potest; fructurae corporis humani accuratam intelligo cognitionem, quam cadaverum dissectione acquirimus. Nec mi rum, tanto me perfectioris corporis humani cognitionis desiderio fuisse captum, cum facile, et ipsa ratione dictitante, et experientia multorum, tum Veterum, tum Recenotiorum insignis famae Medicorum teste, perspectum haberem, quam immensa sit at que insignis ejus utilitas in eruendis atque dignoscendis morborum caussis, et in ceruti ori eventus morborum praedictione, ne dicam summam ejusdem necessitatem inphy sologia, in qua aut addiscenda, aut conscribenda, quanta ex ignorantia verae corpo ris humani sstructurae falsarum hypothesium ac theoriarum monstra enata fuerint, tum plurima Veterum, tum Recentiorum aliqua physiologica scripta loquuntur, quae ferax opinionum ingenium potius, quam sapiens et accurata naturae ipsius perscrutatio pe. perit. His argumontis mira accessit felicitas, eum in addiscenda hac Medicinae parte PRAECEPΤ ΕΜ nancisci, cujus in dissectione anatomica corporis humani summam dexteritatem nostra miratur aetas, et cujus incomparabilia tum anatomica tum physiologica scripta, immortale fur nomen, Posteris etiam venerabile reddunt; magnum puto LIIui trem HALLE RUΜ, a cujus Veneraudi PRAECEPTORIS Ore, me per tot pependisse annos, inter felicissima vitae meae refero, dulci, dum vivam, recordabor memoria. Neque alia defuit mihi opportunitas, ex ipsis cadaveribus, corporis humani

structuram proprio studio addiscendi, quorum insa uelistanum illud Theatrum Anato micum, quod BEROL1N1 floret, tantam mihi suppeditavit copiam, ut una illa hyeme, qua jussu atque indultu Llla fris atque Excellentissimi Viri, Magni ELLER1, Directoris Osiegii Medici superioris Amplis ii, Patroni atqu8 Fautoris mei pie devenerandi, necnon IIIolris a que Extesientissimi Viri Bu DEI Professoris Anatonitae Clarissimi, Prosectoris officio defunctus fui, centum et octoginta cadavera humana, ad dissecandum al- Script. ne . min. T. I. T lata,

160쪽

MetheI de quinto par8 nervorum cerebri.

lata, numeraverim. Quibus ita largissime instructus auxit 1is, aequItati noti m ns, quam ossicio convenire judicavi, si summos in medicina honores ambien8, minus cognitam corporis humani partem quandam describendam, atque longa observationum serie illustrandam mihi sumerem. Omnem itaque percurrens animo amisistimum an tomiae ambitum': wteologiam ab LII. W1NsLowo, DOUGLAssIO, CHESE EDENIO,

AL si No aliisque Claris Viris exhaustam fere ologiae omnes disii cultates a Magno Viro Ilia seri AL si No perfectissima ac eruditissima tum descriptione, tum eleganti Lsimis figurationibus, funditus esse superatas: Uasorum vero abs fusas et diversiminas, dissicillime inquirendas distributiones ac directiones, ad minima VSque, elegantissim . et pro more suo eruditissime describentem, iconibusque nitidissimis illustrantem Savimemuerandum ΡRAECEPΤOREm, Iliu rem atque Iudefessum HALLERUM inveni. Ad Nevrologiam itaque animum advertens, varia quidem passim ab Autoribus, iisque Oaris maris, tum in genere de omnibus, tum in specie de quibusdam nervis tradita legi; sed in cadaveribus ipse rimatus, hanc certe, prae reliquis Anatomiae partibus, imperfectione quadam insigni laborantem sensi, cum descriptiones paucissimas accuratas ac suffcientes, figuras , praeter unam alteramve specialistimam, nullam fere habeamus,

quae in re tam dissicili naturae elegantias exprimeret. NobilitaS vero nervorum, ratione usus, quem corpori praestant summa, sola omnibus in eorum descriptione ae inquisitione anatomica occurrentibus summis difficultatibus superandis lassiceret. Haec animo attentius volvens, adsentiente ac suadente Venerando, Optimo ac LIliotri ΡΕΑΕ-CΕΡΤΟRE meo, cujus conssilia, uti prudentissima, saluberrima maximeque sincera sunt, ita omnibus reliquis anteferre nunquam dubito, avidus arripio; Hujus, inquam, Magni Viri adsensu permotus, ejus nervi accuratiorem dare et descriptionem, et icoves decrevi, quem, nobilitas licet ejus longe alia postulasset, omnes fere Autores ob dissicul-etatem suam summam, aut plane intactum reliquerunt, aut imperfecte tantum descripsere. Quam arduum autem hoc ipso laborem exsequendum susceperim, quilibet, incinatomica partium corporis dissectione vel parum exercitatus, facile perspiciet. Tanto vero faciliorem erroribus passim occurrentibus aequus dabit Lector veniam, quo magis et de dissimitate rei describendae persuasus erit, et de primitiis hisce laborum meorum. Id tamen ingenue profiteor, me omnia, quaecunque de hoc nervo assero, ex ipsis propria mauu institutis cadavernna, quantum in me fuit, accuratissimis disiectionibus elicuisse, quae non solum BERO LINENfEs mihi per duos annos Theatri Anatomici praebuerunt divitiae sed et per aequale temporis spatium, quo his elaborandis insudavi, summa, nec unquam satis mihi collaudanda, aut grata mente pro meritis remuneranda Veneraudi atque Optimi PRAECEPTOR 1s mei IIIui tris HALLER1 benevolentia ac liberalitas largita est. Nihil itaque, nisi quod aut lin viginti aut pluribus cadaveribus constanter reperi, pro constanti asisero, rariora visu cum aliqua limitatione addo. Non enim aequum putavi, uni confidere Observationi, bene edoctus, quantum eo anatomiae inferatur damnum, et quam sapienti L srium mirorum tarditate, ea insignissima ceperit incrementa. Hi ne oblata quaedam in cadavere mihi varietaS, majori semper incitamento fuit, quo diligentius inquirerem, ut constantia a varietatibus, quarum in nervorum directione ac distributione innumerae occurrunt, tanto eon fide

SEARCH

MENU NAVIGATION