Ex libris 23 Commentariorum in vetera imperatorum Romanorum numismata Aeneae Vici Liber primus

발행: 1562년

분량: 146페이지

출처: archive.org

분류: 로마

111쪽

io 8 C. IVL. CAE S. COS. V. DIC T. V.

dedicasset, Romani in militari signo susceperunt, vi Fulgentius

in Mithologijs tradit. Ego cude hac, rum de cohortium signis, quantum materia postulat, in nummis Galbae princitiis verba feci. Altera porro nota, aratrum esse, ex Tiberij ,& Calibulae Imperatorum nummiS aereis, in quibus iuuenciduo, cum bubulco sub aratoris gestu conspiciuntur, & Diui Vespasiani argenteis, cum ijsdein animalibus iugatis, hoc cum instrumento, deprehendimus. Postrema vero nota,sceptri effigiem refert. hoc,ut Deos,

sic Reges, Imperatores, Consules, exercituum Praefectos, atq; et ores usos fuisse satis notum est. At primum quis fuerit Tibe i orius isse Sempronius Graccus, conquirendum est. Imperiti quidam arbitrati sunt, Graccum illum Sempronium fuisse, qui in Hispania pro Consule Celtiberos in deditionem accepite vel Tib rium huius filium, Cai fratrem, qui perniciosissimam legem agrariam pertulit . quod sane constare non potest, ob magnum temporum interuallu . Apud Velle ita: n Paterculum posteriori volumine , de quodam Sempronio Gracco legitur, violatore domus Augustae, ob adulterium commissum cum Iulia, Augusti filia, Tiberij uxore. Huius mentionem facit Tacitus Annali tun libro primo, his verbis: Par causa sevitiae in Sumeronium Graccum, qui rofamilia nobili, solers ingenio, &praue facundus, eandem Iulia is

in matrimonio M. Agrippae temerauerat; nec is libidini finis. tra- ditam Tiberio pervicax adester cotumacia & odijs in maritum ac ,,cendebat. litterasq; , quas Iulia patri Augusto cum inscctatione se Tiliarij scripsit, a Gracco compositae credebantur. Hoc tartasic, si aut huius patre, Quaestore sub Caesare, nummus percussis fuit. Notatu hoc perinde dignum est monumentum,Graccus nomen per duplex c a veteribus fuisse scriptum, non cum aspirationen, ut in omnibus fere libris impressis legi, praeterquam apud S linum, ubi recte scriptum inuenio. Caeterum de signis duobus sorrulitaribus, quae infra sunt, videlicet vexillo, & aquila, & de aratro, hoc moris fuit apud veteres, pro symbolo coloniarum ductarum in oppida, militaria signa, vel iuuencos duos cum viro aratrum sustinente, vel utrunque simul, in nummis exculpere,vinde a

112쪽

VICTIS POMPEII LIBERIS.

su M IMPERATORIS CAESARIS QUA ARATRUM DUCTUM EST.

eo quod monumenta testantur Qesarem complurimas duxisse colonias. Iii Lusitania treis et Pax Iulia, quae hodie BaldoiE: Sc

labis , siue Praesidium Iulium, quae hodie trugillo: Oli sippum, alias Felicitas Iulia. In Baetica duae: Atubi, siue Claritas Iulia: ac Ituci,siue Virtus Iulia. in Tarraconensi, Iulia Obricia,quae postea Flauia. In Gallia Narbonensi una, Pacensis Classica ; Forum I in Oreuitanorusii. In Dacia Apulum, hodie Alba Iulia: in Syria Io Coelestria, Berytus felix Iulia, quae postea August b Augusto Caesare. In Aegypto Pharus. In Italia sex (fuisse, monumenta testatur, Capua scilicet, Iulia Felix dicta: Cassilinum: Forum Iulij: Pola, Pietas Iulia dicta: Hipsella,& Novocomum, ut ipsarum indicant nomina: de quarum alijs Nummi, vel lapides vetusti: deq; alijs Paullus Iuncoris. Plinius, Ptolomaeus, Tacitus, Vbpianus Iuricolas. Frontinus, Cicero, & Appianus testati sunt. Suetonius capite xxx. ch Plutarchus, scribunt Caesarem eo quia dem tempore, quo Galliamin imperium obtinebat in Cisalpina Gallia, in eo oppido, quod tunc dicebatur Comum, coloniama o duxisse quinque inquilinorum millia, e quibus quingenti illustrissimi Graeci fuere, euinq; Novocomum appellasse. Et Dio libro . xxi ii. prodit, sic & Plutarchus, confectis a Ciesare ciuilibus bellis , eo Dictatore quinctium, complurimas in Italia nouas aedim caste urbes, & Corinthum, ac Carthaginem, iam pride erutas, a fundamentis erexisse,&in eas colonos duxisse. Verum disse tiens Appianus in fine libri Alexandrini, & Libyci, tradit, tae. sarem, somno monitum post victoriam de Pompeio, Dictatorem primum de Carthagine reficienda tantummodo in Comment rium suum retulisse; moxo; Romam regresso, quum reficere eam so diamasset, a coniuratis de medio sublato, ab Octauio Caesare eius filio postea id opus persectum fuisse; ita scribens: Procede is te mox tempore, cum C. Graccus tribunatum plebis Romae ge- si reret, coorta seditione ex inopia, visuin est ad sex mille colonosta sorte ductos in Libyam mittere. Verum designatis moenibus ci

113쪽

et IVL. CAE S. COS. V. DIC T. V.

ca urbem, lupi fundamenta iam coepta dissipasse euertisI : dicun ritur. qua ex caula Senatui ab aedificatione continere placuit. Po- ,, sterius vero C.Caesarem, qui Dictator ex victoria cretatus, Pom- Myeium in Aegyptum, ac deinde amicos eius ex Aegypto in Li- Dyam fugientes prosequentem, castris apud Carthaginem posi- sitis, per somnum vidisse memorant exercitum ingentem lacrymis Hante se ubertim deplorantem, eaq; visione territum sibi ad memo tariam scrips Ie, Carthaginem denuo reficiendam etae. Itaque non is multo post cum Romam redijsset, tenuioribus agros ab illo de- Hpolcentibus sic ordinem dedisse, quasi nonnullos ex his Cartha- 1 olinem, nonnullos Corinthum esset dimissurus. Caeterum illo in Henatu occiso, a ciuibus Octauium Caesarem, qui postea Augu- Hstus cognominatus est, inuentis huiusnodi a patre scriptis, Car- ,, thaginem, quae nunc est,erexille . verum aliquanto submissiorem, si cum priscae eminentiam urbis vereretur condidisse. Colonos ex is Romanis ter mille a principio illuc misses fama est, reliquos ex is finitimis in unum collectis additos. In hunc modum Romani is Carthaginensibus olim parentem Libyam sibi lubegere,&Cara isthaginis urbem a fundamentis eruta, restituere denuo post meta risionem duobus & centum elapssannis. Plutarchus sic de his me et ominite Ad conciliandum etiam sibi militum animos, quasdam si deduxit colonias, cx quibus clarissimae sunt Carthago atq; Co- rinthus. Verum aut harum urbium aedificationis, aut aliarum causa,ad coloniam prosecto aliquam, vel ad plureis a Caesare ductas hic nummus spinat, ideoq; sceptru, quod, ut diximus,magistratuum fuit insigne,& ex ebore factu erat,vt Ouidius in illo Fas .hr. Celsior ipse loco, sceptroq; innixus eburno, additum est cum alijs insignibus . nam colonias qui potestatem mittendi habebant, siue Imperatores, siue Consiles, aut Duum

uiri, vel quavis alia dignitate insigniti essent, qui Populi Romani somaiestatem repraesentassent , hoc insigni decorati fuere. Sed de colonijs latius suis locis.

114쪽

VICTI, POMPEII LIBERI A.

IN VICTORIAE IMPLUMIS,

SIVE CORINTHI vRBIS

IMAGINIs,

BELLE ROPHONTIS CHIMAERAM

OCCIDENTIS NOTA st

COMMENTARI v s.

E a v v sue a C. Iulio Caesare, siue ab Octauiano, eius filio, ducta sit Corin

thus colonia , vetus ex aere Corinthi rum extat nummus , cum urbis capite

foemineo, siue Victoriae implumis, ab ab tera Bellerophontis pegalo super aequo Chimaeram occidentis signo, atque im

scriptione et coL. L. Ivia Co R. hoc est:

Dolonia Latinorum Iulia Corinthus. Siquidem Corinthum c et o loniam a Caesare deductam fuisse, Dionis atque Plutai chi testia monijs sipra declaratum est. Duo enim coloniarum luere genera, quae a Pop. Romano deducebantur, nanque aliae initum Romanorum, anae Latinae dicebantur, quae ius Latij, hoc est ius petendi magistratus in ciuitate Romana adipisceretur, ut Parma , di Mutina, quae Romanae sunt, & Bononia quae Latina, Liuio i

ita libro xxxii x. & ex Strabone, Piniano, di Tranquillo in Ca, sce

115쪽

et IVL. CAE S. COS. V. DIC T. V.

sare capite v m. dcprehenditur. Erant praeterea coloniae, quibus ius Italiae dabatur. Erant & Latinorum Vetcrum, quae ZO L

iij veteris appellabantur: quales in Hispansa multas filuse, refert Plinius . de quibus omnibus latissime apud Sigonium in suis de iure Latij libris, & de colonijs, propediem inluccm prodituris . sic Latina colonia Corinthus fuit. Bellerophontem itaque gen re Corinthum fuisse, apud Palephatum lego. Hic pulcher quideiuvenis & optimus cum eiici, a Stenoberivet,ut Fulgentius, Aritia,foemina lasciua, Proeti uxore, de coitu interpellatus, eam repulit, quare ab ea indignata apud maritum de violentia accus totus, ad socerum illius Iobatem proficisci iussus, a quo mox in ultionem criminis ad Chimaeram & Solymos expugna los mulus est,ut sub praetextu patrandae glorie in ta pugna interiret. Verum

Solymis ipse & Chimaera deuictis, fabula fertur fuisse conficta, ibiq; in veste quadam extare Pisandri eius lilii s pulcrum, qui in

bello ceciderat. apud Strabonem legere est libro xui. Ideo C rinthi j praeclari facinoris ciuis corum memores, eius LXemplum in nummis impressere. Chimaeram enim aiunt Lyciae montem

fuisse,in imo leonibus & serpentibus inhabitabilem, in medio alitem pascua esse, cuius e vertice sui ramo flammarum globos, ad- ao modum Aetnae in Sicilia, ut Solinus dicit, &Vesuuij in Campania erumpere inquiunt, unde datus est fabulae locus, ut Chime ra monstrum dicatur tria capita habere, unum leonis, aliud Chimaerae, hoc est capellae,aliua draconis, illorumq; capita ignem estare ; de quo LucretiuS: Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera. inde & Ouidius Metamorph. v I. Quoque Chimaera iugis, medijs in partibus hircum, Pectus & ora leae, caudam serpentis habebat. Quare & Homerus inquit: se

Hesiodus quoque in Theogonia triceps monstrum fuisse ostendit

his versibus. D

116쪽

VICTIS POMPEII LIBERIS

Palephatus autem inouit, iuxta Xantum fluuiunt, Telmiso in monte, tres tantum adituS fuisse, duo ex anteriori parte ciuitatis Xanthiorum, alterum retro ex Caria, reliquas vero rupcs fuiste;

i, in medio ingentem terrae hiatum, ex quo ignis exibat; in his etiaaltum montem , cui nomen erat Chimaera, cuius in anterioribus

aditibus habitasse leonem , retro vero draconem : quem in montem Bellerophontem igne immisso , siluam atque simul f ras comburentem, habitabilem fecisse: ex quo fabulam fictam esse, scribit. De Chimerae item forma Homerus Iliados libro v r. ita scribit: Principio imperat, ut Chinimam expugnet, atque oc ' cidat, animal indomabile, inexpugnabile, neque humano, sed ' diuino genere ortum, anterius quidem leonem, posterius uero

P draconem, medio autem capram, atque terribiles ex ore flammarum globos cum spiritu eiffundetem. Servius itaque eandem, quam Homerus, formam describit: unde ab Horatio triformis appellatur. hinc Ouidius Tristium libro mi. Esse canes utero sub virginis, esse Chii narram, A truce quae flammis separat angue leam. Chimaeram perinde ex Echidna & Tiphone natam esse,postremo a Bellerophonte, pegasi auxilio, occisum esse , poetae fingunt. Pegasus autem, equus alatus, ex sanguine Meduta natus est secundum Ouidium, & Fulgentium; vel Meduse filius a Neptuno genitus, ut Aratus dicit,cum Bellerophontem recussisset, in coeso lum subvolasse, & inter sidera ab Ioue collocatus traditur. Eusebius autem, & ante eum Palephatus, Bellerophontis animum coercitum significari tradunt. nam leonem, fortitudinem . capram, procacitatem, atque lasciuiam, cui ille fortiter obstitit; draconem, insultum, pugnamq; periculosam interpretari aiunt, V ex quo

117쪽

C. IV L. CAE S. COS. V. DIC T. V. ex quo emanauit illud Horath dictum, cum de iis lenis perdito

amore loqueretur,

Vix illigatum te triformi Pegasus caepediet Chimaera. Chimaera enim, ut in Mythologiis Fulgentius libro Hr. narrauit, quasi sis. iat, idest fluctuatio amoris, interpretatur. Ideoctia Chimaera pingitur, quia amoris treis modi sunt, hoc est inc ero,

perfacere, & finire. Dum enim amor recens venit, ut leo feralia ter invadit, unde & Epicharmus ait,-c si

M ,e, idest domitor cupido leonina virtute viresces. Nam & Vir isgilius in Georgicis tetigit, dicens :Catulorum oblita leaena

Saeuior errauit campis .

At vero capra, quae medio pingitur, perfectio libidinis est, illa videlicet causa, quod huius generis animal sit ad libidinem valide proclivum et unde Virgilius in Bucolicis ait: Hoediq; petulci. Ideo & Satyri cum caprinis cornibus pinguntur, quia nunquam saturantur libidine. At vero, quod dicitur postreminit, draco illa ratione ponitur, quia post perlectionem vulnus det paenitentiae, venenumd; peccati. Erit hic ordo dicendi, quod primum sit in roamore incnoare; secundum, perficere; tertium, paenitere de perfecto vulnere. sic Fulgentius. Praeterea Caelius Lectionum anti sequarum ex Theogoniae Hesiodi interpretibus . sic de Chimaera si verba fecit lib. x m. cap. ix. (in hoc enim fila gloria eruditissi simum virum fraudare nolo Nunc illud enotamus, inquit, Chi maeram sensu allegorico, tres thetoricae partes indicare: dicani- iscum, siue iudiciale: panegyricum, seu demons latiuum: binbua silenticum, vel deliberativum: ut leo dicanicum praeferat genus,3 quod exterret, ac elingues quodammodo ex aduersum dicentes hconstituit. Chimaera vero,iaest capra, panegyrici obtineat typu: quia lasciviat laetius simul qui dicit, simul etiam qui audit. Sym- buleuticum genus draconis esse aiunt, quod varium in primis sit; si ac id est multarum conuersionum,& longiore ad peta si suade ndum orationis tractu utatur. Monstri vero mater, ab H n

118쪽

vICTIS POMPEII LIBERIS.

s, non esse aliud volunt, quam D -πολυMI . . idest variam si multiformemq; mentis vim , aut longiorem, H -uxetar, id

si multiplicibus implicitam spiris artem, Chimaerae instar ignis eu si mentem globos. Caeteritin pro ingeniorum tamen captu, sunt si qui varie admodum Chimarae figmentum, ad veritatem reuo-M cent, nam, ut missa faciamus alia, est qui , esse Chimaeram n putet vitiorum quandam varietatem, ac multiformem, perinder o ac Chimera est, vim: quam perimit Bellerophon, idest vir bonus M prudensq;, qui Bellerophon nuncupatur, velut malorum occisoreri nam ex dialecto, bellera vocantur mala, id est et a-. hactenus Cilius. Bullerophon itaque Latinae sapientiae consiliatorem interpretatur,tcste Fulgentio ex Homeri, & Menandri auctoritate. Antion vero contrarium, &praetos Pamphila lingua sordidum dici, idem tradit, Hesiodo scribente, Cum simili fere sigillo percussus& alter est nummus meus, tam in anteriori parte, quam in auersa, cum inscriptione Graeca, ut vides, ex qua vel state consumpta, vix illa clementa depromere potuimus.

P a C. IV

119쪽

C IULI CAESARIS

VAE E I V S POST MORTEM

. ANNO URBIS

IN TABUL AE CAI TVM

UI TULI, NOTAS.

COMMENTARIUS.

C c i s o C sere Idibus Maiiijs per sex

ginta coniuratores, qui in eum conspir uerant, Senatu spectante, moxq; Ant vij Consulis hortam,de more consecrato, nummi signati sunt cum Caesaris imagine, & ab occipitio eius lituo, cum scruvituli sigib

tumcinia his litteris supra: q

120쪽

III sub pedibus , vi et v Lus. Animal hoc analogice cognomen Voconij ostendit. cuius exemplum ex nobilissimo honestissimi si quati Bembi Musto accepi. Voconioruin cnim familiam Romae fuisse, tum ex Qi Voconio Saxa tribuno pl. intelligi potest, a quo lex nobilis de mulierum haereditatibus lata est,tum etiam ex vetustis lapidibus, qui in Saguntio Hispaniae oppido sunt, compe

tum est.

VOCONIVS . ROMANUS. PATRI . OPTIMO.Io cx alio ibidem, C. VOCONIO C. F. GAL. PLACIDO. AED. II. VIRO II. FLAMINI. II. QVAESTORI. SALIO RVM MAGISTRO.

item

POPILIAE L. F. RECTINAEAN. XVIII. C. LIGINUS C. F. GAL. MARITUS VOCONIVS ROMANUS UXORI.

o Voconiorum cognomento Vitulorum gentem fuisse, ex antiquo marmore in Germania, quod est in vico Frauenste, intelligitur:

MARTI . LEUCETIO. Pi O SALUTE. IMP. DOMINI. N. AUG. PII. Q. VOCONIVS. v I TVLUS LEG. XXII. PR. P. F. PONENDUM. CURAVIT.

Quinetia Voconiorum gentem perillustrem Romae temporibus Caesaris fuisse, indicat Cicero Epistolarum ad Atticum libri v lii. se epistola xxiii. inquiens: Sed memento, praeter Appium, nemus o nem esse fere, qui ius non habeat transeundi: nam aut cum impeta rio sunt, ut Pompeius, ut Scipio, SelenaS, FanniuS, VoconiuS,se Sextius. Quis igitur hic suerit Voconius, non ex loco Cicer se nis solum, sed etiam ex demonstratis monumentis iam planum fieri potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION