Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

351쪽

TEMPESTATUM. 28 I

ron flagrent, nee perpetuo ardeant, effluentibus etiam aliis vaporibus ex terra. Caeterum quod aestum faciant cometae, facile est judicare, cum tam ingens multitudo & vis exhalationum in aere ardeat, per sex integros menses aliquando, ut Seneca testatur: brevissimum vero durationis tempus inquit Plinius septem dierum annotatu est, maximum octuaginta. Cardanus dicit horum naturam mediam esse inter corpoream & imaginariam, ac in coelo sic ri. Significant autem secundum ipsum Aristotelem, tempestatem ventorumque intemperantiam . nam si ve uno sive pluribus apparentibus cometis, ventus magnus semper emergit aut duratione, aut magnitudine. Quod autem portendit uredines de siccitates, testantur historiae, & ratio persuadet. Cumque siccitatem in aere magnam si gnificet. nil mirum si etiam quaecunque sunt consequentia portendat: sunt vero haec, penuria , sterilitas & fames: est enim siccitas noverca fructuum terraque nascentium , aliquorum magis, aliquorum minus, ut rusticis quoque notu . Ex his sequitur pestis. Quoniam autem ab humore siccocum in aere abundet siccitas, sequitur melancholiae incrementum, ideo etiam manias, daemoniacos morbos , rabiem canum, luporum & vulpium , de morbos ex cholera & me

lancholiar denique ut habet Aphorismus 7. tertiae secti. Hipp. in siccitatibus febres acutae fiunt: & si annus magna ex parte talis fuerit, qualem fecerit constitutionem, tales

plurimum morbos oportet eXpectare. Licet autem cometes mala homini significet, Deus tamen bona inde elicit: nam si moritur rex unus, si et fortasse alter melio C. si succedit pestis, renovatur mundus, vel corrigitur. Est item si gnum corruptionis aeris & destructionis terrae nascentium Ob aestum, quo etiam accensabile & aliis corporum humoribus , facile ad iram homines provocantur, & ad rixas &contentiones. Virgilius describens civiles motus secutos mortem Iulii Caesaris, inquit:

Non alias coelo ceciderunt plura sereno Fulgura, nec diri toties arsere cometae.

Est quoque uilaum t rae motus, bellorum , mutationis regni,

352쪽

regni dc etiam mortis communis homi'um, de animalium viventium in calido dc humido,& maxime regum, de pri n. cipum, divitumq; magis quam pauperum in illo climate ubi apparet, ob victus rationem diversam,&c. Arguit enim penuriam de defectum leguminum dc segetum. Cometae apparitio totum annum reddit suspectum, non autem solum tempus suae apparitionis de durationis : potissimum velo minatur illi parti, versus quam radios suos dirigit, &omnibus habentibus signum pro ascendente, in quo talis cometa ap aret. Si scire ulterius velis ubi detrimenta futura sint, locum ad quem tendunt: ibi enim praelia, seditiones, venti, sterilitates δc morbi acuti erunt: atque si haec ut eclipsibus contigerint, proculdubio naturaliter eveniunt: ubi autem praeter illas, non ita, nisi magnae de crebrae fuerint. quid vero magis ex supradictis eventurum sit, excometarum ratione dicendum. De generatione illarum, varietate, duratione, ac locis Sc. potes videre apud Carda num in Commentario s3. lib. a. De judiciis Ptolemaei: in tiocte videntur pulcherrime sub crepusculis: non ita in die, nisi potenti modo. Locus cometes facile dignosci potest planisphaerio : nam si in ariete, erit in Germania vel Britannia: & inspiciendo quo tendat cauda, hac poterunt distingui. Si diu fulgent,diuturnus erit effectus : Si matutinae, celeta. sit parum, brevis. Non dico tamen cometam eta se praedictorum causam necessariam, sed inclinantem. Fre quentius autem circa septentrionem apparent: nec sunt

unius de ejusdem formae, sed multi dc varii ac dispares magnitudine, dissimilesque colore. Cardui echinus spinosus ex agris, ubi habitior factus est

doluum comportatus de in aedium tabulatis, camino vel contignatione, aut alibi appensus, horrentes aculeis, S patentes suas alas si clauserit, seque veluti in novum habitum pro tempore composuerit, venientis pluviae signum renovabit, ut in Provincia omnibus notum est

T Elphines , mehrschvvein Germanice, tranquillo M mari lascivientes flatum ventorum ex ea parte qua

veniunt,

353쪽

eniunt, significant: sed quando mare est turbatum, aquam sparserint, signant tranquillitatem, inquit Aristot. Delia, hin su per mare natans & super elevans se & immergens requenter, aquam aut tempestatem denotat. Diluvii signa recensurus, a remotis prius incipiam. Ain escentia igitur & siccitas humidorum corporum signum: st remotum futurae pluviae: nam significant vapores hu- nidos, qui sunt antecedentes pluviarum causae, elevatos: me ac continuo elevari, donec vapores sunt enim de natura aquae ) absentibus stellis calidis frigescat ac in spissentur , & in causas pluviarum conjunctas transeant. Sequitur hinc ex mente Theophrasti, nunqua fore diluvium universale nec particulare , quin in eadem regione vel sibi contermina ad minus per annum pluviae omnino abfuerint : quoniam magnum effectum oportet causam magnam antecedere. non enim potest diluvium esse, nisi vapores multi & magni veluti antecedentes causae praecesserint. Secundum signum & validius est, si cum anteceden te uredine ac siccitate fuerit naturalium fontium siccitas equo namque plurium fontium haec siccitas fuerit, eo futuis rus imbrium excessus erit maior. Tertium adhuc maiussi cum siccitate naturalium fontium , fuerit fluviorum aliquorum, vel plurium deperditio, in ea regione in qua haec evenerint, diluvium esse futuru significant, vel in sibi co termina. Quartum adhuc efficacissimum, si cum fontium ac fluviorum arescentia erit maris alicuius aut aliquorum , aut ex parte, aut ex toto diminutio, diluvium significat regionis , vel plus qua provinciale. Declaravit si qui dem Aristoteles, maria nova fieri ex reliquis magnorumiluviorum : arescere vero denuo per regeneratione novo rum diluviorum : per hunc enim modum probavit, quod nunc est mare, olim fuisse terram: ct quod nunc terra est. multoties fuisse mare. Quintum si in aestate apparuerint iacula, trabes, dolia, cometae plerumque magnae, quo namque plures maioresque fuerint, hyemem significabunt di- luviosam, vel in agnis pluviis & imbribus abundantem, vel si no hyem em ob propinquitatem saliem ver tale fore deis T monstra.

354쪽

monstrabunt. Hujus signum fuere igneae acies sanguinem

emittentes, quae anno Christi s C. apparuere : nam post has pluribus diebus, continuis imbribus tanta quae via u. ctus est Romae Tyberis fluvius, ut magna populi strage humiliora loca submergeret: ac similiter aliis quibusdam in civitatibus di locis contigi . Sextum si aestate in coelo aut etiam in terra hiatus, quos Graeci chasmata vocant. frequenter pluribusque in locis apparuerint, hyeme se quente vel vere in ea regione diluvium portendunt ; nam magnam vaporum copiam exhalationumque ad coelum ascendisse portendunt : quae demum in aquam vertuntur. Septimum si in coelo voces, soni armorum, strepitus tubae, aut sub terra vel E terra mugitus ut boum audita

fuerint ut in paludibus contingere posse Aristoteles probavit in Problematibus in proxima hyeme diluvium praesagiunt, tanto quidem majus, quanto haec pluries S pluribus in locis audientur: quoniam haec a vapore multos de magnos elevatos esse ad coelum , elevarique continuo,designant, qui pluviarum dc illuvionum causae sunt. Proxima vero signa & conjunctae causae plures sunt, de quibus in ii. hro hoc particulatim diximus, quae scilicet pluviam indicant, ut halo, iris seu arcus coelestis prope orientem, luna vel sole occidente: & si nocte dieque pluries. Aliud signa sunt duo soles, vel duae lunae, licet rarissime visi sint, cum tamen in austro spectantur, diluvium signant in die soles, in nocte lunae. Significant enim vaporum ingentem mulis titudinem, imo ingentissimam esse in pubes pluviales convertacii. Ex animalibus etiam verissima colli Mntur signa, ae fere impossibile est naturaliter fieri diluvium, nisi nova quaedam animalia, quae aut sub terra aut in sylvis, aut

in aquis degebat, prae apparuerint. Vaporum motu perterinrita: quae vero ab aquis victum quaerunt, ex magna siccitate aquarumque inopia regionatim movebuntur, ut aquas

quaerant. Unde fit ut terrestria e sylvis montibusque ipsis ad plana culta qua ipsa loca veniant, vocibusque horridis ac variis prae diluvii futuri metu langueant: ut de lapiis a

liisque notum est. Sciendum tamen naturaliter universale diluin

355쪽

sum imbrium in tota terra , modo sol nec per se nec vi alterius stellae potest habere aequalem vim in tota terra , ut talem excessum faciat, nec potest esse universale, nasi uni veri aliter nubes colligantur supra totam terram : at sub torrida stona non coniguntur, ergo universale esse non potest. oporteret enim ut sol absens esset ab omni regione.

Noeticum diluvium fuit penitus supernaturale. Idem de universali conflagratione dico. De siccatio rerum in tempore hyemali & pluvioso su bito facta, ut papyri de marmoris, signum est gelu.

v 1 inaceus , echinus Grece , i gel Germanice, vulgo eri-- cius terrestris . facit duo foramina ubi habitat, unum versus Boream, aliud versus austrum: quodcunque horum obstruerit, ea ex parte ventum significat: si autem utrumque, venti arguit magnitudinem. p. D Ormicae concursantes si ante ova gradiantur, signant. pluviam. Formicae in concavo loco existentes si ova extulerint ex centro ad circumferentiam, seu ex intus ad extra, aquam significant: si aute deorsum tulerint, serenitate, Fulica Graece dicitur , vulgo Italico sol lata sive follega &anates tam sylvestres qua domesticae quanti entes alas, aquam significant: Iubmergentes vero se , & a lasquatientes, ventum prae se ferunt. Favillae ex lucerna, ventum significant aut aquam.

Fuligo cadens ab evaporariis magis quam soleat, pluviam significat. Falx nigra quae secui t herbas pluviam indicat. Fumus albus si elevetur ante solis ortum di post solis occasum supra aquas δc paludes ac prata, colorem & Ω- renitatem diei proximae significat i si mane, ea die : si no -cte, diem crastinam calidam indicat. Fulmen est pars aeris collisione aliqua usque ad obsta ulu cum impetu veniens: vel est exhalatio calida & sicca a nubis lateribur violenter extrusa cu impetu vel incedio. T 1 Noa

356쪽

Non est ergo fulmen semper lapidea substantia ut quid aiasserunt: 1i enim lapidea substantia esset, non huc & illuc

discurreret, nec rursum reverteretur : cumq; aliquod corpus feriret, carnem divideret, ossa confringeret. Est autem materia crassia, terrestris, vicosa, valde decocta & exusta, de saepius in nigrum vel rubrum lapidem vertitur , aut la pideum fulmen : eius vero forma est, ut siti acutus altera ex parte, propterea quod ad eam vapor primo inclinabatur cum decoqueretur: hic vero cadens a nube muros & arbores penetrat, nedum animalia, ut notum est, Si ergo exhalatio illa, quae est fulmen, sit plus calida quam impetuosa, partes superficiales alterat sine interiarum partium laesone, quoniam propter modicum impetum moram sufficientem insuperficialibus partibus essicit, atque ita caliditas sine penetratione comburit pilos totius corporis sine vulnere. Sin aute fuerit valde impetuosa, sed crassa & multa , ac corpora quibus occurrit fuerint dura, illa frangit ad minutas partes: at qua percutit cum vulnere, ruina, fimu Tis, ut in arborib. cernere est, at ubi haec exhalatio fuerit aequalis quoad impetum di caliditatem, utrumq; facit, quoniam alterat& vulnerat. Plinius libro a. cap. 3. fulminum plura genera facit: quae sicca veniunt non adurunt, sed dissipant: quae humida, non urunt sed infuscant: tertiu quod clarum vocant, rificae est maxime naturae. Ideo autem citius fulmen alta sternit, quia cum ab alio obliquando descendat, citius alta reperit. Sola vero exhalatio ea facit fulmen laedens, quae crassa est, ideoque resolutione resistit, adeo ut in terra cadat, antequam resolVatur. Cuius autem exhalatio tenuis, non pertingit ad terram. Effectus vexo fulminum circa ea quae contingunt, potius sunt admirandi, quam causa inde quaerenda. Quis enim dignam inveniat causam quomodo fulmen integris & illaesis loculis aliquando conflat argentum : manente vagina, gladium liquefacit: circa ligi. im dilatatum ferru distillat: quod facit, nec ultra triduum ille rigor durati Vinum quoque fulmine gelatum , cum ad priorem redit habitumi, potatum

aut exanimat, aut dementes facit. Sed cumPhysicus sim,

cona in

357쪽

epnabor effectuum causas proprias immediatasque reddere. Vnus est igitur effectus quod in casu magni tonitrui magnaeque coruscationis, vina in doliis corrumpuntur atque subvertuntur: imo ut Plinius inquit, )doli exhauriuntur intactis operimentis, nulloque alio 'estiolo derelicto, huius autem causa est, quod putrefactio est extraneatio quaedam propriae atque innatae caliditatis : cum vero exhalatio sit calida & sicca, subtilis multum ac penetrans magnoq, impetu descendens, magna cum violentia per doli iporos transit ad vini substantiam , alteram eius propriam ct innatam calliditatem, demumque illud corrumpit: imo etiam, ut dictum est, aliquando dolium fulmine percussum frangitur . & tamen adhuc stat vinum, nec effunditur: cu- jus causa est, quoniam exhalatio illa quae cadit cum fulmine ignea est, ideo in vino circumcirca crustam inducit ad Pellis modum, quae durans per tempus retinet vinum naeffundatur : simili ratione de aliis liquoribus. Secudus effectus est, quod omne fulminatum redditur venenosum , ut Vinu, vel animal, aut quod vis: nam exhalatio illa sicca atque usta urens multas vini partes, vel animalis hum iditates per viam suffocationis aut prohibitae transpirationis ea reddunt venenosa, & propterea sapore & odore sulfurea fiunt omnia. Tertius est, quod bibens vinum fulminatum ut supra dixi) vel animal fulminatum comedens, aut su-Uto moritur, aut fit demens. Causa vero est, quia ex Vene no derelicto haec vis acquiritur, quae vel necat, vel dementem re 4dit. Qua etiam ratione fit, ut animalia venenosa si fulminentur , in sua venenositate corrigantur, nam Venenum veneno pellitur saepius in quia propter coruscationis exhalationem humor venenosus extinguitur, paulatim cum fulminis exhalatione evaporando. Quartus quod in casu tonitrui & magnae coruscationis ova gallinarum aut franguntur, aut sterilia fiunt: causa vero, quoniam cprus

catio quae est exhalatio cum ova ferit, aut est crassa, & sic illa frangit: aut est tenuis,& sic penetrans per poros ovoruspiritum gignitivum caloremque innatum in album ine contentum dissolvit, sicque sterilia redduntur. Praeterea

358쪽

fulmen aliquando corporis pilos urit, ut inguinis, axilla

rum, & femoris, non laedens corpus. Aliquando corporis colorem alterat, & nihil praeterea aliud. Aliquando interficit, nullumque ustionis ves fulminis vestigium derelinquit. Aliquando econtra in interfecto a fulmine apparet ustionis signu Praeterea omne percussu fulmine, caput vertit contra tui minis impetum. Arbor insuper fulminata , astulas evulsas contra fulmen erigit. Miraculum non parvum scribitur a multis, quod cum tres homines deambularent , ex casu fulminis is eorum qui pravior erat raptus finit ad secundam usque aeris regionem. Multa quoque alia scribuntur, quorum causae perspicuae sunt ex his quae diximus. Post haec opportunum est, ut eum medicus sim, etiam remedia contra fulmen describam. Ac primum qui dem est murus aheneus , nil conscire sibi nulla pallesce 're culpa: nam conscientia bona vitaeque innocentia tutum apud Deum reddunt, sine cujus nutu nec solium cadit, ac propter peccata veniunt ad versa. Naturalia vero remedia sunt primo , ut inquit Plinius, laurus arbor, unde antiqui fulmen timentes, lauri coronam suo capiti im- Ponebant, ut Tyberium coelo tonante solitum esse, scribit Suetonius. Vitulos marinos fulmen non percutit, ideo tabernacula fiant pellibus eorum. Antiqui corrigiam ferebant ex horum pellibus contra fulmen validam, naturali antipathia. Aquilam non ferit fulmen, hae ratione Prin cipes per eorum castra solebant aquilas educare . quod a fulmine praeservarent, ut lib. 2. dicit Plinius cap. Sp. Fulmen occaecat, & aspicienti ipsum facies intumescit: re me dium est in fulminis ictu faciem, oculos, tutumque corpus operire, beneque integre aures etiam obturare, ne nimio sonitu dissolvantur. Valet a proprietate contra fulmen ferrum: unde dc ferentes ferri multum, e fulmine non laeduntur, potissimum si tempore ictus ferrum multa aqua aspergatur. Narrant autores boni, corallvm contra fulmen

valere. Ferunt lapidem qui cum fulmine cecidit ut aliquando contingit) si in ostio su laedatur, domu a fulmine praeservare. Fertur etiam dormientes ac praegnantes ne-

359쪽

29squaquam fulmine tangi. Est & remedium ut amota superstrione) omnes urbis campanae sonentur imminente illo tempore: nam vi soni moventis aerem sursum & ad latera, exhalationes ad tertiam aeris regionem expelluntur. Tempora & loea fulminum etiam referente Plinio libro 2. hyeme & aestate rariora fulmina contrariis de causis fiui, quoniam hyeme densatus aer nubium crassiore superficie in spissatur, omnisque terrarum exhalatio rigans ae gelida quicquid ignei vaporis accipit, extinguit. Vere autem &autumno crebriora fulmina sunt corruptis aestatis hyemisque causis. C ebriora spectantur cum sol per sagittarium decurrit, & hanc fere ob causam poetae signum illud sagittarium appellarunt. I ac ratione nec Scythia nec AEgyptus fulgurant. Scythia enim prae nimio frigore exhalaistionem non habet: AEgyptus prae nimio calore illas resolvit, qua de causa in Italia fulmina crebra sunt, quia mobilior aer mitiore hyeme , ct aestate nimbosa semper quodammodo vernat vel autumnat . In Campania hyeme & aestate fulgurat, quod non in alio situ cernitur : nam illi e semper ver est. Quid autem portendant, brevibus accipe: Quo in anno fulmen magna redificia praecipue templa elidit, frugum inopiam ac sterilitatem praesagit, di maximo fructuum sui temporis. Allinae si ultra solitum se concutiant in aqua . vel se is gregentur plures earum in uno loco simul & in pluviae

principio quaerant tecturam aliquam se protegentes a pluvia, signum est magnae futurae pluviae. Galli cantus in nocte citius quam soleat, mutationem aeris aut ventum Ο-stendit, ct paulo p0st occasum solis cantans , indubitatam pluviam praedicit: modo non aestate fuerit: motum enim vaporum qui sursum petunt sentiens, experge fit & cantat. Grues ab imis vallibus fugientes, pluviam significant.

Quando graves volant nec reflectuntur vel non re ortuntur, serenitatem significant: non enim volant, nisi utique volantes prius serenitatem viderint. Grues abeuntes te

pus hyemandi indicant.

360쪽

Gelu primum quod anno quovis accidit, si dissolvanie cum pluvia, quodque gelu subsequens illo anno, cum plu lvia maiori parte dissolvetur : si in principio gelu venti fuerint durantes orientales, gelu duraturum significant.

rT Erodius, id est ardea, in matutinis clamans, aquam significat: super vero mare volans & vociferans , ven tum praesiynat. Halos saequaliter constituatur & appareat, serenitatem significat. Est autem corona quae circa solem aut lunam congregatur : cum enim in nubetv nigram finitur, imbrem Praesagit, eoque plus, quo saepius aut continuatis diebus de noctibus apparet: nam etiam de illuvione timendum. Hirundo circa aquam volitans, si saepe percutiat aquam propriis pennis, vel ventre paludes verberet, pluviam indi cat.

Gnis flamma si flexuose volitet, aut eum luminaria ex eo flammas elidunt, vel vix accendatur, aut sublati s col lis ab igne eiusdem carbo ignitus adhaereat, aut cum ignis scintillas emittit, vel cum cinis in igne concrescit, carbo-Ve ignitus vehementer pellucet: haec omnia signi fiscant ventos, coruscationes & tonitrua : simul sunt futurae pluviae signa. Iuncturae patientium podagras, de ossa fracta non benhcurata, si doleant, pluviam notant.

Y Vsciniae domestiert praesertim mares ineuntem brumam cantu admodum vocali tacentibus reliquis produnt.

Lampyridarum seu noctilucarum stellantes volatus, maturitatis ordei signum dant rusticis. Lupus ululans, tempestatem significat: lupus cum ad laborata, id est culta venit, & tempestatis tempus haut sit, tempestatem confestim significat. In aestate, interlunio tempus est calidius, quia luna nobis proxima est: in plenilunio frigidius, quia cum sol fit nobis

SEARCH

MENU NAVIGATION