Ioannis ab Indagine Introductiones apotelesmaticae in physiognomiam, complexiones hominum, astrologiam naturalem, naturas planetarum : cum periaxiomatibus de faciebus signorum et canonibus de aegritudinibus hominum : omnia nusquam fere eiusmodi tract

발행: 1630년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

371쪽

iis in vere ct autumno quam in aestate aut hyeme, ut inventis dicetur.

Terraemotus in posterum quoque dira portendit, de inprimis pestilentiam praesagit famemque de bella deinceps At verius dixero nihil portendere futuri, sed illum ex na

iturae necessitate suo tempore perfici, ac ob putridos exhalatos vapores aerem inficere de herbas & fructus , atque inde homines inficiuntur. Inter signa futuri motus est eoeia luna silens, tempestates sopitae, dc in puteis aqua turbidior foedique odoris. Est dc in coelo signum praecedens futuro motu, tenuis scilicet linea nubis, in longum porrectae pacium. Existunt maximi motus in solis lunaeque defectu. ed in hac re solis defectus potentior est. Durat aliquando terraemotus duos annos aliquando ante quadraginta dies cessat: nam si secundo die accesserit, non desinet usque a a o quos si transierit, ad unum Vel ad duos usque annos aecidet , vel etiam tres, ut inquit Averr. Potentissimum adiaversus hanc luem remedium est, degere in regionibus aclseptemtrionem vergentibus, maximeq; in his quae climate sive segmento septimo continentur, ubi vel nulli vel raret

motus existunt. Vis esse liber Se tutus a terrae tremore, aliis

isque id genus casib. periculosissimis, sit tibi animus con temptor mortis, sit mens impavida leti. hoc vero assequetis viva in Christum dominum s de, quae per dilectionem operatur. Media vero vel remedia universalia sunt primo de loco fugere si potes)ubi non sit terraemotus,ut supra di

xi: particularia autem sunt sub terris cloacas cuniculosque 3c crebros specus facere: prae conceptum enim spiritum exhalant. Τutissimi sunt aedificiorum fornices sive testudines, i anguli quoque parietum, pontes alterno pulsu renitente. parietes latericio lapide facti minore quatiuntur noxa. Reis

medium autem contra pestem est terraemotus tempore dormire in alto, non in terrenis, a quibus pestilen res exha dationes manant. Terraemotus universalis in tota terra esse ei supernaturalis , quoniam clim non fiat nisi ex exhalatio-ilnibus a sole congregatis in uno loco, non dispersim move

titur illae,sed unitim eo in loco, st circum vicino. V 2

372쪽

Tonitrua matutina ct hyem alia , ventum significant 1 aquas: meridiana, imbrem. Tonitrua novi 1simae bonae dici, ingentem maris tempestatem , vel iram coelestem de monstrant, aestate si minus tonet quam coruscet, pluviam significat. Tonitrua aestiva in meridie & vespere, a quo sum signum. Tonitruum est partium aeris sibi cum impetu concurrentium sonuS. Hermes caelestium rerum observator tradit: Si Ianuario tonaverit, eo anno in ea regione ventos validos portendere, atque fertilitatem. Si Februario, multorum mortem,

praecisue divitum. Si Martio, ventos validos, fertilitatem,& popularia bella. Aprili vero bonum & jucundum annum. Majo autem famem & inopiam. Iunio fertilitatem. Iulio bonam & utilem annonam. Augusto rei p. prosperitatem, sed hominum varios morbos. September fertilitatem, sed potentium caedes. October validum ventum, annonae ac fructuum copiam. November frumenti copiam,& annonae jucunditatem. December denique si tona verit, annonae copiam, & in populo pacem praesagire asserit. Plinius: si in cubatu tonuerit, ova perire, sed hoc universaliter negant muliere S. Talpae si plus solito in terram operentur in minutis partibus fractam, pluviam indicant. v T r Espertiliones si citius in vespere & in majori eorum V quantitate volant quam solebant, signum est caloris ct serenitatis futurae proximae diei. Et hoc etiam de crabronibus intellige, qui tamen si quasi intrantes & se occultantes sint foraminibus, tempestatem significant.

Vermes terreni interrumpentes trifolia snam ea com muniter non ingrediuntur) significant tempestatem. Vermes eXeuntes a terra, pluviam significant. Vermes qui dicuntur centipedes, multi in numero reptantes, aquam indicant.

Ventus est exhalatio calida & sicca, a sole facta, quae impetuose a frigiditate mediae regionis aeris propellitur. Auster

373쪽

TEMPESTAT V M. Au ster stat cum oriuntur Vergiliae , id est mense Majo.

Aquilo stat oriente Orione, quod fit die sequenti ad oris

tum Caniculae. Favonius flat mense Februarii, cum Fidicula occidere incipit: confirmatur autem cingulo seu gona Orionis emergente, id est circa decimum Februar 11 inde aperitur terra pullulareque incipit - . Observarunt mathematici, quoties Ripi ter fuerit Lunae conjunctus , novos ventos nasci, 'a Sile S etiam luna canis crum peragrat, movere ventos. Quod si luna Iovem petit in cancro, ventorum flatus exoriri sine dubio videbis. Praeterea si sol ut dicunt fuerit in capricorno,& luna in scoris Pio, vel capricorno, vel tauro, aut virgine, frigidissimos 'ventos concitat. Idem sol etiam evicit, si in Aquario & Saturnus in oppositio, luna alterum horum respiciente. Uicunt & Sat. in signo terreo retrogradum vento S sedare. Similiter & Martem. sed haec astrologis relinquo, & secundum physicos assero, nec temporibus maxime frigidis nec maxime calidis spirare ventos, sed temporibus inter haec mediis. Partices alim vero venti spirare t olent mane& vespere : nam in meridie ob solis caliditatem malorem ce ssant, in media nocte propter maximam frigiditatem extinouutur. Si ab aurora flare incipiunt venti, durant mavis, auster non incipiens, sed desinens, imbrem affert, quoniam incipiente adhuc aer calidus est, cum e loco calido

' Rubedo circa solem & lunam, ventorum est signum. Aestate ubi corruscationes & tonitrua, inde Ventus fortis spirat. Ηyeme vero & autumno corruscationes sedant ventos:& quanto tonitrua & corruscationes fortiores sunt, tanto magis ventos sedant. Somnium hominum si fuerit de avibus proximo die certum ventorum signum esse dicunt. Hyeme venti circa auroram spirant, aestate vero circa occasum. Ηyeme a parte orientali, aestate a parte occi i entis. Si Etesiae, qui temporales boreae dicuntur,mul to tem pore flaverint, & autumnus est ventosus, tranqu.llam hyemem nunciant. Sin aute autumnus est tranqyillus, ventos

374쪽

Observarunt antiqui primam Ianuari j noctem: nam si serena erat sine pluvia, ct tranquilla sine vcnto, annus futurus plerunque bonus erat. Si cum vento orientali, pecoribus erat perniciosus. Si cum occidentali, regibus mor- ηtiferus erat. Si cum meridionali, populus moriebatur. Si autem nox illa cum septemtrionali vento emeroeret, futurus annus censebatur sterilis. Nolo hic morborum Prognostica ex quatuor anni temporibus adducere, quae quilibet ex Hippocrate & Galeno tertia sectione Aphorismorum scire facile potest, Aph. II. Ia. 3. & I . atque alibi.

Si unum anni tempus fuerit serenum, dc siccum, oportet alterum esse pluviosum: ut si autumnus est serenus&siccus, hyems est pluviosa. Si praecedens annus est siccus cum in siccitate eleventur vapores sequens est humidus. Fimiliter contra, si unum tempus fuerit pluviosum, sequens erit siccum: quia oportet humidum sursum ductum

Tedire, aliter non servaretur elementorum aequalitas , &humidum deorsum latum oportet sursum reverti, ut servetur ut dixi aequalitas & proportio.

Vnus& idem ventus contrarios effectus facere potest , ct primarios de secundarios, & per se unum, aliud per acocidens : nam Eurus a principio quidem siccus est, finiens autem aquosus. Boreas per se frigefacit, per accidens autem ealidum contrectando in calefacit. Venti validi omnes refrigerant & exsiccant & serenitatem pariunt, imbecilles calefaciunt &humectant, pluvias item gignunt. Venti incipiunt eum sole & oriente luna. Si autem oriente sole & luna cessent, distenduntur venti. Luna diminuta,fiunt magis venti. Diuturniores autem & fortiores ve tifunt, qui incipiunt in die quam qui in nocte. Quando Bo Teas nubes multas movet flans, magnam serenitatem significat furus solus stans, gd se trahit nubes. Venti orien-rales sunt sicci, propter vaporum combustionem a sole factam, ideo siccitatem producunt. Occidentales humectant propter vaporum crassos a sole relictos nocturno tempore.

375쪽

Pluvia cita praescitur per magnam nubem orientem ab illa mundi parte a qua venti flant: & quanto intensior ac major fuerit nubes, tanto citius & certius futurae & scitae

pl-iae signum est. Auster eum atrocius flavorit, & postmodum Boreas flare incipiat, signum est magnae tempestatis , & maxime in

mari.

Coruscationes cum vento boreali, pluviam significant. Tonitrua cum orientali vento vel occidentali, pluviam vel tempestatem validam ostendunt. Annus Borealis melior est australi, iidem venti praecedente aere sicco faciunt pluviam, praecedente humido plu-l vias.

Africo Euroque vento flante, tum magis, tum maiora monstra prae caeteris temporibus somnipre solemus, maxime si eo tunc humiditas in corpore modum excedit. Hujusmodi tamςn fiatus ad plantarum auctionem nimium praestant: pulicibus etiam ct muscis, reliquisque istius generis animantibus naturae nostrae infestis, maximo adjumento sunt. Purgationem quoque eum his ventis assumere bonum est : tunc enim membra laxa sunt, δc medicinae cedunt, quam Aquilo magnopere comprimit.

Vitreis corporibus ac parietibus perpolitis vel ligno δρferro vapidum nescio quid, dc veluti roridum haerere consequentibus diebus aliquot, absque manifesta causa, si videbis,& lacrymabile quiddam, saltem de superficie prae se ferre pluviam intra breve tempus adfuturum, haud dubie cxpectabis. Vultur, Germanice hasengeir, locum futuro bello septem dies antequa pugna committatur .pIae videt, in eamque partem, in qua alterutra pars succumbet, respectat. Quamobrem reges olim speculatores solebant praemiit re, qui renunciarent ad quamnam partem Vultures promspicerent. Ait quoque Plinius lib. XL. Vultures cadavera futura & praesentia praesentire. Vacca in coelum suspiciens, ct captans nacibus auras,

pluviam pras agit.

376쪽

Onae sericae

6 feant.

magis aridae quam soleant, pluviam signi-Zonae pelliceae, corrigiae item , ct similes ligaturae inlito

contractiores redditae: ad haec musicorum instrumentorum subtensae fidiculae ruptim dissilientes, pluviae signa confirmabunt . nam ex praevia aeris humiditate intenduntur, ac ita facilius rumpuntur. Sed longissimum foret ac praeter scopum, hic omnium effectuum velle causas reddere.

LECTORI.

Μ Eminerit syncerus lector , quod ut omnis non fert

omnia tellus,ita omne ubique non dat mortalibus omnia coelum. Erit itaque de constitutione aeris iudicium ad eum duntaxat horizontem referendum, in quo signa narrata apparebunt. Optimum insuper est, signum signo conjungere, & pluribus in unum conspirantibus haerere. m etinque in Abelu De memoria reperies tib. I. med. νn estiges qu/ώbram : ita perunc. I. med. δε niunc/am: per drach I. medine u drachmam.

377쪽

UNDECIM SIGNA MOTUS

TERRAE EX ANTONIO MIZALDO, EA

DEM FERE CUM SUPERIVS

dictis a nobiS.

I. ECLIPSIS.

EGlo ad quam umbra eclipsis luminarium converistitur, terrae motui obnoxia esse plerunque inlet . idq; certius, si defectus ipse in cauda draconis contigit, qui quanto maior erit & universalior, tanto motus validior experietur : quanto minor, contra. a. SOLAnte terraemotum sol diebus aliquot sine n be obscurus, & summa sub auroram clam frigore tianquialitas , nec non post occasum vigente sei emtate nubecula per aerem strictim ac longiuscule exporrecta , saepenumero apparuit.

Ignita nubes, columnae speciem in aere prae se serens, Cassi stheni philosopho trepidationis terrae lignum verisII-mum exhibuit.

Puteorum & fontium aquas, ante terrae concussionem . absque manifesta causa turbidas fieri,& falsugine foetoreve aut alio ingrato minimeque naturali sapore, infici, primus exploravit Pherecides, Pythagorae doctor.

Summam tranquillitatem, & ventorum silentium in regione terrae motui obnoxia, menses aliquot praecessisse antiquis observatum est.

6. MARE Navigantes, futuros terraemotus coni ectura non du-

378쪽

3 bia sentire certum est, sine flatibus intumescente fluctu subito, aut quatiente. Contremiscunt & in navibus posixa, seque quam in aedificiis, crepituque motum ipsum praenun

ciant.

Nubecula in modum lineae, occasum versus gracilis,oblonga & alba, terrae agitationem praecedere plerunque est visa: quo signo Anaximander suas hisce de rebus praedictiones serio Lacedaemoniis aliquando confirmatur.

Aves cum quadrupedibus pleris que , loca succussatiopi terrae peropportuna reliquisse,& novas sedes,quo se ab ingruente injuria vindicarent, quaesivisse, tam est observationibus probatum quam priscorum libris testatum.

Terrae motu adventante, sol ac si delinqueret caliginosus, ct colore quadantenus cum Cynthia sorore veluti sanguineo obsitus, aquam plurimis est conspectus.1o MARE ET COELUM. Nunquam intremiscunt terrae nisi sopito mari, coeloquς adeo tranquillo, ut volatus avium non pendeant subtracto omni spiritu qui vehit: nec unquam nisi post ventos, in venas tirrae, & cavernas occulto afflatu conditos Ii. SONUS Praecedit motum terrae, & plerunque comitatur sonus terribilis, murmuri, di mugitibus, aut clamori humano. armorumve pulsantium fragori persimilis. Addo ego duodecimum signum , quod est praeapparens cometa : nullum tamen horum signorum ad terraemotum significandum sufficiens est : propterea si multa concurrunt significatio certa est. APPENDIX. DE sinunt tremores cum ventus emersiti sin vero durais vere no ante quadraginta dies sistuntur: plerumq; de tardius, utpote cu quida annuo & bieni spacio duraverint. Septies & quinquagesies uno anno fuit. post astros , praecipue noxii sunt. Vna nocte in Asia Aia. urbes perie

re. Funa

379쪽

3is te. Fundata in palustris, ViX terraemotus neque terrae hia intus sentiunt. Specus & cuniculi valent adversus haec. Lo- tris & Crotona neque pestem neque terraemotum habuit Basilaea utrumque. nam tremuit olim pessime die decimo- octava Octobris anno dominii 316. ut videre est in Cosmographia universali Sebastiani Μunsteri libro tertio

LIBROS PRAE SAGIA HABEN

tes, hic indico. Albategni. Alex. Aphrodi saeum.

Ant. Mi Zalaum. Aratum. Manilium. M. Catonem. Mesue. Ovidiumω Platonem. Plinium. Proclum.

Rasin. Themistium. Theophrastum.

Varronem.

Virgilium,&c Hippocratem. Ioachimum Ring.

Macrobium in Aristotelem. Avicennam.

Aug. Niphum Suess. Bedam Anglo Saxonem. Cl Ptolemaeum. Corn. Agrippam. Corn Celsum. Columellam.

Diarium physicum.

Galenum. Gu. Grata lorum. Hesiodum.

Sic habes apud quos certas rerum futurarum praedictiones reperies, praeserti in Caloris, Caliginis, Corruptelae, Diluvij, Nivis, Pestis,

Pluviae sPruinae,

Fertilitatis, Gelu, Fulguris Grandinis, Fulminis, Inopiae, Frigoris, Nebularum LPenuriae, Tempestatis. Roris, Terraemotus, Serenitatis. Tonitrui, Siccitatis, Ventorum.

380쪽

De Physiognomia in universali. Capitis judicum. Ex colore capitis judicium. Capillorum judicium ex substantia. Coloris capillorum & pilorum judicium. Frontis judicium. Superciliorum judicium. Ciliorum seu palpebrarum judicium. Oculorum judicium, rLupini hominis descriptio. Faciei judicium & vultus. Nasi nariumque judicium. Pudendorum judicia. Aurium judicium. Maxillarum & genarum judicium.

Oris natura & rrienti.

Labiorum judicium.

Dentium.

Linguae. Voci S.

Gentium universalis cognitio. Colli & aliquarum corporis partium iudicium. De incestu, de cerve, manibus, unguIbu S,&c. De anhelitu & aliis nonnullis. Lupini hominis judicia. Impudentis hominis cognitio. Dissimulatoris & stimulatoris cognitio. Avari hominis judicia. Fatui ac improbi notae. Reliquarum partium judiciu , ct judicandi modus. cap. 22. Philodor id est amatoris munerum cognitio. cap. 22. Effoeminati. et L. & alibi saepius. Totius corporis moles & commensuratio. cap. 23. Bene compositus ac bonae memoriae qui sit. cap. 23. Tabula signorum & naturarum. cap. 23. POM-Cap. I. cap a. cap. 3. cap cap. 3 cap. 6. cap. 7 cap. 8. cap. 9.ibid. in fine.

cap. I . cap. II. cap. I 6. cap. 17. cap. I 8. cap. IV cap. 2 O. cap. 2I. cap. 22. cap.22.

ibid.

cap. 22.

ibid.

SEARCH

MENU NAVIGATION