De re medica. Accessurus index vocabulorum omnium, et cujuscunque ad rem pertinentis more dictionarii (Pars Altera)

발행: 1766년

분량: 237페이지

출처: archive.org

분류: 약학

191쪽

Cap. XXIX. D MEDICINA. 33

primum debet inserere, atque ibi continere, donec iterum ad os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit. Ad cujus rei facultatem multum confert et magnitudo vulvae, et suis nervorum ejus, et corporis totius habitus, et mentis etiam robur cum praesei tim intus nonnunquam etiam duae manus dari debeant. Pertinet etiam ad rem, quam calidissimum esse imum ventrem, et eXtrema corpori neque dum inflammationem in iocepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam. Nam si corpus jam intumuit, neque lemitti manuS, neque educi infans, nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, et cum tremore, mortifera nervorum distentio. Verum intus emortuo corpori is manus injecta protinus habitum ejus sentit, nam aut in caput, aut in pedes conversum est, aut in transversum jacet fere tamen sic, ut vel mantis ejus, vel

pes in propinquo sit. medici vero propositum est,

ut eum manu dirigat vel in caput, vel etiam in e a ocles, si forte aliter compositus est Ac, si nihil aliud est, manus vel pes apprehensus, corpus rectius reddit, nam manus in caput, pes in pede eum convertet. Tum, si caput proximum est, demitti debet uncus, undique laevis, acuminis brevis, qui Velicia disio, Vel auri, vel ori, interdum etiam fronti recte injicitur deinde attractus infantem educit. Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet, nam si

compresso vulvae ore id tentatum est, non emittente eo, infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum oos vulvae delabitur, sequiturque nervorum distentio, et ingens periculum mortis Igitur, compressa Vul-Va, conquiescere hiante, leniter trahere oportet et per has occasiones paulatim eum educere. Trahere autem dextra manus uncum sinistra, intus posita 3; infantem ipsum, simulque dirigere eum debet. Solet etiam evenire, ut is infans humore distendatur; eXque eo profluat foedi odoris sanies . Si quid tale

est, indice digito corpus illud forandum est, ut, DY et fili o

192쪽

fuso humore extenuetur tum id leniter per ipsas manus recipiendum est nam uncus injectius hebeti corpusculo facile elabitur, in quo quid periculi sit, supra positum. Sed in pedes quoque conversus in fans non dissiculter extrahitur, quibus apprehensis per ipsas manus commode educitur. Si vero trans-Versus est, neque dirigi potuit, uncus alae injiciendus, paulatimque attrahendus est. Sub quo fere cervi replicatur, retroque caput ac reliquum corpusio spectiit. Remedio est, cervi praecisa ut separatim utraque par auferatur. Id unco fit, qui priori similis, in inter rem tantum partem per totam aciemeXacuitur. Tum id agendum est, ut ante caput, deinde reliqua pars auferatur quia fere, maj0re paris te extracta, caput in vacuam vulvam prolabitur, X- trahique sine summo periculo non potest Si tamen id incidit. super ventrem mulieris duplici pannicu- Io injecta, Valens homo, non imperitus, a sinistro Iatere ejus debet asistere, et super imum ventrem e-etobus duas manus imponere, alteraque alteram premere, quo fit ut illud caput ad os vulvae compellatur, idque eadem ratione, quae supra posita est, unco eX- trahitur. At si pes alter juxta repertus est, alter retro cum Corpore est, quicquid protrachiam est, pau- astatim abscindendum est. Et, si clunes os vulvae urgere coeperunt, iterum retro repellendae sunt, com missitusque pes ejus adducendus. Aliaeque etiamnum dissicultates faciunt, ut, qui solidus non Xit, concisus eximi debeat. 3 Quoties autem infans protractus est, tradendus ministro est. Is eum supinis manibus sustinere, medicus deinde mistra manu leviter trahere umbilicum debet ita, ne abrumpat, dextraque eum sequi usque

ad eas, quas Secundas vocant, quod velamentum in-3 fantis intus fuit hisque ultimis apprehensis, Venialas membranulasque omnes eadem ratione manu diducere a Vulva, totumque illud 'xtrahere, et, si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet. Tum compre1 Is in unum feminibus, illa in conclavi collocanda

193쪽

cap. XXX. D MEDICINA. 331

canda est, modicum calorem, sine ullo perflatu, habente. Super imum ventrem ejus imponenda lana succida, in aceto et rosa tincta. Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationiblis, et in his vulneribus, quae in nervosis locis sunt, adhibetur. A P. TXX De ani vitiis, et eorum curatione.

AN quoque vitia, ubi medicamentis non vin

cuntur, manus auXilium desiderant. Ergo, si qua scissa in eo vetustate induruerunt, jamque callum habent, commodisiimum est, ducere alvum tum spongiam calidam admovere, ut relaXentur illa, et foras prodeant ubi in conspectu sunt, scalpello singula excidere, et ulcera renovare deinde imponere linamentum molle, et super linteolum illitum melle; Iocumque eum molli lana implere, et ita vincires altero die, deincepsque caeteris, lenibus medicamentis uti quae ad recentia eadem Vitia necessaria esse, alias proposui et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere, paulatim deinde cibis adjicere aliquid,

generis tamen ejus, quod eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione pus in his oritur, ubi primum id apparuit, incidendum est; ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est. nam, si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. His quoque vulneribus, lenibus cibis, iisdemque medica

mentis opus est. De Condy lomatum curati6Ne. At tubercula, quae κολλυ τα appellantur, ubi induruerunt, hac ratione Urantur. Alvus ante omnia

ducitur. Tum volsella tuberculum apprehensum, juxta radices exciditur Rhaod ubi factum est, eadem sequuntur, quae supra post curationem adhibenda esse proposui tantummodo, si quid increscit, quama aeris coercendum est. Ora etiam venarum, fundentia sanguinem, sic tolluntur. Ubi angi lini, qui

, siluit, sanies adjicitur, alvus acrius ducitur; quo magis ora promoVeantur, eoque sit, ut omnia vasa. quasi

194쪽

A. CORN CELSUS Lib. VII.

quasi capitula conspicua sint. Tum, si capitulum exiguum est, basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur, imponenda spongia aqua calida est, donec id Iicheat deinde aut ungue, aut scalpello, supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur interdum etiam urinae dissicultas. Si id majus est, et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est, paulumque supra basimio incidendum neque relinquendum quicquam X eo capitulo, neque quicquam ex ano demendum est, quod consequitur is, qui neque nimium, neque Pa- Tum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet immitti, infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo

1. ave sunt, imum quodque primum curandum est si plura, non omnia simul ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendus est spongia : deinde linamentum imponendum, ungenda femina, et inguina, et quicquid juxta: ulcus est, ceratumque superdandum est. Farina hordeacea calida implendus is locus, et sic deligandus est. Postero die is desidere in aqua calida debet, Odemque cataplasmate foveri. Ac bis die, et ante curationem, et post eam, cervices ac femina liquidotis cerato perungenda sunt tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut se diebus, oriculario specillo linamenta educenda, si capitula simul non exciderunt, digito promovendaci tum lenibus medicamentis, iisdemque, quae alibi posui, ulcera ad sani- aestatem perducenda. Finito vitio, quemadmodiam agendum esset, jam alias superius Aposui. A P. XXXI. De Varicum curatione.

AB his ad crura proximus transitus est. In quibus

orti varices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum venularum, quae in capite nocent; et eorum varicum, qui in ventre sunt, curationem

distuli quoniam ubique eadem est. Igitur Vena Omnis, quae noXia est, aut adusta tabescit, aut manu

195쪽

Cap. XXXII. DE MEDICINA . so

exciditur. Si recta est Si quamvis transversa, men simplex si modica, melius aduritur. Si curva est, et velut in orbes quosdam implicatur, pluresve inter se involvuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est. Cutis superinciditur tum patefacta svena, tenui et retuso ferramento candente modice Premitur Vitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit et tum superimponitur medicamentum, quo adusta sanantur. io At exciditur hoc modo. Cute eadem ratione super venam incisa, hamulo orie excipiuntur scalpelloque undique a corpore vena diducitur eique retusus ha- inulus subjicitur interpolitoque eodem fere patio. quod supra politum est, in eadem vena idem sit quae, squo tendat, facile Iiamulo Xtento cognoscitur. Ulsi jam idem, quacunque Varices sunt, factiam est, uno loco adducta per hamulum vena praeciditur deinde. qua proXimus hamus est, attrahitur et evellitur; ibi rursus abscinditur. Ac sic undique aricibus cruredo liberato, tum plagarum orie committuntur, et super

emplastrum glutinans injicitur. A P. XXXII. Curatio Disitorum cohaerentium.

AT, si digiti vel in utero protinus, Vel propter etscommunem eXulcerationem postea cohaeserunt,

scalpello diducuntur dein separatim uterque non pingui emplastro circumdaturi atque ita per se uterque sanescit Si vero fit ulcus in digito, posteaque male inducta cicatri curvum eum reddit primum omalagma tentandum est dein, si id nihil prodest quod et in veteri cicatice, et, ubi nervi laesi sunt, evenire consuevit videre oportet, nervine id vitium, an cutis sit. Si nervi est, attingi non debet: neque enim sanabile est Si cutis, tota cicatrix X-3scidenda est, quae fere callosa efiicit, ut extendi digitum non patiatur. Tum rectus sic ad novam cicatricem perducendus est.

196쪽

A XXXIII. De Gangrenae curatisne. Angraenam inter ungues alasque, aut inguinas membrum praecidi oportere, alio loco mihi dictium est. Sed id quoque cum periculo summo sit; nam saepe in ipso opere, vel profuson sanguinis vel animae defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicumio est. Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius X sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur. Ubi ad os ventum est, reducenda ab eo sana caro, et circa os is subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur dein id serrula praecidendum cst quam proxime sanae carni etiam inhaerenti ac tum frons ossis, quam serrula eXasperaverit, laevanda est, supraque inducenda cutis quae sub ejusmodi curatione laxa esse et debet, ut quam maXime undique os contegat. Quo cutis inducti a non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Caetera postea sic facienda, ut in vulneribus, in quibus pus moveri debet, Praeceptum est.

quando medicamenta Vincuntur,

197쪽

A. CORN CELSUS

MEDICINA

LIBER OCTAVUS.

A I. De positu et figura totius humani corporis. SUPEREST ea pars, quae ad ossa pertinet. Quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo. Igitur calvaria incipit ex interiore parte concava, Xtrinsecus gibba, utrinque laevis, et, qua cerebri membranam contegit, set, qua cute, capillum gignente, contegitur. aque simplex, ab occipitio et temporibus dupleX, usque in Verticem a fronte, est. Ossaque ejus, ab eXterio-Tibus, dura ab interioribus, quibus inter se connectuntur, molliora sunt. Interque ea Venae discurrunt, toquas his alimentum subministrare, credibile est. Raro autem calvaria solida, sine suturis est locis tamen aestuosis facilius evenitur, et id caput firmissimum, atque a dolore tutissimum est ex aeteriS, quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo com- is modior est, neque enim certus earum numeru est, 2 sicut

198쪽

362 ' A. CORN CELSUM Lib. VIII.

sicut ne locus quidem Fere tamen duae, super aures, tempora a superiore capitis parte discernunt: tertia, ad aures per verticem tendens, occipitium a

summo capite diducit quarta ab eodem Vertice per medium caput ad frontem procedit eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finitur. Ex his caeterae quidem suturae in unguem committuntur hae Vero, quae super aure transversae sunt, totis oris paulatim exte-DonUantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter

insidunt. Crassissimum vero in capite os post aurem est; quia capillus, ut verisimile est, ob idipsum non gignitur. Sub iis quoque musculis qui tempora Onnectunt, os medium in Xteriorem partem inclina- istum, positum est At facies suturam habet maximam quae a tempore incipiens, per medio oculos, nareSque transversa pervenit ad alterum tempus Aqua breves duae sub interioribus angulis deorsum spectant. Et malae quoque in summa parte singulasao transversas suturas habent. A mediisque naribus, aut superiorum dentium gingivis, per medium palatum una procedit aliaque transversa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt. Foramina autem, intra caput, maximaque oculorum sunt de-α inde narium tum quae in auribus habemus. Ex his, quae oculorum sunt, recta simpliciaque ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur; siquidem haec primum a superciliis, angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere pamgo tem deinde in cartilagine versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque moIliuntur. Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt; ibi rursus in bina itinera dividuntur a. Itaque ex his, ad fauces pervia, spiritum et reddunt 3 se accipiunt alia ad cerebrum tendunt. In ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque priano rectum et simplex iter procedendo flexuosum sit. Ouod ipsum juxta cerebrum in multa et tenuia foramina

199쪽

Cap. I. DE MEDICINA. 36;

mina diducitur, per quae facultas audiendi est. Juxta ea duo parvuli quali sinus sunt superque eos finitur os, quod transversam a genis tendens, ab in ioribus ossibus sustinetur. Jugale appellari potesvis ea similitudine a qua id Graeci appellant. ς

Maxilla vero est molle os, eaque una est. Cuju eadem et media, et etiam ima pars mentum est a quo utrinque procedit a tempora solaque ea OVetui . Nam malae cum toto osse, quod superiores denteie igit, immobiles sunt. Verum ipsius maxillae alte io tremae quasi bicornes sunt. Alter processus, intralatior, vertice ipso tenuatur, longiusque Procedens

sub osse jugali subit, et super i temporum musculis

illigatur Alter brevior et rotundior, et in Co inu, qui juxta foramina auris est, cardinis modo sit ibi- is que huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.

Duriores osse dentes sunt quorum pars maXillae, pars superiori si malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, a Graecis nominantur. Hi acideinde quatuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur. Ultra quo utrinque fere maXillare qua leaeni sunt, praeterquam in iis, in quibus tres ultimi, qui sero gigni solent,non increverunt. EX his priores

lingulis radicibus, maXillares utique binis, quidam ueetiam ternis, quaternisve nituntur. Fereque longior radix breviorem dentem edit recrique denti recta etiam radix, curvi lex est. Ex eadem radice in

pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit interdum tamen supra infrave eum se os 3 otendit. Caput autem spina excipit. Ea constat ex vertebris quatuor et viginti. Septem in cervice sunt, duodecem ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Hae teretes brevesque, ab Utroque latere, processus duo exigunt mediae perforatae, Uauspinae medulla cerebro commissa descendit circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae a membrana cerebri similes membranulae deducuntur. Omnesque vertebrae eXceptis tribus

200쪽

36 A. CORN CELSUS . Lib. VIII.

summis a superiore parte in ipsis processibus parum

desidentes sinus habent ab inferiore alios deorsum versus processus exigunt. Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis ejus processibus. Quo sit, ut caput sursum deorsum versus tuberibus exasperetur. Secunda superiori parti inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbo finitur, itaque superior summae circumdata in latera quoque caput moveri sinit. Teriolia eodem modo secundum excipit. Ex quo facilis cervici mobilitas est. Ac ne sustinere quidem caput posset, nisi utrinque recti valentesque nervi collum Continerent, quo καβοτα Graeci appellant, siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ulis tra prolabi superiora non patitur iamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, Xcipit. Caeterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus, quos utrinque habent, superiores accipiunt, multisque nervis et multa cara tilagine continentur. Ac sic, uno flexu modico in Promptum dato, caeteris negotiis homo et rectus insistit, et alioqui ad necessaria opera curvatUr. Infra cervicem vero summa costa contra humeros sita est. Inde undecim inferiores usque ad imum pectus peret; veniunt haeque, primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus, ibi quoque paulum insinuatis, inhaerent inde patescunt, et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant eaque partes rursus in interiora leniter flexae committuntur cum Osi pectoris. Quod valens ac durum a faucibus incipit, ab utroque atere lunatum, et a praecordiis, jam ipsum quoque cartilagine mollitum, terminatur. Sub costis vero prioribus quinque quas νοθας 3s Graeci nominant breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem verse, extremis abdominis partibus inhaerescunt imaque ex his, majore jam parte nihil, nisi cartilago est.

Rursus, a cervice duo lata osia utrinque ad cap.

SEARCH

MENU NAVIGATION