장음표시 사용
91쪽
tumescente terra germinaturum, & fructus suos
Pari omnino ratione & Metallica semina 1em1 nanda sunt, & maturanda. Exempli gratia : Esto nobis communis & vulgaris Saturnus probe mundatus terra illa , in quam seminemus tale semen , quod magnam cum Saturno convenien tiam habens in ipso augeri amet, ut fructus proferat. Ac sicuti Animalis alicujus semen animalem matricem agrum , aut terram ad sui multi plicationem postulat, & cum terra communi nullam convenientiam habet: Ita etiam Metalli cum Semen Metallicam requirit terram , matricem, aut agrum, ubi germinet & multiplicetur. Perinde autem haec multiplicatio fit, ut in Ani malibus: per maris ac foeminae con)unctionem , illo agentis , & hac patientis munia obeunte. Periculum facturi in hoc Processu, hic apposito, non magnos thesauros conquirenui gratia, sed naturam investigandi & cognoscendi causa marem seminis, & Leminam agri loco sumemus , & tentabimus , num semen multiplicationem a missurum sit. Esto nobis vulgaris SV urnus FCeminina matrix , & Antimonium virile semen, quod in ma-- tricem suam inseremus , sicut Agricolae facere consueverunt. Equidem non contradicam, quod, alia, & forsan meliora semina , quam Antimo i nium , Saturno inserenda reperiantur; Acquic scolamen hic Antimonio dicto , utpote qui tantum-
92쪽
in animum induxi in praesentia monstrare . qua via videatur Metallicum Semen ex Saturnina terra ad crescondi facultatem deducendum esse ;eaque de causa ad ostendendum hunc laborem Antimonium quippe Saturnini generis Semen masculinum hic es. volui. Etenim Saturnus vulgaris pro vero Primo Ente Lunae, & Antimonium pro vero Primo Ente Auri haberi solent,& etiam reipsa talia esse comperiuntur. Nullum enim sine Argento Plumbum , & nullum etiam sine Auro Antimonium reperias licet, adeo ut mihi firmiter persuadeam ex utroque nil nisi bonum & utile quiddam oriturum, si legitime eadem componere & tractare sciremus. Ac quamvis me multa scire non profitear, simpliciter tamen sententiam meam declarabo , qua ratione talem commixtioncm & maturationem effectui dandam putem.
Philosophus ita dicit: Aurum 2 Argentum nihil efficit ,
Si Primum ipsorum Ens non conficit.
Utriusque Prima Entia sunt Plumbum & Antimonium , quorum hoc posterius ad prius tanquam sponsam suam ita impurum plane non est admittendum, sed prius in calido , S acri balneolixiviali abluendum, ut argenti alborem pulcherrimum consequatur, & instar stellae in coelo luceat, quod Antimonium ita purgatum a Paracet so Stella Signata nuncupatur.
Nemo tamen putet, intelligi hic vulgarem Regulum
93쪽
Pars diuarta. 94 gulam Martis Stellatum, qui Spiritu Salis solveretur , & a Plumbo se segregaret, quod non debet fieri : Sed Stella illa signata sic comparata esse debet, ut Spiritu Salis se solvi non patiatur,
alias huic operi non inserviet. Instar parvarum testarum concretus, & adeo durus esse debet, ut vitrum scindat, isnemque ex silice excutiat. Hac
Stella Signata ita lota in matricem stiam serenda, atque Solis calore, & pluvia fertili ad cresccndum prUmovenda & propellenda est. Sic praeparati Seminis Masculini sive Stellae signatae accipe I partes, & Foeminini Generis ηJ partes, fac Stella Signata in crucibulo purofluat, cui liquatae injice foeminam , qua injecia , mox si suavis utriusque conjunctio & commixtio in calido illo inferno , in quo familiariter
coeunt. Massa commixta per scopas humidas infri mdam aquam ex crucibulo cffundenda , in granula est redigenda, atque sic semen masculinum , sive maritu S, cum terra sive agro aut UXO
re erit legitime & debite mixtus ; quae terra cum suo, quod continet, semine in firmum vas, quod Spiritus Salis violentam corrosionem non extimescit, immittenda est, ea tamen quantitate, Ut vix decima vasis pars eadem impleatur. Astun d cnda etiam Aquae Mineralis , nimirum puri Spiritus Salis, tantum , quantum cucurbita ferre poterit. Igne subjecto Spiritus Salis iterum evocandus , qua operatione de die in diem terra cum
incluso semine P. Spiritu Salis recreabitur, hu
94쪽
me stabit tir,& intum cscet, haud aliter ac si terram aliquam siccam , & arentem aqua perfuderis. Sa turnus enim a Spiritu Salis non solvitur, sed tantummodo intumescens in folia abit, integer tamen manens & pulchro , atque pulcitra albedine splendenti Talco non absimilis; unde etiam Phi losophi dicunt : Seminate Aurum nostrum in terram foliatam albam. Proculdubio vulgare Aurum non intellexerunt, alias enim non dixis sent, Aurum nostrum , sed tantum simpliciter Aurum, si non peculiare Aurum , aut Primum Ens Auri significare voluissent. N B. Nequaquam intermittere possum, quini 1c hoc moneam , si cui dictae Stellae Signatae parandae modus ignotus est, ut vulgarem Saturnum aureum particulariter reddere studeat hoc modo, ut sequitur. Ex mineris aut venis, terrisque metallicis fugacibus extrahe per Spiritum Salis Spirituale in ipsis latens Aurum, & a Saturno Spiritum illum Auro impraegnatum abstrahe, qui totus ita recipi, & ad novas Extractiones adhiberi potest. Aurum vero a Spiritu extractum Saturnus imbibit, & auream naturam induit, quem si pluribus ejusmodi extractionibus imbueris, singulis cohobationibus aureitas illa, ut ita dicam accrescet , ipseque Spiritus Salis incrementum sumet. Si jam Saturnus lassiciente Auro Spirituali imbutus fuerit, per reducendus est, ut Spirituale Aurum Corporale sat, quod purum se exhibe bit, post quatia Saturnus per Cupellam expulsus
95쪽
Pars maria. 93fuerit. Hoc tamen ut facias, necesse non est, cum satius sit, ut Saturnum in granula reducas, & rc
petitis cohobationibus illis Spiritum Salis quavis
vice Auro illo Spirituali impraegnatum rursus abstrahas, atque ita Saturnum tuum auri copia majore locupletes. Ita ditatus in meo secreto crucibulo , quod nec per fumum abire , nec emuere quicquam patitur , per i si gentem reducatur Oportet, qua reductione Spirituale Aurum, &ipse fugax Saturnus figuntur , ut in Cupella magno cum emolumento & Aurum & Argentum inveniantur, labore hoc nullas alias, nisi ipsius ignis impensas requirente. Est vero haec Operatio Separatoria fugacis & fixi Auri ex mineris &lapidibus longe melior quam illa, quae fit per Solutioncs Lunae & Saturni, in Tertia Parte Pro speritatis Germaniae prolixe descripta. Et enirn hic ad Saturni aut Lunae solutionem Aqua Forti aut Aceto non indigemus , neque iisdem ad Au rum extraditum ex Spiritu Salis eliciendum opus
est, sed labore & sumptibus illis liberi, spiritum,
qui Aurum extraxit, a Saturno abstrahimus, qui volatile & fixum Aurum , quod in Extractione fuit, attrahendo secum retinet, ita ut ad hunc la borem, quo Extractiones a Saturno abstrahimus, praeter carbones S ignem nihil requiratur. Adde quod lucrosum augmentum quotidie accedat , ex
Sale & Aqua additis, quibus sine sumptu ullo Spiritus Salis quotidie augescit. N B. Quando Spiritus Salis ex addito Sale nimias vires sibi acquirit,
96쪽
quirit, loco communis, aqua illa adhiberi potest, qua, post primam extractionem Spiritus Salis ,
minera elota est. Subacida enim est, & etiam auream naturam habet.
B. Lauda Dominum pauperum ne obli viscere , qui hic sufficienter informaris, & doceris , quo paci o grandes thesauros acquiras. O quantis beneficiis meos hostes afficiol si homines & non bestiae essent , seri non posset, quina conscientia compulsi, & coirvicti malum omitterent, & ad Deum se converterent. Verum quoniam Satanas ipsorum corda jam penitus occupavit, ut de Conscientia plane actum sit, & nec pietas , nec Dei timor ullum amplius locum apud ipsos inveniant, unde quaeso, aut qua ratione ad bonam frugem redirent λQuae hic scribo, cum finem non spectant, ut magnas Auri massas alios conficcre doceam , sed tantummodo ipsis viam commonstrem perveniendi ad bonum Medicamentum, & eadem opera cognoscendi, & percipiendi, Metallorum emendationem omnino possibilem, & certam esse. Si quis tantum consequi posset, iit Antimonium & Plumbum , tanquam Auri & Argenti Primum Ens in Solvens quoddam deducere posse set, ut unum alterum non praecipitaret, tum demum ingressus esset viam rectam ad magna ducentem, sicuti etiam Aurum & Argentum in uno eodemque menstruo soluta rerum magni momenti
97쪽
menti principium sunt. Id propter assirmare ausim, eum , qui Aurum S Argentum, sive Antimoniunt, & Plumbum cum Sale in concor riam reducere potest , fori stimam Januam ad magnum thesaurum ducentem aperuisse : Tunc cnim Patienti usque ad mortem patiendum , ac moriendum est , ex quo mortuo corpore postea nova Viva corpora rursus prodeunt.
Quanquam in meis scriptis multoties monui, Aurum, praeter combustibile Sulphur , nullum majorem habere hostem , ac Argento nihil magis inimicum esse quam Salem, & Mercurio nihil infensius, quam forte lixivium , perpetuam que inter haec contraria intercedere tamdiu antipathiam, donec arte & peritia in amicos & muis
tuos comple Xus ruere cogantur: Non tamen unicuique jaci atori loquaci, & sesquipedalium verborum stri pitu se efferenti hoc factu facile erit;
propter qui d hominum genus etiam tanta arcana tenebris Ju e ac merito involvuntur, & involvi debent. Poseo si Passio major requiritur, necesse est, ut Aurum , & Argentum , tanquam Mas&foemina simul, & non unum aut alterum separatim, patiantur, quo haec regeneratio eo augustior& magnificentior fiat. Exempli gratia, Circulum Diametris per crucem seca , aut divide, ita ut Di ametrorum in crucis puncto medio se invicem dividentium extremitates circulum tangant, &l quatuor illarum extremitatum una superius , altera inserius conspiciatur, & cceterarum duarum
98쪽
una ad dextrum altera ad s1nistrumdatus concedat. Aurum repone in suprema extremitate litera A. signata & hostem ejus , Sulphur nimirum in inferiore extremitate , quam litera C. monstrat.
Eodem modo Argentum in sinistro Solis latere. sub litera B. & ipsius hostem Salem in dextro latere D. colloca, & videbis, quam torve se invicem hi hostes aspiciant. Sol circumspiciens Sulphur capitalem suum hostem sibi ex adverso opposi tum , ac Lunam dc Salem, illam in sinistro, hunc in dextro latere in conspectu habet, ac libenter admodum cum Luna & Sale a latere sibi junctis amicitiam contraheret, si vellent aut etiam pos seni : Sulphur autem Capitalem suum hostem aspectu suo non dignatur. Luna ad latus Solis constituta non permittit, ut Sal Auro se jungat. Sal, quando adest Auro , impedit, quominus huic Luna se as ciet. Penitus autem fieri non potest, ut Sal & Luna simul cum Auro familiaritatem ineant. Sic etiam cum Luna comparatum est suum
Capitalem hostem e regione sibi oppositum habente , ac summo desiderio utriusque suorum vi cinorum , Solis & sulphuris familiaritatem ambiente, si tanti inimici non essent, & hanc familiaritatem non rectis arent. Si enim Luna Solem adsciscit, Sulphur in societatem venire negat. Si Sulphuri se associat , Solem excludit Sulphuris hostis sui amicitiam aversantem. Multo minus
Luna utriusque socia simul esse potest.
99쪽
Sin vero Dii volunt, ut hi quatuor hostes capitales una societate coeant, & mirabiles sx hac nova familiaritate regenerationes oriantur: Vulcano mandant, ut hunc Circulum quatuor istos Hostes Capitales, in quatuor dictis extremitat,bus constitutos , se invicem adeo torve inspicientes & ex circulo evadere nescientes, complectentem igne calefaciat, dc pedetenti in suo malleo magis ac magis coarctet, donec omnes quatuor in unam massam coarctati in unum corpus coeant, postea omnes inimicos conciliandi, &magna essiciendi potestatem obtinens. Ex his facile quis conjecturam fecerit, quanta in hac conjunctione passio , & quantae angustiae hos inimicos affligant, cum unicuique contra voluntatem suam cum capitali suo hoste in gratiam redeundum iit. Passiones prosecto esse videri ius pares nunquam habentes , atque ideo tantas tam miras regenerationes in medium producentes. Quicquid parva tantum passione agitatur, illud etiam parvam emendationem admittit. Quo major passio, eo magor etiam emendatio, adeo ut passio mortem ipsam adducens tanto augustiorem & magnificentiorem rcgenerationem & resurrectionem secum afferat. Qui in hoc mundo non patitur, ei poli resurrectionem suam corona non imponetur. Qua nid major, Λ innocentior
hujus vitae passio est , & assi ctio , tanto major
pulchrior in altero mundo corona expectatur.
Ac quia Christi Passio omnium maxima, &G inuo
100쪽
innocentissima fuit, etiam maximam coelorum coronam meruit; Sancta sua morte in cruce nobis Divinam & Humanam suam Naturam reprae sentavit, ac significavit , Divinam Circulo sive Corona , tanquam divino signo in Sancto suo Capite ; & Humanam sanctorum suorum brachiorum & pedum extensione in cruce, tanquam
inverso Quadrato Coelestis Salis signum depingens, accedentibus acerrimo aceto, amarissimo
felle, quibus Passo ipsius vchementissime exacerbata fuit. Necessarib autem haec omnia contige
runt, ut totum Genus Humanum aeterna morte
non periret, sed per i psum Servatorem conservaretur. Nobis miseris Adami filiis Passio Christi utilis quidem fuit psi vero tanto majores, & horribiliores dolores excitavit. Judas Proditor autem , qui Christum prodidit, & impii Sacerdotes , qui ipsi mortem accelerarunt , ab aeterna poena non immunes manebunt. Quod sic de coeteris etiam intelligendum est. Quando pius & innocens homo a latronibus& homicidis cruciatur , aut innocens sitis reculis spoliatur, praeda quidem latrones , fures, & praedones isti fruuntur , & genio indulgent: Illi vero , qui suis bonis orbatus est , tanto plura toleranda sunt, quae passio & afflictio animae orbati di spoliati, si patienter suam aerumnam & crucem
ferat, nullum damnum inferre possunt, licet corpus interea eo acerbius affligatur , dc crucietur E contrario Praedonum dc Latronum corporibus