Prosperitatis Germaniæ quarta pars, in quâ multa praeclara, utilia, patriaeque commodo inservientia arcana revelantur, & efficacium, atque metallis depromptorum, usiusque medico destinatorum condimentorum, ut & aurearum potionum confectiones & praepa

발행: 1659년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 약학

71쪽

Pars Guarta. 7 I

domo absentibus a liberis , scrvis, ancillis res familiaris ridicule administretur, & proverbio Germanico vulgari locus detur : Cato peregre profecto, & absente mures in scamnis saltanti Rei veritatem frequentia exempla testantur. Ideo longe satius est domi acidulas bibere, ut ita pecuniae & tempori parcatur, ac multa mala ca-Veantur. Haec de potu refrigerante suffciunt. Cum igitur bonum caseum butyrumi, b O- num condimentum , & haustum egregium in promptu habemus , nonne contenti csse postemus Θ Ac meo quidem judicio satis multa in uno convivio apposita sunt. Sed possent nonnulli dicere; Bene se res habet. Glauberus non solum bonos cibos, sed etiam cascum , butyrum, con' dimenta & pretiosum vinum parare nos docet, sed non dicit , unde lac ad caseum & butyrum , saccharum , & aromata ad condimenta, & uvae ad vinum conficiendum necessariae nobis petendae sint. Quid nobis commodi parit, si caseum , & butyrum parare sciamus , & vaccis lac subministrantibus careamus Θ His satisfaciemus demonstrando, quod & ipsum lac, pretiosaque aromata, & optimae uvae Salis auxilio acquirantur.

In Tractatu meo de Miraculo Mundi, ut&ejusdem Continuatione, & illo de Natura Salium satis dilucide ostendi, quod omnis crescendi donutriendi facultas omnium nascentium &mob1. lium creaturarum ex uno Z Solo Sale originem

suam sumant, ac non modo Vegetabilium, &

72쪽

7 2 Prosperitatis Germania l

animalium , sed ctiam Metallorum emendatio ex lcodem petenda sit. lSiquidem vero laaec Metallorum emendatio lilissicili fide admittitur, & aegre admodum comm i prehenditur , imo plane fieri non posse censetur,

reprimere me non potui , quin veritatem toti mundo manifestem, & demonstrem, sicut Metalla in visceribus terrae per Salem longo temporis progressu maturantur ; Ita eadem etiam extra terram artis beneficio & auxilio per Salem bre-Viore tempore, maturari, mundari & emendari posse, non modo p r viam humidam , sed etiam siccam & quidem uno igne, una fornace, & uno servo, quem hic Rusi i cum reditus annuos pendentem appellabo. Quando Πus venter carbonibus indesinentibus repletur, aratra ipsius arare nunquam ccssant, adeo ut singulis septimanis , mensibus . & annis hero suo debitum conductionis pretium, Aurum puta dc Argentum, quibus omnia rei familiari sustentandae necessaria compa Tantur, solvere possit.

Quanquam autem hic , quem descripturus sum , non est ille Rusticus redemptor, de quo in

I crtia Parte Prosperitatis Germaniae verba feci; tamen parvus est, ignorantibus tantummodo 1nonstraturus, S: fidem facturus, quod ea, quae dico, fieri' possint, & quod adhuc alius melior& ditior sit. Hic aurem pro parva vacca habendus. ad inini muni pro necessiriis usibus lac , butyrum , caseum , si non etiam saccharum, aromata ,& vi

75쪽

Pars maris. 73& vinum in mensa apponenda subministrante. Si cui nimis parvus & cgiguus fuerit, ille sibi de meliore prospiciat , & hu)us consideratione di scat, quo pacto tales rustici alendi, ut reditus debito tempore ab ipsi cxigi queant. Parvus igitur ille rusticus cum sua vacca parva lac suum praebente hic in medium prodit.

A. Parvus Rusticus redemptor cum uno ara tro. B. Rusticus cum tribus aratris. C. Rustici

pileus. D. ejusdem tria aratra ..E. Registra regendo igni destinata. F. Vitrum impossitum cum suo alembico & receptaculo. G. Janua craticulam claudens. H. Cinerum foramen. J. Corbis

carbonum plenus . . . 'L

Primo boni Spiritus Salis aliquot tibi libras parabis eo , quem praescripsi , modo, per Vitriolum, sine quo nihil efficiet, quoniam ex hoc ipso in praeparatione Spirituale aurum , seu Spiritum tingentem secum avehit, qui in operatione suscipienda una cum spirituali Auro, quod in Metal lis inferioribus latet , figitur, & se manifestum

reddit. Deinde extrues fornacem , cui nomen Henrici Pigri a Chymicis, a me vero parvi Rustici Redemptoris, aut reditus annuos pendentis datur; extrues inquam ea magnitudine qua vo

lueris , ut e. g. turrim carbones continentem al

titudine circiter virilis staturae, & latitudine in terna cubiti uitius, ita tamen ut superius & in se rius angustior, in medio vero laxior existat. Huic ' adiun es duas aut tres fornaculaS, aratrorum ru-

76쪽

7 Prosperitatis Germaniae

sti cortim nomine hic insignitas , qua vasa metallis per Salis Spiritum maturandis destinata recipiunt , & assiduum calorem , quo nunquam cesse 1ans coctio juvatur , ex carbonum turri accipiunt. Cuncta nitide & apta proportione fac construas, ut ignis bene ac commode regi, & ad minimum per et . horas sine ulla in speetione, & ulteriore actione conservari queat, ut adjuncta figura ob oculos ponit. Vas, in quo Spiritus Salis cum Metallo asin tua coctione exercendus est, ex ejusmodi materia constet oportet, quae nec ignis calore dissiliat, ne ac redine spiritus exedatur, quale in laboratorio meo cernitur, ut plurimum sine ruptura totum annum durans , & Spiritum Salis conservans. Cuncto apparatu expedito Rustici venter carbonibus usque ad collum replendus caputque pileo tegendum, ut ignis nunquam exitum inveniat, nisi per inferiora foramina, per quae calori in fornaculas adjunctas introitus patet. Vasa vexb Spiritu Salis atque Metallis ad hanc operationem aptis implenda, alembicisque suis tegenda , ut ascendentes Spiritus inter coquendum recipiantur, & conserventur. Postquam cuncti Spiritus Salis ascenderunt, iidem iterum materiae in Cucurbita exsiccatae reddendi sunt , atque iterum' per destillationem eliciendi. Haec operatio& cohobatio saepius iterata fugax, & Spirituale Argentum, & Auruim maturat, & figit, ut corporale evadat. Spiritus Salis tamen solus aurumi largiri

77쪽

largiri non potest, sed argentum solum maturat; additis autem aliis balibus etiam aurum dabit. Ad Argentum figendum Spiritui Salis etiam adjungi potest Sal communis , ut Spiritus Salis indigestione fortis fiat, imo tandem adeo fortis, ut in aere frigido etiam fumet, cui ideo praeter Salem etiam parum aquae adjungi poterit. Hinc in unius diei digestione 6. librae Spiritus Salis septem libras ejusdem dabunt, quibus si libram salis, &. aquae libram rursus adjunxeris , 8. libras Spiritus Salis habebis, quae iterum unius librae Salis.&unius librae aquae additione augeri possunt,aded ut Spir. Salis aquae & salis additione semper repetita

perpetuum incrementum sumat, & Metallum

quotidie maturius red.jatur, tantum abest, ut maturationi ipsius aliquid decedat.Nam agens & patiens quotidie augentur, S meliora evadunt i in quantitate , quam qualitate , quod proiecto praestantissimum opus , a nemine quam a me tam manifeste descriptum. Sed ut melius a quovis intelligar , modum quem unusquisque imitari poterit, hic lubiiciam docentem, quomodo solo Spiritu Salis non Aurum , sed Argentum largiente operatio dicta cum ' cupro instituenda sit.

Pro arbitxio tuo magnum aut parvum tibi vas conficiendum curato ex tali materia, quam Spis, ritus Salis corrumpere aut exedere non poterit.

Huic infunde Spiritus Salis tot libras , qu0t ii brarum capax erit , quot hae fuerint, toticem

78쪽

6 Prosperitatis Germantes

laminarum Cupri impone uncias, iis liae duplo plures salis adde uncia ς , adeo ut binae Salis uni unciae Cupri respondeant. Spiritus Salis usque ad Cupri & Salis siccitatem elicitus, & quantitate aliquantum auctus erit fortior, quia cx adjuncto sale incrementum , & majores vires sibi acquisivit. Hunc iterum affunde Cupro prima destillatione penitus soluto , & Spiritum Salis igne stib-jecto coque, ut Cuprum cum Sale, qui in prima

destillatione a Spiritu avectus non fuerat, iterum solvatur. Fornace frigefaci a vitrum ex arena e Xime, iti Spiritum Salis cum Cupro soluto per chartam bibulam transmitte, ac calcem albam in char

ta residuam aqua elue , exsicca , & fixo lixivit sale funde ; invenies Argenti puri tantum, aut etiam aliquanto plus, quam Cuprum Natura sua secum habuit. Viridem Solutionem transmissam remit te in cucurbitam , prius probe elotam, cujus si fuerint 6. librae , adde iisdem Salis libram unam , di aquae dimidiam , ut ita sint 7. librae cum dimidia, si cucti ibita tot librarum capax fuerit ; sin

minus, materiar etiam minus impone. Ex ea in

arenam reposita abstrahe Spiritum Salis addito Sale utque ad siccitatem, & quidquid incrementi

supra libras sumpserit remove, atq;aquae tantum sex illis libris residuis adde, quas iterum materiae siccae in cucurbita reddes, & destillando rursus adsiccitatem ejusdem materiae elicies , eademque ratione rursus ait undendo , 3c eluendo eandem

operationem iterabis. Si in secunda aut tertia

79쪽

destillatione Spiritui salis unius librae augmentum accesserit, plus Salis in cucurbitam immitte , de Spiritus Salis sex libras addita aqua rursus auge ;atque affusiones & abstractiones dicto modo repete, semper a sex libris incrementum sumptum removendo, & salem , postquam prior ablatus

fuerit, renovando , donec in G, 6, 7, 8. aut i O. destillatione tantum Spiritus lucratus fueris, quantum in prima dc stillatione adlii buisti. Tota autem operatio in eo consistit, ut ita opereris, ne quid per fumum avolet, quandoquidem incrementum omne ex addito Sale S aqua oritur. Dicti lucri ubi compos factus fucris, sine novi Salis additione , aliquot i cs residito in cucurbita Sali Spiritum Salis afundere δ. inde toti cs abstrahere potos, donec istic totum illum Salcm secum ave-xcrit. Quo fere penitus mutato Spiritu Salis cli curbitae infuso reliquam Cupri & Salis massam solvo, cucurbitam ex arena frigefacita exime, Spiritum per chartam bibulam cola, pulvercio album in charta residuum clue, silc ca, & , ut antea, sale lixiviali fundo, habebis Argenti puri tantum, quantum Spiritus Salis tali temporc ex Cupro fi ere potuit. Viridem Spiritum Salis cum novo Sale addito in cucurbitam repone, laboresque dictos deci cs aut duodecies repete, semper Spiritus Salis augebitur, & fortior reddetur, Cuprumque

rursus Argentum CX promet.

Laborem hunc pro arbitrio tuo continuabis 'qua militi volueris, semper enim Argentum nancisceri S,

80쪽

ν 8 Prosteritatis Germania

cisceras,3c Spiritus augmentum habebis. Nam& Agens, Spiritus Salis puta, & Ρatiens, videlicet Cuprum, & qualitatis & quantitatis incrementum sumunt. Quaeritur autem , unde illud

Argentum proficiscatur ' Quod prima vice se dedit, illud Spiritui Salis tanquam ab ipso factum,

ferre acceptum nolumus, sed dicimus , quod antea Cupro adfuerit , & cum ipso ex vena sua eliquatum fuerit, quod etiam fieri potest. Nullum enim Cuprum reperitur quod non aliquid A rgenti ventre suo reconditum habeat, sed tamen a Metallorum fusoribus accurate eliciatur. Nos ni hilominus primum illud Argentum prima operatione separatum adhuc in Cupro ex vena residuum fuisse statuimus, ac relictum in eo a fusoribus, sed a Spiritu Salis separatum, & non factum. Spiritus Salis natura sua Argento inimicus illud non solvit. Unde ergo illud , quod secunda , tertia, &quarta vice seipsum obtulit, cum tamen in prima solutione , Omni Argento penitus ablato, nullum plane in eo relictum , scd per fili rationem omne separatum sit ' Quid hic aliud dicere poterimus aut audebimus, quam quod credamus , &fateamur, quam quod Spiritus Salis ex Cupro illud operatione sua effecerit. Merito autem nobis hoc mirum videri non deberet, cum in terra annuatim omne Cuprum natura sua per Salem in Argentum vertatur , & ab initio non solum Cuprum , sed & coetera Metalla omnia Sales fuerint, non quidem tales, quales in culinis ad coquen / dum

SEARCH

MENU NAVIGATION