Prosperitatis Germaniæ quarta pars, in quâ multa praeclara, utilia, patriaeque commodo inservientia arcana revelantur, & efficacium, atque metallis depromptorum, usiusque medico destinatorum condimentorum, ut & aurearum potionum confectiones & praepa

발행: 1659년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 약학

61쪽

Pars 61

solam vitam Magneti, ut cadem augeatur, & roboretur, concedat oportet. Si Vegctabile de si dero ; vegetabile semen mihi serendum , aut talis magnes ponendus cst , qui sui simile ex aere sibi adjungat. Animal desideranti animale semcta aut Maones animalis adhibendus est. Si illud , quod quaero purius constantius csse debet, nccesse est, ut purior Magnes exponatur, cum semper simile simile quaerat, amet, vincat, conservet, ut Veterum Sapientum verba testantur: Natura Natura gaudet, Natura Naturam Vincit, Natura

Naturam retinet.

Itaque cum Propositum nostrum eo tendat , ut invisibilem vitae facultatem , potentiam , δίvirtutem Solis ex acte e X trahamus, concentre

mus, atque corporalem , visibilem , & palpabilem reddamus , Oportet ut cliam de apto semine aut Magnete, nobis prospiciamus, qui eam cupide attrahat, vincat, & retineat. Talcs Magnetes sunt purum Aurum , de purissama anima Salis- petrae, utraque Solis vivificantis vera proles. Idcirco quia simile sui simile appotit, amat, &quaerit, cibo vitali etiam Vcne notus magnes non est objiciendus. Nam prout Magnes sua natura comparatus est, ita etiam ex aere bonum aut ma tum attrahit. otissima res cst Hortulanis , uiticum nil nisi triticum proferre, &cx Zi Zaniis giganta oriri. Si semen sive Magias auretis fuerit,& purus, etiam puras, & aureas virtutes sibi adsci

' sc et in iisdem augebitur.

62쪽

6 a Pros eritati, Germania

Modus poli di Magnetes, ut Astr des, S

misi cos Solis radidispersolutiones o coagulationes c tant, ct viqibiles, C orporales, pa-pabiles, ct in igne constantes reddunt. Conficiendas tibi ex vitro curabis aliquot humiles, & fortes pateras, aut testas , quibus Magnetem tuum dimidii digiti lati altitudine impositum , de humidum Soli exponas, ut inutilis humiditas evaporando consumatur. Quo facto, & quidem aliquot horis aestivo tempore, praecipue si nimium Aurei liquoris in pateras infusum non fuerit, nocturno tempore easdem pateras siccatum Salem continentes frigidis, & humidis radiis Lunaribus expositas sub die relinque, ut Sal Magnetica sua virtute ex aere aquam , universalem aeris cibum secum vehentem sibi associet, δc dissolvatur. Solutio haec interdiu rursus Solaribus radiis apponenda, qui inutilem humiditatem denub exsiccabunt, relicto in Sale vivifico , & aureo illo semine, quod nocte frigida &aere elicitum sibi cum humiditate viribus carente adscivit. Sal a Sole superflua sua humiditate privatus noctu iterum Lunaribus radiis exponatur Oportet, ut Astrales virtutes denuo imbibat, &rursus in aqua imbibita solvatur, ut proximo die, sicut priore , Soli expositus ejusdem viribus de

novo animetur. Iterandae autem hae expositiones

in vicissitudines tamdiu, ac toties, donec Magnes dictus

63쪽

Pars maria. 63

dictus, postquam interdiu a Sole siccus est redditatus, noctu aegre aliquid luimiditatis ex aere ad mittat , & siccus lamin se candenti impossit tam sine fumo libenter fluat. Tunc enim Mc dicamentum constans & fixum ad unam adhiberi potest. Mutua haec solutio & coagulatio aliquot centenis vicibus iteranda , ac quaevis solutio & coagulatio pro die Philosophico habenda est. Si aestivo tempore in nostris regionibus Solis Calor operationi huic efficiendae non sufficeret, idem

vitris, aut metallicis insti timentis concentrari, &essicacior reddi potest , ut coagulatio maturetur. In defectu talium instrumentorum, ac calore Solis nubium raro intermissarum frequentia obducti dictam coagulationem etiam hostro igne communi facile expedies, & quidem in fallibili, Z celeriore operatione, quam illa, cui Solis exsiccatio semper expectanda est. Ac licet haec, quae in Sole fit longe melior censeatur, invisibili

tamen modo Sol una cum nostro communi igne operatur, quando Sole nobis uti non licet. Ubicunque enim acr est, ibidem etiam invisibilis Sol,& occulta vitae vis & potestas reperitur. Cui Solis usurpandi in hac operatione facultas datur, is alium ignem non adhibeat : Communis ignis usus requirit peculiarem fornaculam ferream, cui paterae exsiccandae imponantur. Calor tamen non infernus esse debet, ut inferiorem terarum

superficiem feriat, sed supernus , qui materiam' tantum superne tangat, ac leniter & pedetentim

64쪽

6 Prosperitatis Germania l

humiditatem consumat : alias enim timendum esset, ne liquor ebulliendo dispergatur, si calor vlinferiorem paterarum superficiem tangeret. FOr- nacula furni instar fornicato opere ex ferreis la- liminis sormanda S lapideae fornaculae imponen da, ostiolo praefixo, ut nec pulvis nec cinis invo- lare queat, atque ita duarum aut trium horaruna spatio sales exsiccentur. Ut autem nox expectari 1 non debeat, arcula lignea superne tecta, circumcir- ca vero foraminibus perforata in promptu sit o- portet, quam cum pateris impositis tempore hy- . berno in frigido acte, aestivo autem in cella ali qua humida colloces, ut ex aere Sales vitae cibum attrahant. In omnibus enim Mundi locis, in uno tamen copiosius, & melius, quam in alio, Occultam illam vitae facultatem & virtutem , sine qua nec homines , nec animalia vivere possunt, in se continet. Quo purior autem aer erit, eo purior, & praestantior etiam Medicina acquiri

tur. In Metallorum transmutatione non magni interest, quemcunque aerem nanciscaris , cum ad eam operationem quivis aer aptus sit. Hic modum figendi tantummodo manifestamus; CCeteroquin neminem fugit , purum & mundum aerem crasso & impuro praestare , & Solis calorem prunarum aut lampadis calori excellere., Thomas Aquinas scribit, quod Deus cum Angelis sitis postro igne carere nequeat, atque eam ob causam a Paracelso carpitur, quod Deum Ele mentari igne carere non posse dicat. Bonus vir

rem l

65쪽

rem non tam accurate expendit, hunc tantum

amodo scopum propositiim habens , ut ignis adi nostrae Medicinae coctionem necessarii puritatem inobis ob oculos poneret. Unde satis constat, eot melius Mi dicamentum fore, quo purior ignisl extiterit. Crassior enim aer crassiorem etiam san-l guinem gignit. In hac autem operatione aer no i stri aurei Salis cibus S potus est, aqua vero si vel Phlegma calore abigendum est supcrfluum eg-l crementum , aeri isti adhaerens. In multiplicibust autem illis Solutionibus , & Coagulationibusi Magnes semper aliquid boni secum retinens,l pondere & viribus accrescit, ac constantiam ae t quirit, sicut homines coetera animalia cibo dci potu augentur, statura crescunt, &se multipli-l cant. Totum igitur opus Medicamentum hoci Regium secreti ignis Solaris ope conficiendi pri- mo consistit in bono, puro & aureo Magnete, i ac posteran vera Solutione & Coagulatione. Haeci si nimis celer, & fortis fucrit, calor nimius attractum vitae cibum nimis tenerum comburet, &consumet : Illius si modus non habeatur, idem uiti Wenit, quod in quavis terra nimis humida, atque id propter fructus non ferente; adeo nihil magis necessarium es , quam ut non modo in Solutione, sed etiam in Coagulatione mediocritatis debita ratio habeatur. Atque hic est modus ille, quo Solutio in aere,& Coagulatio in sole peractae Mercurialem a-

'quam , A Mineralia Sale parata in futiles & tin-E gente S

66쪽

66 Prosperitatis Germania

gentes lapides redigunt , quod in vitro clauso

ignis communis sine aere nunquam praestabit. lHoc nota, & crede , & fac, & eveniet tibi illud quod credidisti. Coena finita, & haustu bono, ac frequente expedito tempus est, ut se cubitum hospites recipiant , quibus nonnulli solent postremum hau stum exhibere, ex bonis & utilibus herbis para

tum, inter quas amariores, ut orificium stomachi claudentes, & quietum somnum conciliantes ut plurimum primas tenent. Ejusdem ritus obser- ivandi causa amarorum ejusmodi haustuum cupi-

dis unum hic apponam , quem pro lubitu suo parare dc ad usum adhibere poterunt. Aquam Fortem communem , quam per cucurbitam, aut Retortam rectificabis, ut clara

Z limpida fiat. In ea solve Argenti per cupellam

mundati in calida arena coquendo tantum, quantum dissolvi se patietur. Notandum vero hic, quod in Argento nullum omnino debeat esse Cuprum , quod Medicamentum corrupturum esset. Solutioni infunde fortem , & bene rectificatum Spiritum Salis Ammoniaci, tamdiu donec Aqua Fortis non amplius ebulliat. Postquam strepitus omnis cessaverit, dimidia fere pars Argenti praecipitata in fundo residebit, cineris colorem habens. Vitrum pone in arena, ignem subjice, & praecipitatum Argentum cum menstruo coque, qua coctione adhuc aliquid argenti ex menstruo te cedet, ac rcliquum in ipso menstruo

67쪽

Pars maria. 6

manebit, quod per chartam bibulam trajiciendum , trajectum sensim in arena evaporandum est, ut omnis humiditas abstrahatur. B. Aqua Fortis & Spiritus Salis Armoniaci liquidus & fugax Sal evaserunt, amissa su a indole corrodente, qui Sal Argentum invertit', &suam amaritudinem elicuit , ita ut uterque sal in unum salem amarum & viridem convcrsus fuerit. Hic affusione & abstractione aquae solvendus, perfitrum tra)iciendus, & mundandus est , qui purior redditus in aere frigido in viridem & amarum

liquorem se resolvit, cu)us gutta una totum vi trum vino repletum amarum reddere potest. Vinum vero hoc haustum stomacho prodest , somnum quietum ess cit, flatus distipat , & alvum

laxam conservat.

N B. Hic Sal vitra, alia vasa vitrea argento obducit, quod non cvanescit, sed constans manet. Alia item haud parvi momenti in Alchymia praestat, sic tui in aliis meis scriptis , praecipue autem in secunda Parte Furnorum ultimae editionis,ccrni potest. His hospites cubitum dimitto, ut ad multam lucem usque dormiant. Posteaquam illuxit , & hospitum nonnulli ex hesterna crapula siti laborant , ct calore nimio vexantur, aut frigida tontis aqua, aut cere visi a tenui, aut tenuiore, & acidiore vino hepatis inflammationem nimiam exstinguere conantur.

. Alii ex Pharmacopolio allatum Syrupum Rosiarum, aut violarum aqua fontana misc ni , &E E exhau-

68쪽

68 Pro eritatis Germaniae

exhauriunt. Sed fervidum hepar subito horrore concutitur, stomachus refrigeratur, & tenacibus humoribus obducitur , ac plerumque debilitas membra , scabies cutem, & frigidae febres sto machum occupant. In ejusmodi potuum locum hic substituam potionem refrigerantem longe meliorem , quae valctudini, non ut illi, oberit sed proderit. Liboni unam non illius flavi, ac non re- θ sficati in officinis venum cxpositi, sed nostri bene rectificati Spiritus Salis , in quo solves tartari tantum , quantum leni coctione sibi asta clare poterit. Solutionem per chartam bibulam trajice , ut omnes feces, quae Tartaro adfuerunt, in charta maneant, &ipse Spiritus Salis cum tartaro

limpidus , & clarus transeat, ipsa Solutione in frigido loco diu stante Tartari pars in Crystallos

concrescit, pars cum Spiritu Salis mista manet, cidemque gratam vini aciditatem conciliat. Tartaro albo existente Spiritus idem albus manebit. Ruber Tartarus eundem rubini colore tingit. N B. Spiritus Salis tali natura praeditus est, ut Omnes colores pulchriores reddat. Rubrum igitur Tartarum ad hanc potionem conficiendam usurpare potes, Ob pulcherrimum colorem , quo Spiritus Salis tingitur , quoad vires, & virtutestamen interi utrumque nulla disterentia reperitur. Spiritus hic Salis Tartari satus admodum sua vis est saporem vini sub acidi obtinens , cujus .

aliquot g vitae in frigida aqua fontana haustae nec hepati

69쪽

Pars maria. 69

hepati nec jecori damnum inferent, dc non solum sitim sedabunt, sed etiam cibi S potus appetitum

in stomacho cxcitabunt. Eapropter prae caeteris omnibus remediis sitim sedantibus commendo hunc Spiritum Salis Tartari satum aestivo hy-berno tempore tuto & jucunde adhibendum, quoniam immatura δί acida vina aqua fontana,&saccharo hausta stomachum refrigerant, tenacibus humoribus obruunt, appetitum debilitant, dc concoetionem impediunt. Utilissimus igitur Spiritus noster iis, qui multum cere visae quotidiano potu exhaurientes semper ejusdem parum cerevisiae miscere debent. Reddit enim cerevissim vini aciduli saporem, sedat sitim , ut tantam cere-visiae crassae copiam ingurgitare non necesse sit, discutit flatus, pellit urinam, prohibet calculi generationem in vesica, & renibus, ac ibidem generatum solvit, consumit, ac pedetentim cum urina inde exturbat. In potu quotidiano exhibitus Febri laborantibus, Podagricis, Calculosis ,δc Scorbuticis jucundum de utile est remedium. De ejus usu in meo tractatu, cui titulus, Navigantium consolatio , plura invenies. Praeter haec omnia est adhuc , quod hic moneam, Spiritus Salis ope pluribus abusibus noxiis remedium adhiberi posse ; cum primis vero in acidularum usu , ad quas nobilissimi temporis, a pecuniae jactura , dc muneris injuncti, rei familiaris , uxorum , liberorumque neglecta homines

sepe longinqua itinera suscipiunt, sola valetudi-L 3 nem

70쪽

7o Pr eritatis Germania

nem pristinam recuperandi spe , cum tamen Spi-xitus 1 alis probe cum Tartaro paratus, cum pauco chalybe imposito , idem illud , quod acidulae , praestiturus sit, ac tanti sumptus, temporisque irreparabilis jactura caveri possint, & quisque do- 'mi suo munere domesticisque negotiis fungi ac nihilominus Spiritus Salis Tartari fati, & Cha

lybeati omnes e patis ac Iienis obstructiones reserantis auxilio curari queat.

Sed quid multa dicam ' Forsan sunt, quos alis lcausae ad acidulas quotannis tanto desiderio vi- isendas imp eLunt. Quibus domi sunt gannienteS lvetulae, aegre serentes, si maritus domo exeat, δί lin desinentibus ob)urgationibus , & maledictis lmaritos vexantes, an non graves diverticula quae- rendi causas habent ΘAmant 8c acidulas & thermas juvenculae , quae iapud suos effodios & annis obsitos maritos tan- fgum caloris non offendunt , ut gravidae evadere lqueant In acidulis autem & thermis occurrunt lquovis tempore agiles , robusti, de succi virium- ique pleni socii, qui proculdubio eum in finem in loca dicta se recipiunt, ut frigidis illis mulier

culis calida suppositoria, de emplastra uterina fertilitatis conciliandae, & sterilitatis amovendae causa applicent. Ejul modi mulierculis pristinae valetudini restitutis , & domum reversis post aliquot menses mariti comperiunt , quam efficax acidularum usus in uxoribus suis fuerit. Plerumque etiam usu venit, ut hero, ac hera domo

SEARCH

MENU NAVIGATION