Fr. Vincentii Fasanellii ... Ars inquirendæ veritatis in usum studiosæ juventutis nova methodo, novoque ordine tradita. Libri 4

발행: 1787년

분량: 394페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

UB. IV. CAP. V. 333pterea quod sci licet his in casibus historiei plenissimam fidem faciant rebus gestis , quas narrant f h. s. seqq. ) . Alioquin prudens suspicio in illis subesset aut in tradendo fraudis,

aut in credendo erroris , & illusionis ' vel deceptos nimirum fuisse illos , vel nos decipere voluisse : quod ceteroquin adversatur hypoteli. Verbo , ubi de miraculis agitur , aeque devi. tanda nimia Libertinorum pervicacia , repu diandique licentia, ac nimia de more credulitas femellarum . Utendum multo judicio , multaque critica, ut ne vera miracula ex animi levitate Credamus , quae vera non sunt ' nec quae sunt vera , ex damnabili incredulitate salsa putemus. Sed ad postrema properandum .

De er tisa saera in υEritatibus ad religionem pertinentibus , atque per Scr*tores divinitus inspiratos nobis traditis .

XLVI. X TEntum jam tandem ad Libri

V IV. totiusque operis caput postremum, in suo potiora criticae sacrae tradenda praecepta, quae divinas Scripturas sive dogmatice docentes aliquid , sive historiae narrantes spectant. Potiora , inquam e uberrimam namque , absolutamque ea de re exhibere tracta- ionem Theologorum criticorum potius est , quam

372쪽

33 ARS INQUIR. VERIT.

quam Philosophorum . Ea de causa consulendi

L. A. Muratorius de Moderam. ingen. in reli. Aionis negotio , P. Honoratus a S. Μaria in nima er. ad regulas critices , alii . Saeram eam vero criticam adpello quum ratione prae ceptorum , quae magna ex parte sacra sunt tum ipsorum mei sacrorum Librorum , qui nedum sacri, sed & caelestes , & divini habendi,

ac nuncupandi.

XLV ΙΙ. Ut autem in scrutandis veritati. bus ad religionem pertinentibus divinam aucto. ritatem ad eritices sacrie leges exactam majoricum fructu , ac feliciori cum successu adhibere Valeamus, quatuor meo quidem judicio praeire, solidiorique doctrina, & eruditione comprehen. 'di debent . I. Necessene fuerit , ut Deus hominibus loqueretur λ II. Loquutus ne illis re. vera sit aliquando λ III. Quo in codice divina ejus eloquia contineantur λ IV. Quibusnam praeceptis eorum sensus ex divina mente eruendus, ac determinandus 3 Primum necessitatem spectat' divinae revelationis . Secundum existentiam . Tertium inquisitionem , ac determinatio nem . Postremum intelligentiam . Singula utilitatis , ἰχ gravitatis plena, ea potissimum arta te, in qua Dei starum rabies, odiumque in religionem implacabile omnes intendit ingenii nervos, ut ab imis ea fundamentis radicitus, si feri potest, convellat . Sed illustres chris fia. nae religionis Apologistae , si saepe alias , hoc potissimum aevo nostro ora consuere saepius , dcntesque contrivere loquentiumliniqua . Nos

373쪽

LIB. IV. CΑΡ. VI. 33sheic paucis , quoad locus feret , sed lassicie

tissime. ε

XLVIII. Principio igitur necessitatem quod

spectat diυinae reυelationis , quae primo loco' proposita , facillimum fuerit in ejus intelligentiam , plenamque persuasionem recta devenire, si hominem integrum probe distinxerimus aeorrupto. Homini recto, Sc integra. & perfecto, qualem per infinitam Dei creatoris sui potentiam, sapientiam , ac bonitatem primum a se conditum, propriisque manibus consormatum esse oportuit ' cujus scilicet arbitrium robustius , cujus ratio collustratior , cujus affectus sedatissimi , & qui familiari tandem Dei favore jugiter fruebatur ; sufficientissima natia.

ratis religio erat , quo finem suum conuiuqui posset. Statim ac vero a Deo rebellavit , atque ratione obtenebratus , fractus arbitrio , affectibus exagitatus, solitoque Dei favore privatus evasit adeo ut pravo ipsius exemplo iniquitas totum infecerit genus humanum , ne

ipsis quidem summis gentilium Philosophis

exceptis, qui , non minus ac ceteri homines, evanuerunt, Ρaulo teste ad Romanos scribente, iis cogitationibus suis . . . . oe dicentes se esse

sapientes , sulti facti sunt: post eam, inquam, universalem huma i generis corruptionem , postque ea prorsus amissa praesidia , insustiis

ciens prorsus evasit religio naturalis ad eum. dem finem consequendum , ac necessaria esse ecepit revelata. ut & collustrari denuo corrupti

hominis ratio obtenebrata posset . bc fractum. ' Ω.

374쪽

olidari arbitrium , & aestuantes coerceri asse. Ehus , es Dei . per Christum expiari offensa , ejusque favor & amicitia recuperari, & ad be

ne agendum , ut oportet , vireβ per nova potentiola auxilia augeri , ac roborari . Eodem prorsus modo quo homini sano ac vegeto sus.ficientissima sola ipsius crura 'sunt deambulan. do . Si tim vero egere is baculo incipit , ubi claudus , viribusque confractus evaserit . Quod erat in is αμ . XLIX. Secundum. Loquutus ne autem re. vera sit Deus , ac promulgata proinde ne sit hominibus reυelata religio ' quum fit ea quae

sto facti, testibus dirimenda est omni excepti ne majoribus , de qui hus nempe nulla prorsus

a Quum eam hominis integri & contisti distinctionem non adverterent Tindat , aliique hujus fur furis Deillae , factum est , ut reυelatam religionem reiecerint , R. oppugnarint tamquam homini , eui sola naturalis sufficeret , supervacaneam . Ea autem , ut Oportet, admissa ; naturalis insufficientia, & necessitas revetitae statim nunc ambae in oculos incurrunt. Scilicet plantis rore casti madidis ac refrigeratis supervacanea aquae inusio ad radices, ut virescere possint r necessaria vicisqm , s ros ob aeris secitatem deerit. Corpori sano ac vegeto me dicamenta inutilia pariter & supervacanea e necessaria contra , quum morbis afflictatur , ac debilitantur . . . . Jam saepe dictum, saepeque pro opportunitate repetendum : magna errorum icatebra fuit semper, eritque in arvum neglecta rerum distinctiqinter se maxime divia sarum l . . . .

Di iii od by Co le

375쪽

.. LIB. IV. CAP. VI. 33 nee in tradendo fraudis, nec in credendo illusionis suspicio subsit. Hujusmodi est autem integra Iudaeorum synagoga : hujusmodi integra Ecclesia Christi , quarum illa per Prophetas ,

haec per Apostolos Deum reipsa loquutum testificantur. Utriusque porro attestatio tanto veracior censenda , praeterque omnem dubitationem ambabus ulnis excipienda atque probanda , quanto illa Prophetas , haec Apostolos vi. ros suisse publice , ac longo annorum ductu experta est quum prophetiae spiritu , tum vi

patrandi miracula exornatos ' ac doctrinam praeterea docuisse illos naturali honestati ubique consentaneam . Attestationes enim duarum nationum integrarum , testiumque simul oculatarum , nisi sincerae , Veraces , atque ab omni

fraude , & illusione liberae & immunes habeantur , ecquaenam , quaeso , aliae tales esse , haberique poterunt λ Porro Deus , qui i solus

miraculorum patrator h. 42. ) , ibi usque

praescius futurorum , neutram illis vim contulisset , neutra vi eorum confirmasset misisionem , nisi velut suos administros. revera illos elegisset, atque ad doctrinam reυelatam hominibus sedentibus in tenebris , is umbra mortis promulgandam destinasset . Pugnat namque cum moralthus ipsus persectionibus , sapientia in primis , veracitate . ae knctitate sive patratione miraculorum , sive futurorum praedictionibus eventu completis , sive, quod magis est, utrisque simul , falsi quidpiam , atque menda- sis ad homines decipiendos confirmare . Deci-

Y pere

376쪽

pere namque aut inscii est , aut maligni , aut mendacis. Quae a mente omni lcia, optim3 , pera sectissima longe. aliena . Quod orat secundum . L. Tertium . Sed' quonam in Codice duvina haec eloquia continentur λ Est haec alia quae. II o fasti tertio loco q. . in proposita , cuju solutio consequens est praecedentis , ab eaque '. deducenda colligenda . duod fit nullo negotio . Scilicet reυelationis administri suere Apostoli , atque Ρropheta praec. ) . In horum itaque libris divina eloquia continentur, in libris, inquam , veteris ac novi Testamen. ti. Esse autem hujusmodi libros genuinos , di authenticos , illa eadem critices principia ostendunt, quae jecimus capite superiori s q. 28. ) . Integros praeterea esse illos , & incorνuptos ,

principia alia paullo post sq. 33.) tradita prori

bant ad evidentiam usque Ut proinde de codicibus uir. Test. sve quoad illorum divinstatem , sive quoad autographiam , sive demum quoad integri atem, nulla prorsus subsit ei randi suspicio. Equidem divinitatis non minus quam genuinitatis. , 3c integritatis sacrorum codicum magnum proculdubio, & ineluctabile argumen- metitum est, quod integra Hebraeorum natio , integra Ecclesia Christianorum eos semper tale habuerit, ac summa religione & cura diligentissime custodierit . Nulla aliorum quorumcum que librorum genuinitas , nulla ἰntegritas tanta testium nube, atque argumento probabitur um quam cum hoc comparando . In firmissitnum lhunc scopulum Dςistarum jacula non illidun-

377쪽

tur modo, sed & franguntur , & in pulverem conteruntur sa) . Quod erat tertium . LI. Postremum . Superest jam tandem p

strema qualio quarto loco s 67. ) proposit-

ta , quae critices sacrae canones ac praecepta spectat , quibus in sacris Codicibus verus ac germanus divinorum eloquiorum sensus ex Dei mente emendus a nobis sit, ac determinandus.

Qui pugendis rerum dissicultatibus , ac studiosae juventuti a quibusdam studiis avocandae fere intenti videntur , ea in interpretandis divinis Scripturis scitu necessaria proponunt , qua magnis tantummodo ingeniis, eximiisque viris Y a pe

a Si centum, ac mille et am mihi linguae, calamique suppeterent, ultro omnes, & cum gratia rum actione impenderem in contexendis elogiis iis, qui revelationis necessstatem, ' existemiam adversus Incredulorum perfidiam demonstrprunt , acerrimeque propugnarunt. Puto enim, scientistios doctorum virorum labores numquam melius , majorique cum

laude, & gloria impendi , rii si quum privilantiora Dei beneficia , inter quae istuc proculo ubio praestantissimum , humano generi summa munificentia tollata, ob oculos ponunt Illud autem nondum satis intelligo , nec parum moeroris cordi adfert , dum i l lustres iidem religionis Apologistae, iique catholici , tale tantumque argumentum velut informe, ac dimidiatum relinquunt , nec ad summum perfectionis culmen di apice a , lit oportet, deducunt . Siquidem ubi ad chriistianae religionis Deritatem scri bendo , demonstrandoque generatini devenere , gradum plerumque sistunt omnes , nec ultra, tamquam si res ςxpleta jam, numerisque omnibus absoluta foret ,

378쪽

; o ARS IN UIR. VERIT.

perspecta esse possunt. Ac in primis in hebrai Ca, graecaque lingua magnam exigunt peritiam, ad familiaritatem . Deinde antiquitatum Iudaicarum, finitimarumque nationum , praesertim AEgyptiorum , atque Persarum plenam intelliis gentiam . Pestremo veteris philosophiae persectissimam comprehensionem . Sine quibus praesidiis oportere , inquiunt , singulis in paginis divinorum Codicum a rello tramite aberrare . LII. Verum postquam laboriosa itinera isthaec pluries in iverunt, eorumque semitas instar viae regiae immensa cura ac diligentia la

ti sti me

progrediuntur . Quasi quod , inquam , ea in tot se .ctis, tamque inteν se moribus , dogmatibus, ritibutaque pugnantes & oppostas scissa atque divisa non sit; vera autem , lamna , & a Deo caelitus immissa religio esse non oporteat nisi una i Munus itaque catholici scriptoris, illudque praeterea inviolabile fuerit , ut pol thac ulterius generose praetergressus simul osten dat, veram Christi religionem in tota catholica, romanaque Ecclesia contineri ; sectasque proinde ceteras non esse nisi haereticorum conventicula ,& a vera religione desertorum . Porro has partes paucis , quoad locus feret , supplere mox curabimus subsequentibus gl. 33. & 34: prassertim quum recentium quorumdam haereticorum , in primis Ioan-n: s Clerici eo evaserit audacia , ut in immortali opusculo H. Grorii de veritate religionis christianae, quibusdam cum addita mentis ab se recuso conten-cat, demonstrareque renitatur , religionem christia. nam , quam veram generatim ostendit Grotius , aliam non elle nisi Arminianam, sive arabaptistarum. Quis

crediderit P . . . .

379쪽

LIB. N. CAP. VI. 34 Itissime iam straverunt viri docti ' quorsum in

eumdem labyrinthum omnes indiscriminatim injicere velle , atque ab studiis tantopere utilibus ac necessariis retrahere quodammodo , &absterrere ρ Dicamus potius, si magna ingenia id genus itinera remeare voluerint, ab hujusmodi praesidiis opportere initia sumere : aliis , qui ad id minus idonei videntur, sat esse si illustrium virorum laboribus grato animo perfruantur. Enimvero sacrorum Codicum tam exactae, tamque adcuratae latinae jam prostrant Versiones, ac tam ditissima , & eximia in eas evulgata Commentaria , ut nulla umquam privatorum an in nos a studia exaequare posse illa videantur . Sed pergamus, atque potiora critices sacrae praecepta paucis propona mus . LII. Primum autem erit cae , Sc breme- neuticae sacrae praeceptum in divinarum Scripturarum interpretatione nulla umquam oblivione delendum , nobis erit isthuc : consulendum nempe semper catholicae Ecclesiae judicium , atque quidnam datis in locis ipsa sentiat, immobiIi

adsensu , plenaque persuasione probandum , ceterisque praeferendum . Huic enim concredita sunt eloquia Dei . Haec columna , o firmamentum veritatis. Huic perpetua Servatoris adsistentia usque ad consummationem faeculi ab eodem saepe promissa. Huic ab ipso met Servatore dictum : Portae inferi non praeυ alebant ariversus eam . Ejus demum visibili capiti pollicitatio facta : Pro te rogaυi , Petre , ut num quam deficiat fides tua . Et tu aliquando con-

ν 3 versus,

380쪽

3 1 ARS INQUIR. VERIT.

versus, eonfirma fratres tuos .

LIV. Catholicae , inquam , idest romanae Ecclesiae judicium ea in re consulendum, eique soli eas infallibilitatis promissiones esse factas propterea quod ea sola notas characterinicas praeseserat υeνae Christi Ecclesie , quae non est nisi una. Sunt hae namque triplici potissimum in classe constitutae, quarum prima est doeirinae dentitas cum illa Apostolorum ' de qua identitate Paulus ad Galatas I: Si quis - vobis eυangeliraverit praeter id , quod accepi is , ana. tbema sit . Secunda continuata nec umquatri interrupta passorum Iuccesso , de qua Servatoς apud Joannem capite postremo e Pasce agnos

meos . . . . pasce oves meas : quae primum

D. Petro dicta, successoribus quoque post illius mortem omnibus & singulis inculcata intelliguntur quousque ad consummationem saeculi Eccletia ι quae sine pastoribus esse non potest ι sit duratura . Postrema tandem communicatis donorum Spiritus Sancti , de quibus ident Apostolus I. Cor. x II: Unicuique s in vera Christi Ecclesia ) datur manifestatio spiritus a

utilitatem . . . . Iis datur gratia sanitatuni . . . . Alii operatio vir utum . . . . Ilii

prophetia : alii discretio spirituum : Alii genera linguarum sa) . Quae characteristicae verae

a Sunt apud Theologos, in prinais apud Card. Bellarminum , & aliae verae riclesiae notae. Sed hae mihi potiores videntur, & ad rem sine exceptioni nibus plane evincendam efficaciores.

SEARCH

MENU NAVIGATION