장음표시 사용
361쪽
XXXIV. Postremo tandem dubio , ut opo tet, satisfacientes', dicimus, diligenri studio pervestigandum , quasnam causas habuerint, qui datorum operum autographiam in dubium verterunt . Nam si satis firmae ac perspicuae suerint ' merito laudandi , nec ab corum judicio recedendum. Sin autem praefracte , & ad libidinem ea dubitatio inducta fuerit ' minime tunc audiendi . Scilicet mos olim haereticis fuit, estque etiamnum hodie, illos divinae Scripturae libros tanquam supposititios, & apocryphos repudiare, in quibus ipsorum errores confode, rentur . Ea de causa Evangelium Ioannarum repudiavere olim Alogi , Epistolas Ρaulinas Cerinthiani , alii libros alios . Eademque de causa reiiciunt hodie Novatores libros Machabarorum , Epistolam Iacobaeam , similes : quod in illis eorum errores de purgatoris , in hac vero deynecessitate bonorum operum ad salutem perspicue damnentur . Ea igitur impura Ciaristianorum sex senerose spernenda , soliusque Ecclesiae, ac nobilissimorum Patrum omnium tem porum, omniumque seculorum judicio, &'attestationibus firmiter inhaerendum. XXXV. Sed ad integritatis , & corruptionis Librorum indicia praecipua progrediundum. Observatum paullo superius f h. 27.) , quum dolo ac fraude , tum bona fide , atque ad uberiorem lectorum utilitate me di commodum mutilari ac interpolari aliorum libros posse , ac imo sistere . Quibusnam igitur mediis , criri aeque praeceptis integros a corruptis distin- X a xeri
362쪽
xerimus λ Scilicet praecipuum , simulque tuti simmum integros, incorruptosque libros agnoscen di medium fuerit, si a coaevis , & continuata serie sibi succedentibus per subsequenti saecula scriptoribus,quum partes illorum omnes meis morentur, quae in illis modo leguntur tum nulla prorsus desideretur illarum , quarum iidem meminerunt . Ubi enim utrumque simul constat, constabit consequenter, nullam umquam factam in illis fuisse mutilationem, interpolationem nullam ρ ideoque esse id genus libros integros , &incorruptos . Contraria ratione disserendum de corruptis. Ita quia singuli N. T. versiculi , qui modo in sacris codicibus leguntur, non memorati tantum. , sed & commentariis suis a temporibus Apolles orum per subsequentia saecula expositi , & collustrati a Patribus , aliisque viris illustribus fuerunt nec unus quidem praete. reactdeest illorum, de quibus hi mentionem se cerunt ' ea de causa hujusmodi codices integro*esse dc incorruptos plena certitudine compremhendimuς .XXXVI. Tandem apocr)Nia non minus, quam interpolationis librorum promiscua sign- .esse possunt , si I. errores. in iis referantur , qui post scriptorum, quibus inscribuntur , tempora exorti fuerint . Si a. dogmata iis prorsus
contraria , Sc opposita contineant , quae in genuinis eorumdem icriptorum operibus aliis constanter edocentur nec vero alia emendationes, aut retrachationes sint aliorum . Si g. auctorum
nomina in illis memorentur, qui post ipsorum
363쪽
LIB. IV. CAP. IV. 32saetatem floruerunt . Si q. vocabula iis immisceantur, quae ab eorum Uem aetate aliena fuere , nec orta ea sint, & in scholas invecta nisi sequioribus aevis . Si demum f. in vetustis cain talogis , in quibus cetera eorumdem auctorum Opera relata sunt, minime inveniantur. Quae ceteroquin suppositionis potius , quam corruptionis librorum suspicio censenda . Ac suspicio quidem ' quia ejus stentii causae potuerunt esse plures ' ut inferius dicam . Mitto cetera
De artis eris eae usu gn fissor carum veritatum inquistione , pro varia testium aetate , numero , sagacitate , prob t.rte, doctrina, narrandi modo , silentio , ac rerum, quas narrant , admirabilitate .
XXXVII. onstitutis praecedenti capite . criticae praeceptis , quibus genuina & incorrupta auctorum opera dignoscantur ' facillimum nunc fuerit, qui veri histori-
ei habendi sint , qui ficti , quique postremo
dubii & incerti , internoscere . Veri scilicet censendi , quorum nomina in genuinorum libro. rum titulis' inscribuntur. Ficti , quibus tribuuntur in eisdem titulis opera supposititia , &apocrypha . Dubii demum , de quibus non sa-
364쪽
tis constat , sintne datorum operum auctores . Ea autem omnino nosse juvat , ac imo oportet , ut verorum historicorum characterea per spectos habeamus ' ac ita quantane fides eorum narrationibus adhibenda , intelligamus .
XXXVIII. Historici, qui quidpiam narrant, modo multiplici inter se conferri , & comparari possunt , comparatione nedum simpliet , ut ego quidem adpelloi, sed & multipliciter
composita . Simplex historicorum aliquid nam rantium comparatio fit , quum ceteris characteribus utrinque paribus praesuppostis, in uno tantum inter se conferuntur: puta in ingenii perspicacitate , aut in severitate judicii , autra praecellentia doctrinae , in similibus . Fit autem collatio composita, quum in pluribus simul characteribus ea instituitur : e. g. in ingenio , dod trina , judicio , probitate conjunctim . Ex singulis porro comparationibus istis sve simplieibtis sive compostis intelligere possumus, in quanam inter se ratione sint pondera narrationum ipsorum mei historicorum : & cuinam proinde ex illis majorem , aut minorem sciem praestare debeamus . Quin si per tempus
eam rem evolvere minutatim liceret, singulas
collationes possibiles totidem algebricis , atque arithmetieis formulis exhibere possemus . Sedocli semper de industria Otiari. XXIX. His generatim praeobserVatis ,
lem apiam propius attingamus , atque CX mul
tis postibilibus Historicorum inter se Compa rationibus potiores , & quihus facillimum
365쪽
fuerit evolvere ceteras , seligamus . Principio
io itur aetatem quod spectat s q. 37- ) , io
coaevi majorem, suppares minorem , recent IO- res minimam , vel etiam nullam fidem In tacti narratione promerentur. Coaevi namque purius ac distinctius scire illud potuerunt : minuS limpide, minusque distincte suppares: recentes autem, nisi per horum . monumenta Id sciverint. nulla alia ratione in illius intelligen
fides adhibenda testibus oculatis , quam aurIlls. Rem namque gestam priores propriis Ipli Dculis perspexerunt : posteriores autem orat I tra ditione ab aliis accepere . Longe nunc facIlIussuerit in traditionem aliorum , quam In pio priam experimentalem facti cognitionem erroris aliquid , & aberrationis irrepsisse :eeteris paribus, plus credendum.multIplIcItata, quam paucitati historicorum , rem eamoem Iversimode narrantium . Facilius est enim pauCOS, quam plures , qui rei gestae Interfuerunt, illudi potuisse. Verum ceteris, Inquam, pari bus quae conditio ubique sere intelligenda ) . Enimvero si pauciores illi ingenio perspicacio res fuerint, & in judicando severiores , necnon moribus probiores ac veraciores; palam, oc line controversia est , horum narrationem nati a. tioni illorum jure ac merito esse praeserendam: quia his in casibus & minus decipi Ipli, α minus nos quoque decipere potuerunt . XL. Ad haec testes do iores , lagaciores,
ac veraciores testibus anteponendi semper mi-Y A nus
366쪽
nus doctis, minus sagacibus, minusque veracibus . Sunt enim ab errandi periculo, ac deci piendi fraude longe remotiores , ac liberiores ιPreterea rem binorice narranti major , oratorie minor, poetice omnium minima fides adhibenda . Est horum ratio manifestissima ; quia historicus solius veritatis diligens explorator , &enarrator , rem prout gesta est , stylo tradit simplicissimo . Orator autem eloquentiae floribus aut exaggerat nimium, aut plus aequo im minuit . Poeta demum fabulas , ac phantasse ludos, quibus de more oblectatur , perlaepe immiscet. Rursus minus audiendus historiographus, qui in rei gestae narratione in alterutram par tem propendet, uuam qui nullo partium studio, sed . solius veritatis amore quidpiam scribit . A flamis namque obnubilando rationem , a voluntatem depravando , historicos ad decipiendum , & illudendum paratissimos reddunt . Quid
si demum coaevus , aut oculatus tellis rem narret, interea dum ceteri Omnes illam flent coinaevi historiographi λ Scilicet nihili horum fleniitim faciendum , ac illius attestationi tenaciter inhaerendum postivi e . Qui porro rem tacet , illam haud propterea negat: ac multiplici de causa fieri potuit, ut silentio praeterierit, puta ignorantia , inertia, timore , obsequio , negligentia , oblivione, rationibus, aut affectibus , causisque aliis , quae potuerunt es e plurimae . Itaque argumentum , quod ex hu)ul modi silenistio desumptum negativum adpellant , ad probandum aeque ac refellendum satis ineptum .
367쪽
Equidem tot circumstantias in Christi passioneu Ioanne e. g. enarratas quisnam suspeetas ι aut omnino falsas jure idcirco putaverit, quod ceteri eas siluerint Evangelistae λXLI. Quid si etiam id genus facta historici narrent, quorum circumstantiae vel pugnant inter se mutuo , vel non satis cohaerent 8 Sci ,
licet aut illusionis ea indicia sunt aut fraudis: ut proinde nulla sit illis fides adhibenda . uemadmodum nec ulla quoque in posterum p standa illis , quos falsiloquos aliquando eX- perti sumus , atquς mendaces . Scilicet ubi fe- mei quis pejeravit, ei credi postea , etiamsi perplures deos juret, non oportui: ajebat sapienter Tullius pro C. Rubirio Postumo . Prudens quippe semper suspicio subest iteratae fraudis , novaeque malae fidei , ac promptae ad decipiendum inclinationis . Quin ex Aristotele justa mendacium
hominum poena est, ut quum vera loquuntur , i s non credatur . Ceterum , ut ad primum illud redeamus , in narrationibus historicis circumstantiarum uniformitas , ac mutua cohaesio magni faciendae sunt, atque velut prima, & intrinseca veritatum historicarum indicta , notae.
que characterinicae spectandae s lib. I. ixo. ) . Natura quippe pugnantia non admittit: & quae
secum disis non satis congruunt, ratio vix adduci potest , ut credat: ut romanorum classem e. g. lpeculo ustorio prope Syracusas ab Archimede fuisse incensam quod est a Galeno , aliisque enarratum. Qua namque arte , & qui busnam instrumentis parari tam magna spectata
368쪽
poterant , ut tot naves in mari e littore in.
q. XLII. Superest jam tandem , ut de prodigiorum , ac miraculorum attestationibus paullo adcuratius disseramus. Sunt ea enim momen inti gravissimi , ac tantopere cum Dei is , ac Lisertinis hisce nomis temporibus disputata . Miraculum , ut ab ipsius definitione initia ducam , est esse Ius praeter leges naturae mechanicas productus ' ac supra naturalium proinde causarum vires con situtus. Nulla est enim, nec suit umquam, naturalis causa, quantumvis robusta, efficax, & actuosa, quae hujusmodi naturae leges suspendere , immutare , multoque minus delere prorsus , ac evertere possit. Earum nam. que vires eisdem potius legibus reguntur omnes,& attemperantur: nec alio illis excurrere licet, quam quo eaedem leges ferunt. Itaque miracula ab eo tantum induci possunt , qui eas leges fixit , qui servat , qui moderaturi: scilicet a solo Deo rerum omnium opifice, conservatore,
XLIII. Verum duplex in miraculis possibilitas distinguenda , intrinseca ac metapb ca , tum extrinseca & moralis . Priori sensu possibilia miracula dicuntur , si nil contradictorii, nil repugnantis in se complectantur . Dicuntur autem possibilia sensu posteriore , s moralibus Dei persectionibus, bonitati in primis, veraci in tali , ac sanctitati minime adversentur . Porro miracula non repugnare intrinsecus , ac fore illa divinitus possibilia, jam mox observatum.
369쪽
LIB. IV. CAP. V. 3 rsane si Deus hominem e. g. ex nihilo condi
dit, deditque illi & corpus , & spiritum
vitam , & omnia ' multo facilius poterit ex mortuis , quamquam sit id miraculorum fortasse maximum , suscitare . Quum quavis in re restauratio multo semper facilior sit primaeva ipsius formatione sa) . Nec etiam repugnare illa extrin ecus, iis scilicet in casibus , in quibus a Deo fiunt in confirmationem verae Religionis , aut in virtutum moralium contestationem &adprobationem , atque in gravi ssimos ac beneficos fines alios pro hominum utilitate & cammodo ' non est in dubio . His enim in casibus morales Dei perfectiones nedum illa non laedunt , non tangunt , sed & commendant plurimum , ac majorem ipsis gloriam , decus , ac splendorem adaugent. Hinc coeco nato visum redditurus Servator a jebat discipulis suis , se eo miraculo Dei gloriam manifesaturum . Quin& alia miracula patraturus idem protestatus est saepissime in Evangelio . Repugnarent autem εxtrinsecus, si eos fierent in fines , qui easdem persectiones everterent, aut minimum obnubilarent : puta si fierent ad decipiendum, ad pr movendam idololatriam , ad superstitionem pro- Dyndam , ad depravandos hominum mores , ad virtutes deprimendas, ad similia , quae per a) Vide , quae in intrinsecam miraculorum possibilitatem paullo superius Lib. III. f. 9 I. a n
370쪽
fectionibus Dei moralibus , sapientiae, Veracisainri', ac sanctitati adversantur .
β. XLIV. Quae quum ita sint , sicillimum
nunc fuerit de miraculorum attestationibus juxta severiores eriticae leges judicia ferre. Scilicet quum miracula fiant a solo Deo tum mechanicis naturae legibus suspensis ' ac non nisi gravissimis de causis pro hominum utilita te & commodo : hinc caute admodum procedendum in eorum realitate credenda ac stabilienda . Ac historicis facta illa interdum nam rantibus numquam fides adhibenda , nisi plen, certitudine constiterit, nec in eorum cognitione & examine illusos fui s. ipsos , nec in eorumdem attestatione nos decipere voluisse .
Alioquin aut ipsorum mei phantosiae illusioni bus , aut confiais ad decipiendum fabellis ,
aut naturae postremo phaenomenis , mirabilioribus tamen illis, nimiumque raris & insolitis accensenda . Equidem constanti naturae cursui , ac naturali rerum mundanarum nexui , a quo miracula excluduntur, ingens proculdubio pondus inest , quod convelli nullo modo , nec humanae auctoritati postponi unquam poterit , nisi ab omni prorsus quum illusionis , tum fraudis suspicione immunis , planeque liberrima ea
suerit . XLV. Quemadmodum vicissim impudentis , maximeque pervicacis ac refractarii hominis foret, miracula aut rejicere prorsus, aut in dubium vertere, si fraudis & illusionis nulla pro sus suspicio occurreret in attestationibus . Propterea
