Roberti Bellarmini ... Solida Christianae fidei demonstratio. Opera V.P.F. Balduini Iunii Ordinis minorum, ex eius operibus controuersiarum desumpta

발행: 1611년

분량: 403페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

21쪽

Prob. Diss. ad

Prob. aiat. in

ra' DE VERBO DEI illud, quod Origenes, & postea Lucianus emendauit

Propo1uis tertia: Probabile nobis s.librum Sapientia. Eccli. oe Machabamin nos non babere ex inlini Hieronymi ,sid ex antiqua transatione cuius auctor ignoratur. Prob. I . quia nusquam affirmat se transtulisse hos libros,neque ullae extane praefatio ires eius iri hos libros, clim tamen dicat se singulis libris praefatiunculas praefixisse. II. Quia S. Hieronum. hos libros arbitratur Apocryphos: proinde veri11-mile est eum neglexisse horum librorum interpretationem. Iri. Quia multa citantur ex his libris a B. Cypriano, & alijs Patribus S. Hieronymo antiquioribus, eo prorsus modo, ut nos in nostra vulgata editione habemus. Propositio quarta: Reliqua omnia ex Hieron. versione ex Hebraeo habemus in editione restata. Prob. I. Quia constat S. Hieronym .prin um,& solum ex anti'uis,transtulisse ex Hebraeo in Latinum Testamentum vetus: Sc rursus constat, nostram editionem translationem esse ex Hebraeo in Latinum, exceptis Pi drius, S

pienti Ecclesiastico,& Machabaeis II. Quia illa omnia,quae B. Hieronym. dicit,non haberi in editione LXX.& se addidisse ex sua translatione ex Hebraeo, in nostra vulgata editione inuenimus.

III. Prob. iis locis,quae S. Hierony. monet,se aliter vertisse,quam LXX. verterint;quae in nostia editione inuenimus, ut ipse se vertisse dicit. I V. Pro D. ex praefationibus: nam testatur, se editioni ex Hebraeo singulis pqnHibris praefati uncaeas praefixisse, quas etiam nunc γ idemus in Bibliis Vulgatae editionis, nec ullus unquam negauit, eas esse Hieronymi. At ceri. non est credibile,totum opus periisse, praeteribi praefatiunculas. Porris auctoritas Latinae editionis vulgatae Prob. I. argumento ipsius . Concilii Trident. Ait enim Synodus Tridentina eam a se probari lacrorum librorum Latinam editionem, quae longo tot saeculorum usu in Ecclesia ipsa probata est. Nec enim temere per annos sere mille, id est, a tempore sancti Cregorij,omnis Ecclesia Latina hac una editione usa est, omnes concisim tores hanc explanaverunt, dc populis proposuerunt, omnia Concilia ex hae editione testimonia protulerivit ad confirmanda dogmata fidei. Ecclesiam autem totis octingentis annis, vel nongentis, germana Script . editione caruisse;atque in iis,quae ad fidem, & religionem pertinent, errores interpretis, nescio cuius, pro Verbo Dei coluisse, mirum est, si cui mirum,&absurdum esse non videatur; praesertim si ex Apostolo didicerit,eam esse columnam,o pr-mamentum veritatis.

Prob. I I. Testimoniis veterum. Prob. I II. Habuerunt Hebraei sua lingua authentieam Scriptura Graeci quoque habuerunt Grqce authenticam Script . id est, Testamentum vetus ex versione L XX.&Testam . noui ipsis; fontes primos. Igitur aequum fuit,ut

Latina Ecclesia, in qua sedes Petri est, & in qua perpetuo fides Christiana erat mansura, haberet sua lingua authenticam Scripturam. Prob. Diuili do by Gorale

22쪽

Prob. 4. In Conciliis generalibus Ecclesiae, aut paucissimi, aut Interdum nulli inueniuntur linguet Hebraicet periti. Male igitur prouisium esset Eccle--, si in rebus grauissimis non posset fidere Latinae editioni, sed deberet recurrere ad Hebraicos codices,&mendicare a Rabbinis, hostibus suis,veritatem. Idem dicere possumus de Gretca lingua. Nam,& si nunc utcunqtie inueniuntur, qua Graece nouerint, tamen non semper ita fuit. Nam, si Rumno credimus,ex sexcentis Epistop. Qui ad Concilium Ariminente coiritenerunt, nemo filii,qui sciret,quid sibi vellet, ei ου Πος. Et propterea,cum callidi quidam hetretici Arriani proponerent Synodo, an vellet Christum colare, an μου ον,Omnes clamauerunt se nolle ομοουτιον,sed Christum. Qvqstio est inter Catholicos & haereticos: suoporteat, vel cert. expediat diuiηarum Scriptur. usium communem se in lingua vulgari. θ propria uniuscuiusque regionis At Catholica Christi Ecclesia non quidem prohibet omnino Vulgares translationes: nam

in indice librorum prohibitorum a Pio IV. edito, videmus concedi lectionem eiusmodi librorum ijs, qui utiliter, & cum fructu ea uti possunt, id est, ijs,qui facultatem ab ordinario obtinuerunt: prohibet tamen,ne passim Omnibus sine discrimine concedatur elusinodi lectio, Sc ne in publico, & communi usu Ecclesiet Script . legantur , vel canantur vulgaribus linguis, ut in Concilio Trident statuitum Led contenti simus illis tribus linguis, quas Dominus titulo crucis suet honorauit; & quq omnium consensit antiquitate, amplitudine,&srauitate omnibus alijsprqstant;ac demum, quibus ipsi libri diuini ab auctoribus suis initio scripti fuerunt, hoc est, Hebraea, Grica, Sc

Prob. I. Hqc consuetudo Catholicet Ecclesiet, exusti Ecclesiet veteris tamenti, qui fuit a tempore Esdretusque ad Christum. Nam a temporibus Esilrq desiit in populo Dei lingua Hebraica esse vulgaris. Siquidem in illis L X X.annis,quibus Hebreti fuerunt inter Chaldetos in Babylone,obliti sunt Iinguam propriam, & Chaldaicam didicerunt, & deinceps Chaldaica, seu Syriaca fuit illis materna. Qtio circa habemus,quod, ciun legeretur liber legis Domini uniuerso pop.Nehemias,& Etaras,&Levitet interpretabantur,quia alioqui nihil pop. intelligebat. Itaque propterea facta est istitia magna in

pop. quia intellexerant verba legis,Esdra interpretante. Pretterea; Id apertissime colligitur ex verbis Christi, & Euangelistarum. Nam verba illa, Taltilat cumi, Abba. Haceldema, Golgotba Syriaca sunt: δc apud omnes Euangeli sths habemus pascha, quod non est Cretcum, nec Hebretum. Iraque dubium esse non potest, quin eo tempore lingua vulgaris non esset Hebreta, & tamen Hebraice soli im Script . intemplo, aut Synagogis publice legebant,aut canebant. Huc etiam pertinet illud: Turba hac,qua non nouit segem. Denique;vsque ad hanc diem in Synagogis Iudeti Script . Hebraice legunt,curamen nulli nationi hoc tempore lingua Hebraica vulguis sit. Prob. I. ex vi Apostolorum. Nam Apostoli per totum orbem terrarum Euangelium pr dicarunt,&Ecclesias constitueruiri; ut patet ex Paulo, &Marco : & tamen non scripserinat Euangelia aut epistolas lingitis earum Gentium,quibus pretdicabant. Qubdprob. quia nullum extat Vettigium urulius scripti Apostolici,nisi Hebraice, aut Grichaut Latine.

23쪽

Praeterea ; Paulus Rom. Graece scripsit,cum tamen Rom. non Graeca, Latina esset Vulgaris. Petrus etiam, dc Iacobus scripserunt Gretcὶ Iudaeis per orbem terrarum dispersis; quibus tamen non Grqca erat materna, nec Hebraea ,sed lingua eius regionis, in qua habitabant. No me illi. Iuni oecce nos audiuimus eos loquentes nostris liviguis, &c. ista dicuntur a Iudetis, qui ex varijs regionibus conuenerant ad Vrbem Hierosolymq. Et: Erant autem in Ilierusalem Iudai,siri religio Lex omni nati e quasub coelo est. Item, Ioannes Graece scripsit primam epistolam Parthis, clam tamen Grica non esset illi

materna.

Prob. 3. Ex usu uniuersalis Ecclesiae, contra quem disiputare insolentissimae insaniet est. Universa autem Ecclesia semper his tantum linguis, Hebraea, Graeca, & Latina,via est in communi,& publico usu Script . cum tamen icuri dudum desierint esse vulgares. Porro, quod in uniuersa Ecclesia seruatur, si non possit eius assignari initium, de Apostolica traditione descendere, & sie semper fuisse merito creditur. Prob. 4. Nam conuenit omninδ ad unitatem Ecclesiet seruandam, ut publicus usus Script . sit in aliqua lingua communiisima: nam alioqui tolleretur communicatio Ecclesiarum: nemo enim,doctus,aut indoctus, frequei μ' tabit Ecclesiam,nisi in sua patria. Praeterea, non poterunt fieri generalia vlla Concilia: nec enim Patres omnes, qui ad Concilium conueniunt,habent donum linguarum. Et hete est ratio a priori, cur Apostoli fere omnia Grqce scripserint, quia tunc lingua Cretra erat omnium communissima. Deinde autem conuerset sutit Script. in linguam Latinam,quia paulbpost crescente Imperio Rom. de*t Cr calingua esse communis in Occiditate,& coepit Latina esse communis, saltem apud eruditos,in tota Italia, Gallia,Hispania,Africa,alijsque regionibus. Cum igitur etiam nunc nulla sit communis toti Occidenti, nisi Latina, certe in ea Script .diuinae legendi sunt. Prob. . Si ulla ratio esset,cur Script .lingua vulgari in coetu fidelium legi deberent,ea certe esset potissim,Vt omnes intelliberct. At certe populus non intelligeret Prophetas,& Psalmos,& alia,quq in Ecclesjs leguntur, etiamsi, lingua materna legerentur. Quid,quod pop. etiam caperet detrimentum ex Script . Acciperet enim facillime occasionem erraridi, tum in doctrina fidei, tum in pret ceptis vitae, & morum: nam ex Script. non intellecta natae sunt

omnes hqreses.

Praeterea; Si pop. rudis audiret lingua sua vulgari legi ex Cant. Osalitis

me osculo oris sui. Eta. ιa eius sub capite meo, ct dextera illius amplexabitur me. Et illud oseae: Vade. θΡι tibi siIiorfornicatimum. Nec non adulterium Dauidis, incestum Thamar,mendacia Iudith , & quemadmodum Ioseph fratres sitos inebriavit,Saxa, Lia,& Rachel dederunt ancillas viris suis in concubinas, & multa alia eorum,qui in Script. magna cum laude commemorantur;vel pro- iuocaretur ad eiusmodi imitanda,vel contemneret S S. Patriarchas, vel puta- sret mendacia esse in Script . Et, cum tam multas apparentes contradictiones lin Script .esse videret,ic solue non posset, pericaum esset, ne tandem nihil i

24쪽

ε. Si oporteret vulgari lingua Scriptur. sacras publice legere, oporteret e- θα ι.ε. tiam singulis aetatibus mutare translationes. Nam lingliae vulgares singulis siculis magna ex parte mutantur,ut docet experientia. Tot vero translationum mutationes,non sine grauissimo periculo,& incommodo fierent. Nam non semper inueniuntur idonei interpretes,atque ita multi errores committerentur,qui non possent postea facile tolli,ciun neque Pont .neque Concilia de tot linguis iudicare possent. . Videtur omnino maiestas diuinorum ossiciorum requirere linguam magis grauem,& Venerandam, quam sint illet, quibus vulgo utimur, si id commode fieri possit prisertim cum in sacris myuerijs multa sint,vet secreta elia debent; ut etiam veteres docent.

De Verbi Dei interpretatione.

vero interproratione indigeant Script . ipsa de sua dissiculiste, atque obscuri- , late testimonium perhibet. Da mihi iureiactum. 9scrutabor legem tuam. Ibidem: iReuela oculos meos, ct considerabo mirabilia de Iege tua. Ibidem: Faciem tuam illumina super struum tuum,ct doce me iussilicationes tuas. Et certe David nouerat totam Script. Qui tunc erat,& nouerat phrases linguet Hebraicae, nec erat superbus, aut infidelis. Praeterea; Dominus interpretatur Script . Discipulis suis, qui certe noue- -. xiliarant phrases Hebraicas, clim essent Hebraei; nec erant superbi, aut infideles.

Eunuchus Reginae AEthiopum versabatur in Script. easque diligenter legebat,& sanctus, pius,& humilis erat;& tamen interrogatus a Philippo: Putati intelligis,qtra legi, 'Responditri Et quomodo plum, ηψ aliquis osten-rit mihi' Deni- a. - ψαque; Apostolus Petrus asserit, in epistolis Pauli esse quaedam dissicilia intellectu,quq indoisti, & instabiles dgrauant. Vbi notandum, Apostolum Petrum non dixisse, essequetdam difficilia indoctIs, &instabilibus, ut hqretici exronunt;sed di cilia absolute. Nam S.Augustinus, qui cerie indoctus, & rub.ῶM uiuabilis non erat, fatetur sibi dissicillimum esse intellectu locum illum: Si σεγεν. o. quis autem superadificat superfundamentum. &c. Et dicit,hunc esse unum ex illis locis,quet S. Petrus monuit,essedissicilia intellectu.

Prob. 2. Dissicultas Script . excommuni consensu Veterum Patrum. Pria. a. o

Prob. 3 ratione. Nam in Script . duo considerari possunt: res, que dicun- 3. tur; & modus, quo dicuntur. Si res consideres, necessario fatendum est, Script .esse obscurissimas: siquidem tradunt summa mysteria de diuina Trinitate,de incamatione Verbi,de Sacramentis coelestibus, de natura Angelorum,de operatione Dei in mentibus humanis, de aeterna pretdestinatione, aereprobatione, deque aliis rebus arcanis, dc super turalidus, quae non sano Disiligod by Corale

25쪽

. r. N

is DE VERBO DEI. magno studio,& labore, nee sine grauissimi erroris periculo, inuestigantur

Certe, si icientia Metaphysicorum dissicilior, atque obscurior est omnibus alijs naturalibus disciplinis, quia causas altissimas tractat; quomodo non. obscurissima erit Script . sacra, quae de rebus longe altioribus agit φ Qtsi di quod magna pars Script .vaticinia continet de rebus futuris,& vaticinia carmine stripta, quibus certe nihil difficilius, nihil obscurius. Si vero modum dicendi consideremus, inueniemus innumerabiles rationes difficultatis. I. Sunt in Script . plurima, quae prima fronte videntur contraria. Vt illud: Ego Deus et lares,visitans peccata Patrum in filios in tertiam, o quartam generationem. Et illud: Filius non portabit iniquitatem parris, sed anima, qua peccaucrit, ipsa mo

rietur.

II. Sunt Verba,&orationes ambiguae. Vt, petentibus Iudaeis: Tu. quis est Resipondit Iesus: Principiam. qui ct loquor robis. Mire enim torquent se hic omnes interpretes: nec adhuc scitur, quid illud sit: Prini ipium, qui: Et in Graecores et adhuc obscurior, ibi, Principium, est accusativi casus Τὴν III. Sunt orationes imperfectae: sicut per unum homιnem peccatum intrauit in mundum, per peccatum mors ct ita omnes homines mori pertransit. in quo omnes peccauerunt,&quae sequuntur. Vbi in tota periodo non est verbum principale. IV. Sunt orationes praeposterae. Vt: Istisium lii Sem secundum cognationes. θιingura, ct regiones in Gentibus suis. Nam continuo sequitur: Erat autem terra labiivnius, ct sermonum eorundem. V. Sunt Phrases propriae Hebraeoriam.Vt: T ironus eisnisicut dies colli .Et: annma mea in manibus meis semper. Et aliae permultae. VI. Sunt orationes figuratae plurimae, Tropi, Metaphorae,Allegoriae, Hyperbata, Ironiae,& aliae id genus fine numero. Accedat postremo testimonium aduersariorum, quod, velint, nolint, huic Veritati pernibere coguntur. Nam, si Script .esset tam clara, ut ipsi dicunt, cur tot commentaria Lutherus,& Lutherani ederenti Cur tam diuersas Script . versiones' Cur tam varie Script explicarent φ Quaestio II. Num Scriptura interpretario ab reo aliquo visibili, ct communi iudice petenda sit; An uniuscuiusque arbitrio relinquendat

Script . duplex sensus est: Litteratis, seu Historicus ; Spiritualis, seu Mysticus a Litteralis, quem verba immediate praeseserunt. Spiritualis, qui alio refertur, quam ad id, quod verba immediate significant. Quae partitio ex Apostolo colligitur, ubi dicit omnia accidisse Iudaeis in figura ad correctios nostram. Et quae ad litteram dicuntur de egressu Iudaeorum eX AEgypto,de transtu maris rubri,de manna, de aqua quae fluxit e petri, spiritualiter accommodat Christianis. Quos etiam duos sensus significatos per librum scriptum intus, & foris, de quo agitur in Apocalypsi, & apud Ezechielem, docet Hieronymus Nazian Zenus ad Nemesum, litteralem comparat corpori, spiritualem alii-mae : & sicut Verbum Dei genitum habet naturam diuinam inuisibilem,&humanam visibilem: ita verbum Dei scriptum habet sensum externum tabuernum

Litteratis Dissiligod by GOrale

26쪽

qui consistit in proprietate verborum. quo verba transferuntur 1 naturali significatione ad alienam. Et huius tot sunt genera, quot sunt genera figurarum. Ciam Dominus dicit: Alias oves hario, tuam sunt de hoc ovili. Sensus litteratis est,sed figuratus, alios homines,praeter Iud os,congregandos in Ecclesiam significans, quod proprie dictum est,ri Dei qui erant distes,co egaret in unum. Spiritualis sensus triplex eu: Megaricus. Tropologicus. Anagogicus. Alligoricus, cum verba Script praeter litteralem sensum signifieaiit siquid in nouo Τestam . quod ad Cnristum, vel Ecclesiam pertineat. Quomodo Abraham, qui reuera ad litteram habuit duas uxores, liberam, & ancillam; duos filios, Isaac,&Ismael, Deum auctorem duorum Testamentorum, MPatrem duorum pre .significauit,ut Apostolus explicat. Tropologicum appellant,cum Verba,aut facta, reteruntur ad aliquid significandum, quod pertineat ad mores. Quomodδ, Non alligabis os bovi trituranti, quod ad litteram de bobus veris intelligitur, significat spiritualiter, non de re prohiberi concionatores,quin vi um accipiant a populo; ut Apostolus

explicat. 1 Anagogicus. cim verba, aut facta reseruntur ad significandam vitam aeternam. Quomodo illud: Quibus iurari in ira mea , si introibunt in requiem meam: quoad litteram, de terra promissionis; spiritualiter etiam resertur ad vitam

aeternam.

Ex his sensibus litterilis inuenitur in omni sententia tam veteris , quam noui Testam. Nec est improbabile, plures interdum litterales in eadem sententia reperiri. At spiritualis inuenitur quidem in utroque Testamento: Nam de veteri nemo dubitat: idem sentiunt permulti, & merito de nouo. Nam allegorice exponit August. illam capturam piscium, quando scindebatur rete. Lagogice autem illam, quando rete non scindebatur. Et similiter allegorice exponit,quod dictum en Petro; Sequere me: & anagogice, quod dictum est de Ioanne: Sic eum vola manere, donec veniam. Tropologice autem eX- ponit ipse Dominus illam iam humilitatem, qua discipulorum pedes lauit. Non tamen inuenitur sensus spiritualis in omni sententia Script . nec ita Te stam .veteri, nec in nouo. Illud enim: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde similia praecepta, non habent nisi unum sensum, id est,litteralem. Ex solo itaque litterati sensu peti debent argumenta efficacia; nam eum sensum,qui ex verbis immediate colligitiu , certum est, sensium ene Spiritus sancti . At sensus mystici, & spiritu des, varii sunt, & licet aedificent, cum non sunt contra fidem,aut bonos mores,tamen non semper constat, an sint a Spiritu sancto inteli. Quocirca B. August. merito ridet Doliati stas, qui ex illis verbis mystich explicatis; Insica mihi, ubi pasia,ubi cubes in meridie; colligebant,Ecclenam Christi in sola Africa remansisse. De sensu autem litterati duabus de causis interdum dubia oriuntur. Prior est, verborum ambiguitas. Vt: Bibite ex hoc omnes. Illud, omnes,eli ambiguum: nescitur enim an omnes homines absolute significent, an omnes fide-

27쪽

quas .

Iesialvum,an omnes Apostolos. Posterior, & grauior est, verborem pro prietas. Clim enim litteratis sensus modo sit simplex, modo figuratus, dubium est in multis locis,aia sensius verus sit simplex,an figuratus. Illud enim;

Ποι est corpus meum, Catholici volunt accipi simpliciter lacundum verborum proprietatem: S vingliani autem per figuram Metonymiam. Et eX hac causa in grauissimos errores nonnulli inciderunt. Qiixilio antem tota posita est in eo: Vbi sit istet Spiritus' Nos existima mus hunc sipiritum,& si multis priuatis hominibus i,pe concedatur, tamea certe inueniri in Ecclesia, id est Concilio Episcop. confirmato a summo Ecclesiae totius Pastore: sive a summo Pastore cum Concilio aliorum Pastorv. V t habetur expresie in Concit.Trident. Prob. I .ex Testam. veteri. Na habemus I.quod cum cspisset popuIus Dei redigi ad quandam formam Ecclesiastica: Rei p. sedebat Moyses, tanquam princeps, & caput illius Ecclesiae, & ad omnia dubia circa Dei legem exorta respondebat,nec homines remittebat ad spiritum aliquem reuelantem Ciuri constituisset, iuxta consilium soceri sui,minores magistratus, qui populo iudicarent,semper tamen sibi reseruabat dubia circa religionem, ut scilicet intelligeremus,unum debere esse tribunal commune,a quo omnes petant diuinae legis interpretationem, dc cui omnes acquiescant. Hoc argum.a quibusdam eludi salet, quod dicant, Moysen fuisse Principem politicum, non Pontificem, aut Sacerdotem,cum Aaron esset summus Pont. Resp. Moysen fuisse Pont. & quidem summum,& Aarone maiorem non quidem ordinarium, cui si cederetur, sis enim unus tantum esse poterat, & ille erat Aaron) sed extraordinarium a Deo specialiter constitutum Sicut in nouo Testam. Apostoli omnes non quidem maiores, nec omninue pares, sed tamen aliquo modo aequales erant Petro in Ecclesiastica potestate: cum hoc tamen discrimine;quod Petrus ordinarius erat Pastor totius Ecclesiae, cui soli succedi debebant reliqui extraordinari j, quibus non erat in illa potestate succedendum. Quod autem Moyses fuerit Sacerdos, testatur David: Morbes. θ Aaron in sacerdotibus eius, o Samuel intereos. qui inuocant nomen Domini. Sed, inquiunt, Sacerdos Moyses dicitur,quia fuit vir primarius, quomodo filii David sacerdotes dicuntur.

At contra,fic etiam Samuel,qui erat vir primarius, fuisset Vocatus face dos. Quod Dauid non fecit, quia sciebat eum non esse sacerdotem, sed iudis .Pa. 16. cem taurum: non enim descendit ex familia Aaron, sed Core consobrini eius. Σαν. a . 3. Vere autem & proprie Moysen fuisse Sacerd. patet, quia exercuit omnia munera Sacerdotalia ,Vt sacrificMe,di me,consecrare vestes:&,quodniatus est, Polatificem,& Sacerdotes inunxit,& initiauit. a. Si di cile, atque ambiguum apudie iudicium es perspexeris, &c. Reniesque ad Sacerdotem Leviticigeneris, ad Iudicem,qui fuerit isto rempore. dcc.

Obiicit Brentius,ad iudicem etiam remitti eos,qui dubitant: iudicem autem fuisse Principem politicum. Resp. nomine iussicis posse etiam intelligi Principem sacerd. Nam in Hebr.est: Ascende ad sacerdotes, & ad iudicem. Deinde, etiamsi Principem Politicum intestigamus, sunt distincta ossicia: nam sacerdoti tribuitur sen-

28쪽

tensa definitIua,iudiei autem executio in contumaceg. Qin lans obedire sacerdotis imperis, ex decreto Iuditis moriatur.3. Herbasa emam,sicut o sicut cuui in alium defixi, qua per magistroram Geli i conflium data fiunt a pastore νηο. His ampliuoli mi. ne requira . Mod si haec dicuntur de sacerdote veteris Testam . quanto magis possunt dici de sacerdote noui sum. qui longe maiores promissiones a Deo ac

cepit'

. Hac Mit Dominα Deus exercitum interroga Sacerdotes legem. Item: La bia sacerdotis eκstodientscientiam, o legem requirent ex ore eius, quia Angrivi Domini exercituum est. v Nam sic loquitur ad saeeia. Rex optimus Iosaphat: Omnem causam, qυ a. Par as. venerit ad vos,&c. ossendite eis.vr non peccent in Dommum. Amarias autem Sacerdos, Pont .vester,in bis qaa ad Deum pertinent,prasi bir:ροννὲ Zabadias filius Ismael. quieti Dax in domo Iuda. uper ea opera erit,qua ad Regis ossicium pertinent. Vides, qu mclare Rex distinguat ossicium Pont. ab ossicio Regis, & li Pont.tribuat iudicium de dubiis rebus.

Prob. r. ex nouo Testam. I. testimonium: Tibi dabo claves regni caelirum.Per cIaues illas non solum intelligitur potestas soluendi a peccatis , sed etiam ab omnibus alijs vinculis, & impedimentis, quae nisi tollantur, non potestintrari in regnum coelorum. Nec dicitur, quemcunque soluetis, sed, quodcunque'. ut intelligamus, nodos omnes, seu legum dispensando: seu peccatorum lcPoenarum,relaxando;seu dogmatum,& controuersiarum,explicando, i Petro,eiusque successoribus, saui posse. 2. Si Ecclesiam rion audierit 1 tibι sicut ethnicus, ct publicanus. Non potest fieri, Mau itivi deferatur talis ad congregationem omnium fidelium: ergb nomine Ecclesiae intelligi debet Pra latus,vel Praelatorum cor egatio. Si ergo,qui Ecclesiam,id est Ecclesiet Pastores,non audit,debet esse, t ethnicus,& publicanus,sequitur, Pastorum esse ultimum iudicium. 3. Super catheoam Mosis sederunt Scriba,ct Pharisai: quacunque dixerint vobis, ser. Mait, a 3. uate,ct facite, secundum opera earum nolite facere. Nota I. toto illo cap.Dominum reprehendere vitia Scribarum, & Phari-seorum:&, quia poterant infirmi ex eo colligere, non esse credendum Praelatis,qui male vivunt,ideb initio cap.aperte docere voluit, non obstante mala vita Pret latorum,sequendam esse eorum doctrinam. Nota I I. nunquam Dominum,neque Apostolos, in tota Scriptura reprehendisse Pontis. & sacerd. Iudaeorum, nominando eos, Pontii. & Sacerd. sed solum sub nomine Scribarum, dc Pharistorum .ut intelligamus.honorem deberi sacerdotio, & Pontificatui,etiamsi forte persona, quae in cathedra sedet,sit minus idonea.

Tertio nota: quod Dominus de cathedra Moysis dicit, intelligi a fortiori

de cathedra Petri. s ic enim veteres intellexerunt.

. Simon Petre. pasce oves meas.

Quod Petro dicitur,etiam successoribus diciturnaeque enim voluit Christus Ecclesiae prouidere as annis, sed quousque mundus duraret. Illud, pasce, praecipue de doctrina intelligitur; sic enim pascuntur oves ratiotiales, iuxta

C a illud:

29쪽

eto D E U E R. 3 o D E r. illud: Dabo sabli pastores iuxta cor meum, is pascent vos sicientia, o doctrisL Illud oves etiam significat omnes Christianos : qui enim non vult pasci a Petros

non est ouis Claristi. Docere ergδ debent Petrus, & successores, quid circindoctrinam fidei tenendum fit. Nam, si de concionibus intelligamus tantum,mmqtiam hoc praeceptum implebitur: nec enim Pont. potest omnibus hominibus concionari, nec opus est. Si etiam intelligamus de concione, & cometatariis in sacras litteras , reprehendemus plurimos si stissimos Pontis qui nihil tale fecerunt. . Rogaui pro te, M non deficiatfides tua, or tu aliquando conuersus, coorma fratres tuos. Ex hoc loco deducunt Patres, Romanum Pont. ex cathedra docentem, non posse errare: cuius iudicio ergb meri id est acouiescendum. 6. Legimus, clim orta esset quaestio grauis de fide, an seruanda esset Ieα Moysis a Gentibus conuersis, non fuisse remissos unumquemque ad spiritummum, sed ad Concilium Ierosolymae habitum,cui Petrus praeerat:& Petrum omnium primum in Concilio esse locutum: deinde Iacobum sententia Petri confirmatia,&sic quaestionem solutam illis verbis : Visam est Spiritui Sanctoer nobis.

I. ascendi, inquit, Paulus, υνορθmam cam Barnaba, o contuli cum istis μον- ιium, quod raduo ingentibus, Scc. Quinam autem essent illi, inserius explicati dicens, fuisse Petrum, Iacobum, & Ioannem. Ubi Patres docent, non credituram esse Ecclesiam Paulo, nisi eius Euangeliu esset a Petro confirmatum. . datur per Spiritum sermo sapientia .al,sermo scismia. alii intre alio sermonum, alij prophetia. 8cc. Ergo non omnibus fidelibus datur spiritus interpretandi, Script. Et praeterea constat ex illo: Omnis Prophetia Scriptura propria interpretatione nonit, non posse sine spiritu interpretandi benὲ Scripturam exponi. Ergis ullus homo priuatus non est iudex veri senis Script . Quid enim faciet, qui spiritum non habet' Im4 quis erit certus, se habere hunc spiritum, clim scianatis, non dari omnibus;& non sciamus, quibus detur' At,inquiunt, scriptum est: Quantὸ magis Pater vester dabit iritum bonam nuntibus sierint: Sia quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo.qui dat Omnibas ab danter. Resp.in his,& similibus locis Dominum loqui, non de spiritu interpretandi, qui est gratia quaedamRatis data; sed de spiritu fidei, sipat,& charitatis, & sapientiae necessariae ad salutem. Deinde,petens adhuc certus non est, quia i lcit, an bene petat: scriptum est enim: Petitis, or non accipitis, eὲ -d malὲ petatis. s. Charissimi, nolite omni stirimi credere. sed probare stiritus , ex Dιο sunt. Militenim Psieudopropheta exierant iis mundum. Spiritus hominum priuatorum probandi sunt, si ex Deo sint; multi enim iactant Spiritum Sanctum, qui agi tantur spiritu vertiginis, A mendacii, ut dicitur 3. Reg.Ht. 2. Paral. it. Isaω

Prob. 3. Veritas ex praxi Ecclesiae : nam omnibus seculis in Ecclesia exodita sunt noua dubia, & semper terminata sunt iudicio Pontis. Rom. & Epise. Prob. . testimoniis Pontificum, Imperat. & Patrum.

Prob. s. ratione.

I. Ratio: Non ignorabat Deus, multas in Ecclesia exorituras difficulta

tas intam, debuit ero iudicem aliquem prouidere Evies Miste iu-

30쪽

dex non potest esse scriptura, neque spiritus reuelans priuatus, neque princeps saecidaris. Ergo princeps Ecclesiasticus, vel solus, vel cum concilio, &consensu Coepiscoporum. Neque enim aliquid aliud, ad quod hoc iudicium pertinere videatur, fingi potest. Non Scriptura, quia Varios sensius recipit, nee potest ipsia dicere, quis sit verus. Deinde, omni Rep. bene instituta, Iex,& Iudex, distinctae res sinat. Lex enim docet, quid agendum sit; & Iudex lege interpretatur. Denique, de scripturae interpretatione quaestio est; non autem se ipse potest interpretari.

Non spiritus reuelans unicuique priuato homini, quia ille, qui est in te, a

me videri non potest, nec audiri. Iudex autem videri debet, & audiri ab utraque parte litigante. Si autem sipiritus essemus forte siumceret iudicium sipiritus. Deindepn Rep. temporali omnes homines habent verum lumen naturale, quo lex condita est, & quod sufficit ad legem exponendam, & tamen nunquam permittitur legis interpretatio priuato iudicio uniuscuiusque, alioqui Resip.diu stare non posset: quanto miniis interpretatio Script . in non. habeant omnes verum illud supernaturale lumen, quo Script . condita est. Praeterea; Iudex debet habere auctoritatem coactivam, alioquin nihil prodesset eius iudicium. At priuati homines nullam habent talem auctoritatem. Deinde plurimi fiunt adeo rudes, ut ipsimet taleantur se nullo modo posse Iudicare de quaest. fidei: & tamen etiam illi saluari possitnt. Adde, quod nemo non iactet, & qui sipiritum suum non praeponat tipuitibus aliorum: sicut cum Michaeas diceret se loqui in nomine Domini Psseudoprophetas autem agitari spiritu mendacii. Resipondit ei sedechias Psieudoproph. Et per quam nam pertransiuit Domini a me, n Ioatrem tur tibii I. Nec etiam Princeps saecularis: Nam nihil potest ultra virtutem 1 causis suis acceptam. Causis autem principatus faecularis, humanae, & naturales

sunt. Einiens namque est electio pop. finis est pax, & tranquillitas temporalis Reip. v Neque obstat,quod dicitur: Non est pote nisi a Dra. Eri et pate tiremi, O a. intelligi debent,mediatὲ: quia Deus instinctu illu-

naturalem posuit in hominibus,m crearent sibi Regem: scut etiam leges h niani; dici possunt a Deo,quia sunt lumine naturali,quod Deus in mente hu-niana in creatione impressit.

At principatus Eecissasticus causis habet 8c diuinas, & supernaturales

- nam essiciens immediate est Deus: neque enim Pont. Ecclesia auctoritatem habet,sed a Christo,qui dixit ei: Pascerius meia.Et Tibi dabo clam rem c. larum. Finis autem est xterna beatitudo, '

SEARCH

MENU NAVIGATION