Synodus dioecesana Cæsenatensis ab eminentiss. ac reverendiss. d.d. Jo. Casimiro s.r.e. card. Denhoff episcopo Caesenaten. in ecclesia cathedrali sub diebus 30. junii, & 1. ac 2. julii celebrata anno à reparata salute 1693 Innocentio 12. rem christia

발행: 1695년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

Ex Synodo Farian. cap. 19.

sa. Lb. I. captargatum in loco publico, & patenti, toto quadra

gesimali tempore affixum teneant , sub eadem poena jubemus . Iam vero, cu abstinetia a peccatis sit prςcipuus Iejunii fructus, hortamur omnes, & common mus , ut tunc peccatorum occasiones diligentius fugiant, imὁ etiam bonis operibus frequentius incumbant ; orando , Uerbum Dei audiendo, eleemosynas pro facultatibus largiendo ; ut his adjumentis amplissimam ex Jejunio utilitatem

reserant.

Et ut tempore Quadragesimali, atque etiam Adventus Domini, scandala quaecunque rem veantur a Populo, Vetita tunc esse volumus ubi-.que sub Doena carceris, & aliis ad arbitrium ; tri pudia, saltationes, symphonias, convivia, spe istacula, ludos, comedias, & alia hujusmodi, quae temporii illorum sanctitati non conveniunt. Evenire vero quandoque solet, ut coena ultima carnis privii quae diem Cinerum proxime antecedit, producatur post mediam nochem,&ita initium sacratissimae Quadragesimae temere violetur; quocirca jubemus, ut dato tunc signo Campanarum Cathedralis nostrae Ecclesiae, mox. sic omnes a mensis proripiant: si qui vero finito dicto signo carnes comederint,aut aliis comeden

das subministraverint sive in Tabernis publicis,

72쪽

te, nis. 'i 33 sive In Domibus privatis, praeter mortalis culpae

reatum,cujus absolutionem Nobis reservavimus, etiam alias poenas, contra quadragesimalis jejunii violatores hic latas, subibunt. Per tota Quadragesimam Mercatores, &Opia sices, cum in nostra Ecclesia Cathedrali Concio habetur ad populum, officinas Clausas teneant, etiam diebus prosestis, neque tunc quisquam, non secus ac festis diebus vendere aliquid praesumat: recepturi sane a Deo etiam rerum temporalium incrementum, si modici lucri spem,&expectationem Dei amori, & animarum sua tam saluti, posthabuerint. Parochi, necnon ii qui in Oratoriis publicis Missas celebrant, scut festorum dierum per annum recurrentium , ita& Jejuniorum imminentium admoneant populum in Missa Dominicae, quae illa proxime praecedit , sive ea Jejunia sint Quatuor Temporum , sive Vigiliarum :doceant etiam tunc breviter in quo consistat Is

junium Ecclesiasticum, & quae personis illi ob

noxiae sint. .

Pridie diei in qua Iejunatur, media circiter hora noctis , Parochialis Campanae detur signum continuum spatio unius circiter horae quadrantis, ut iterum populo cin memoriam re- Vocetur instans Jejunium . Signum tamen istud

73쪽

s I. GT. X. st distinctum a signo quo idem populus admo

iretur de vicina scitivitate , ut unum ab alio cta mode discerni queat. Coetera praecepto Ecclesiastico sancita Jejunia non minori fidelitate, & religione, ac quadragesimale observent cuncti, qui ab illis soluti non sunt ; memores, eos qui illa violant, aeque ioco

stituere peccati mortaliS reOSω - . -

De tactu , ct Visuratione P. Virginis Mariae,

ο Sanctorum 4. . . e

ECclesia filiorum suorum spiritualibus profe

ctibus semper intenta , deputans certos dies Jejuniis, Sanctorumque triumphis celebrandis, fidelium sane erga Sanctos devotionem acuere , ac ad imploranda illorum suffragia incitare in animo haoula; suadet enim nobiς efficacissime, insigni illa veneratione qua ipsis exhibet, magni eo, este apud Deum meriti, ac eo loci cbnstitutos, ut intercessione sua plurimum Nos juvare possint, modo illos vero cultu invocemus. Sanctorum omnium Regina , Mater Dei in-ria , quemadmoduri, prae coeteris ampliori dec rata fuit gratia, ac uberiori cumulata gloria; ita

74쪽

&majori coli debet veneratione,ime tori adamarhassectu, fidentiusque invocari: omnia enim dona , virtutes,s grame opiritus Sancti, vibus useritiari

uis,et quomodo 'vulseper manus eWs administrantura. Etsi verὰ, ut monent post Apostolum , Tm uini Concilii Patres, unus sis mediator Des. σhominum homo Christus Jesus, ' neque sit aliud nomensus Caria datum , in quo oporteat nos sia offers, nihilominus, sine aliqua injuria Christi Dominiqui. solus noster Redemptor, & Salvator est, ad

Sanctorum oratioues , opem, auxiliumque Confugere possumuS. Doceant ergo opportune Parochi, atque etiam

Pr dicatores,usum este in Ecclesia antiquissimum, eumque a primaevis Christianae Religionis temporibus, Salictos sapplicites invocare; proptereaque bonum , atque utile esse ad eos confugere, ob impetranda a Deo beneficia, per Jesum Christum

Dominum nostrum; cujus meritis tribuendum est totum id quod in . Sanctis venerandum con .spicimuS. Beneficia vero quaecunque, ita a Deo expotam

da sunt Sanctorum precibus, ut si gloriae illius

non conducunt, aut saluti nostrae adversuatur, prorsus ea nolimus ; neque enim Deus exaudit nos cum ea petimus, quae cum ipsus voluntate, Unica res: hi regula , non cohaerent ; aut Salvat t

75쪽

Porro moneant fideles, ut Sane orum invocato auxilio, eorumque ope impetrata venia ac- ,

cessus ad Deum per Jesum Christum, preces suas ipsorum orationibus conjungant, laudes laudibus intermisceant, mentemque ipsis ducibus, & , adiutoribus ad Gelestia erigant. Neque tamen fideles hic consistant , sed virtutes Sanctorum , & vitam ab ipsis fanistissime actam sedulo imitari studeant ; hoc enim cona tu , veluti solido fundamento, nititur vera erga Sanctos devotior ipsi huic studio libenter suffragia sua conferunt; si quae vero alia nobis Conc dunt , id certe seciunt, ut rebus concessis utamur veluti mediis ad serviendum Deo ferventius ,&, ad promerendum Coelum pleniori virtutum cumulo .

Si quas superstitiones in Sanctorum invocatione adverterint Paroclii , aut Praedicatores, Nobis significabunt, ut illas juxta Trid. Concopraescriptum tollamus , adhibito ad id, si rei gravitas ita postulet, etiam Theologorum Consilio a Si demum alicubi miracula a Uiris , vel mulieribus, qui cum sanctitatis famae vita migrarunt , patrari visa, aut credita fuerint, statim ea ad Nos non solum Parochi, sed & locorum Regula

76쪽

De Cultu, et Vener.S. V. Macet Sanctori ue gularium , Superiores deserant , incurstiri secus poenas latas in decreto Sac. Congregationis Concit. die L. Octobris I emanato, quod incipit Cum Sa Dimus , aliasque in diplomate fel. re cord . Urbani Papae VIII. sub dat. Julii r 63 . quod incipit Demum . Nec non & illas quae continentur decreto Sac. Congregationis Rituunta habitae sub die 1 . Septembris Quarum. Constitutionum, & respective decretorum, in reliquis etiam, observantiam strictissime edicia

mus.

De Veneratione Saer. Resquiarum ,-Imaginum . MExentur quidem religiosissima Veneratione quςcuque Sacrς Sanctorum Reliquiae; singulari tamen honore assici debent corpora eorum quorum animae jam Deo perfruuntur in Coelo, quia illa ' mi 'Da fuerunt membra Christi, Q= templum spiritus Sancti, ab ipso ad aeternam Vitam G Icitanda,'glori canda; per quae etiam multa ben Leia a Deo hominibus praestantur .

Ad exhibendum ergo Sacris Ossibus debitum honorem, volumus, ut illa thecis decentibus, saltem ex ligno deaurato affabre elaboratis, Sccristallo, seu vitro integro ac pellucido contectis

77쪽

38 Lib. I. Tap. XI. i inclusi, in armariis ad hia destinatis, dc praeparatis, sub clavi custodiantur, & constitutis ta tum diebus, secundum to resti consuetudinem, vcnerationi populorum exponantur e nihilque aliud in praedictis armariis, etiam Sacrum , prae ter Reliquias asterVetur . . Nulla in posteriim Sanctorum Corpora, Ossa, aut quaevis aliae Reliquiae exponantur publice populo visendae, & venerandae, tam in Altaribus, quam extra Altaria, seu in Ecclesiis & Oratoriis , scii in Sacrariis , etiam a Rcgularibus , nisi illa prius a Nobis recognita fuerint per exhibitionem authenticae de iis testificationis , quae inserenda erit regcsto Cancellariae nostrae gratis. In Ecclesiis vero non exemptis, deficiente scriptura, R ctores illarum inducere debebunt testes, qui cer

ta , & jurata fide affrment, Reliquiam, de qua

non extat autentica scriptura, a tempore immemorabili semper fu isse expositam fidclium venerationi , & habitam pro tali, qualis nunc cilcasDieritur

Prohibemus singulis Ecclesiarum Rectoribus, Sacrillanis , & quibusvis alio nomine nuncupatis Reliquiarum Custodibus , ne aliquid de Sacris Reliquiis eorum custinitae traditis, sive aliis Ecclesiis , & Oratoriis , sive quibusvis personis dent, aut donent, vcl sibi ipsis usurpent, absque nostra

78쪽

De Venerat. Sacran Reliquiar.-Imag. 3 9 expressa licentia , quam in Visitatiohibus scriptae,exnibere debebunt. Hoc idem interdicimus & Capitulo nostro; ne videlicet hi pretiosi thesauri distrahantur , &res Sactae inordinate dispensentur . . Cum Sane issimum Eucharistiς Sacra metum publice venerandum exponitur , nulla Reliquia in Altari ponatur, ut tunc totus religionis cultus ad solum Christum Dominum ibi priesentem rc- feratur : cum quo etiam animas devotas salutis propriae negotium prolixius tractare convenit. Nullae etiam Reliquiae San storum deferantur in Processionibus Sanctissimi Sacramenti, ob majorem reverentiam Christi praesentis. Omnes Ecclesiarum Rectores exhibebunt in Cancellaria nostra Episcopali Catalogum , unὶ Cum authenticis Reliquiarum suarum Ecclesiarum, intra duos menses a publicatione harum Constitutionum Synodalium computandos : ut illae in libro , hoc nomine ibi servando, describantur. Quilibet tamen Rector praeter ipsa authentica originalia, quae diligenter asservabit, illorum etiam exempla, libro ad id compacto i

serere onmitaὁ teneatur.

Sacras Reliquias in locis publicis, aut etiam Livatis , sine necessitate, praesentibus praesertimicis, contrectare non liceat Clericis, quibus a tacris

79쪽

venerat. ginum

co Lib. I. cap . XI. cris Canonibus vasa sacra contingere vetitum est: sacris vero Ordinibus insigniti , non nisi superpelliceo induti illas tangant in publico : quotiescunque tamen accidet,Sacras Reliquias in loco publico dcosculandas dare , aut cum illis populo b nedicere ; id soli Presbyteri superpelliceo, & st la induti, ac funalibus accensis facere possint. Sacris quoque Imaginibus Saluatoris nostri ,

Deiparae Virginis, ac caeterorum Sanctorum de bitus cultus, & Religionis honor exhibendus est; quod& retroactis Saeculis septimum Oecumenicum Concilium contra Iconomacos ,& novissime Tridentina Synodus contra hujus temporis novatores, definivit.

Instruant igitur apte Fideles, Parochi , & Pr dicatores , quid in hoc Doctrinae Ecclesiasticae consonum , quidve ditanum sit; neque melius istud praestare poterunt, quam si ea ipsa quae Sacrosanetum Tridentinum Concilium docuit , in medium proferant. Declarat ergo Sacra Syn ' imi dus Imagines c Nisi, Deiparae V ir inis, π aliorum

Sanctorum in Templis praesertim habendas ,-retinendas , eisque Διιtum honorem , ν menerationem impertiendam 3 non quod credatur inesse ahqua in iis dι vinitas, mel Πωrtus, propter quam snt colondae ;

et quod ab eis sit abruid petendum, mel quod fiducia in Imaginibus si genua, meluti otim Isbat . Gentia

80쪽

De Venerat. Sacrar. Reliqui .-Imag. 61

bus, 3 iis idolis spem suam collocabant; sed quod

honos fur eis exhibetur, refertur ad protot a , quae si lae repraesentant: ita ut per Imagi et quas Uculamur , y coram quibus caput aperimus,mprocumbimus, . Christum adoremus;ν Sanctos,quorum illaesimilitu . dinem gerunt , meneremur. Per historias etiam mysteriorum nobisae Redem ptionis , picturis , mel aliis similitudinibus expreosas, erudiri ,-consemarι populum in articulis Mei commemorandis, ae Usidue recolendis : tum mero ex omnibus saeris Imagimbus magnum fructum percipi ;non solum quia admonetur populus beneficiorum,

munerum, quae ὰ Christo Abi collata sint, sed etiam, quia Dei per Sanctor miracula, s salutaria exempla oculis fidelium subiiciuntur, ut pro iis Deo eratias

agant, ad Sanctorumque imitatronem, πυιtam moresque suos componant ,excitenturque ad adorandum stiligendum Deum ad pietatem colendam. Si autem alicubi Parochi, & Concionatores. Doctrinae huic contraria factitari repererint, aut diversa quem Piam sentire cognovcrint, ad Nos sine mora perferant.

Omnis porro supcrstitio in Imaginum sacro usu,& omnis turpis quisitis tolli debet ab i- . scopis,jussu Concilii Tridentini: proinde si quid& hujusinodi animadverterint, Nobis pariter significare non disterant. Omnis

SEARCH

MENU NAVIGATION