장음표시 사용
11쪽
mine haeresis perlata est, quae l. ad criminis maiesta tis sermam cognosci de eo iubet. Eam autem quam praescribit tanquam in maiestatis crimine, inquit , per quoscunque non modo magistratus verum etiam nullo magistratu praeditos capiatur , puniaturque. Addit paenam, ut bona publicentur, ipse posteritasque eius in perpetuum infamis sit: si in potestatem cuiusquam perveniat, ut ultimo supplicio afficiatur. Idem ergo hic iudicium nostrae leges in perduellem, ac haereticum dictant, quod in eorundem Criminum reos eae leges,quibus alij serὶ populi christiani utuntur. Qyid cnim sere aliud leges eae duri habent, qVam quod nostrae leges non immerito durissimum iudicarunt, ut prius in vinculorum servitutem civis incidat, quam iudicio libertate privatus sit: cumque alias nemo indicta causa condemnari debeat; hic primum summatim saltem dicta: dein de apud quemcunque judicem, dicta condemnetur At idem diserte haec lex in maiestatis achaeresis reum statuit. Itaque suerunt eius legis capita quaedam deinde partim sublata, partim correcta, partim moderatione quadam mitigata. Consecuta enim mox Iagellonis lex fuit, quae quenquam nisi iudicio prius convictum in vincula conῆci vetat. Correctum & illud caput suit, quo ad ministros etiam regios crimen hoc pertinebat. Nam cum ci antiqvi-
12쪽
oribus temporibus reip. Romanae non modo ad populum Rom. sed magistratus etiam ac legatos; &postea clim in unius imperium concessisset non in principes solos, sed in comitatum etiam ac consiliarios principum crimen hoc committeretur, hic lege lata ad Regum personas solas astrictum fuit: Posterioribus temporibus omnia etiam capitalium rerum iudicia e regia ac a magistratibus ad comitia revocata suerunt. inde leges, cum certa superioris legis capita emendant, reliquis maiorem authoritatem eas tribuere quis non intelligit Itaque caeteris eius partibus sere corvectis crimen nihilominus& paena mansit. Et tamen ne nova quaestio decernatur , postulare non Verentur. qua quid opus est Θcrimen enim maximum esse, quod in iudicium vocatur,num ambigitur a nemine. puniendum,si do- . ceatur ne id quidem credo quisquam tam impudens sit, qui postulare audeat. id igitur Θ Vtinam
tam facile de alijs rebus convenire inter nos posset , quam de hac convenire debet. Illi sngulare facinus
esse, quod desertur, negare non audent: ego eo iudicio, quod ad communia, & quotidiana delicta adhibetur , utor. Quid hic est, de quo vel impudentisi
simus reus recusare possitΘvocavi ad comitia,in quibus de omni crimine cognosci debet: ut in praesentia omnium ordinum, totiusque reipub. oculis se purget,
13쪽
purget, postulo: non ut ex vinculis causam dicate non ut per magistratum aliquem opprimatur peto: nihil denique eorum, quae iure civili ad crimen hoc persequendum prodita fiunt. repudiat haec iam dudum libertas nostra, ac, ut dicam quod sentio, ne Rex quidem hic est, qui vel cupiat id vel flagitet. zi vero hoc modo, quo hic vocatus est, in iudicium vocatus nihilominus omnes subterfugiendi eius rationes quaerit ; quid aliud agit, quam ut proprio conscientiae sua: iudicio condemnatum se osten dat Θ quae nisi gravissimum testimonium ipsa con- tra eum diceret, non ne Publice innocentiam suam testatam esse uellet Θ non operam ipse daret, ut non modo scelere ipso sed suspicione etiam scelaris careretὸ non ut maxime nullum iudicium constitutum eius rei esset, cum tamen tanti facinoris fama de se sparsia esset, tam frequens rumor increbuisset, non ipsum se cognitioni offerret: excuti omnia consilia cogitationesque suas peteret. Iam autem quid aliud ipse quodammodo dicere videtur, quam, crimina,
quae in me conferuntur, non nego: patriam crudelissimo hosti Mosco in ipso gravissimi belli ardore ,
quantum in me fuit, auro vendidi: pecuniam ab eodem contra patriam accepi: fidem iusiurandumque ei dedi: Regi ipsi insidiatus deinde sum : reipu. statum mutare volui: fateor: harum tamen rerum iu dicium.
14쪽
dicium sebire non cogor: non moris est: non usitatum est: Iuris denique huius libertati repugnat. inaesi quis admittat: quis autem probet nisi planEdemens Θ sed tamen si quis admittat, is 'quomodo non simul, duas sanctissimas res,& sine quibus nulla unquam hominum societas subsistere potuit,e repub. tollit, fidem, & iudicia. Etenim si impune Regis vitae insidiae fieri possunt, frustra fides illi data est: nullam authoritatem confoederatio pro ipsus dignitate atque salute suscepta obtinebit. Qyid vero populis appetentibus honestatis, atque laudis vidis gravius accidere potest, quam quod nonnullis gentibus, ut Valachis, ac aliis quibusdam accidisse videmus,ut in proverbium perfidia eorum erga principes suos pervenerit, idem ipsis contingat, ut ob
paucorum stellis aliarum nationum sermonibus fides eorum notetur. Respub. autem quae sine maiestatis iudicio unquam fuit, seu potius sine hoc subsistere potuit Omnes liberi populi cum in privatorum salute tuenda non negligentes essent, in publica custodienda vigilantissimi: in singulorum iniurijs vindicandis iusti, in publica severi fuerunt. Iam Vero publicam salutem in ijs rebuspub. quibus principes praesunt. non regia contineri, aut ab hac ulla ra .
tione seiungi posse, quis unquam existimavitὸ Itabe non modo in omnibus alijs rebuspub. sed a maiori
15쪽
biis etiam nostris semper ita iudicatum est, quod ristio ipse testatur, utilitatem, dignitatem, salutem reipub a regia non modo nulla re seiungised ne anteponi quidem ei posse. Vos enim hic appello clarissimi senatores. qui cum more maiorum in senatu sacramentum dicitis, non ne cum universi reipub. si ut regiae amplitudinis,incolumitatis, atque commodorum curam suscipitis Θ Ferie juidem vos deserjuturos, sanctissimo iureiurando promittitis :pro citu malecitatere repub. regni rius siliter vos consuL ru 1: becreta, q 'per eius maiesarem S co Uisii Oa eius dicentur , pertinentia a marestarem regiam via reipus. aut trunque nemini in iacturum regiam aut, pub. vos aperturos e pro viribus Ninis utilitato regi maiestatus , regniti resp. aucturos: qvuq id veros iverutis, intestexentu, auisenseritis mairpatis. σMNI. , regno ου inpub. noxium, ei mos posituros , ' io aversuros. Ad quae cum vos singuli iureiurando obstringamini, ut quemadmodum reliquos ordines dignitate vester antecedit , ita in salute etiam atque dignitate regia tuenda,qua eadem universae reipub. saltis continetur, princeps st: propter individuam hanc reipub. cum Rege coniunctionem, in comitiis, quibus Reges creantur, ad eadem foedere universi se obstringunt. Cuius rei afferrem excmpla, si
ullum illustrius iudicarem eo, quo huius Regis Clactio
16쪽
imo sancita est; id autem propter recentem eius
memoriam non omnibus notissimum esset. Quodsi Regis salus a publica omnium salute nulla re seiungi potest; quid cogitari absurdius possit, quam ut singulorum vita atque dignitas legibus septa, principis nullo legum praesidio contra impiorum civium scelus munita sit; pro quo mori singulos, si res postularet, iura divina atque humana cogebant singuli enim & ea conditione nati sumus, ut omnibus moriendum sit: & cuiusque nostrum mors unius domus luctu finitur: principum mors a reipub.qyae immortalis esse debet, calamitate seiungi non potest. Verum debeo habere rationem eorum, apud qVos dico: non desiderat prudentia vestra longiorem Orationem: est tamen eius totam remp. animo complecti, antumque in ipsis est in perpetuum immortalitati eius constitere. Ea hactenus fortuna reipub. fuit, multo magis autem deinceps futura videtur, ut varijs principum mutationibus subiecta sit: propterea, quod non nascantur nobis Reges, sed fiant. Iam vero nulla principis mutatio sine reipub. mutatione aliqua, ac ne sine calamitate quidem insigni accidere potest. Quae enim ad evertendum statum reip. singula plurimum valent, ea ex crebra principum mutatione fere universa nascuntur. Nihil seditione ,
exitiosius: nihil civilibus dissensionibus pestilenti-
17쪽
su: nihil externo bello periculosius est. Omnes ste calamitates, saepe unius principis mors,atque interitus simul invehere solet. Quae cum omnibus vel fato,vel prster fatum natura semper sere impenda si ad naturae communis fragilitatem, inceriOSque eventus valetudinis scelere etiam ac insidijs aditum sibi ad eam nefarios homines impune patefacere sinamus: si non omni ratione prohibemus: obviam imus; corpora ipsi nostra pro vita ac salute eius audaciae ac sceleri obsciamus,ullum ne temporiS punctum salvos nos esse posse existimamusὸ Romani imperij opes, quae aeternae atque invictae suturae videbantur , quid aliud, quam crebrae principum caedes fregit Θ Non alia sere Constantinopolitani deinde, ac Tapezuntini impers fortuna fuit.Patrum memoria Mamalucorum in AEgypto potens in primis ac forens imperium fuisse traditur, hominum quidem perditorum, sed tamen bellicoserum, & qui virtute sua finitimis omnibus sere sormidabiles erant. ΕΟ-rum , quantum humana ratione iudicari potes, hodie imperium staret, nisi pari in Sulthanos suos perfidia vicinorum potentis obnoxium id fecissent.Multos populos ac nationes commemorare possem,quae nullo alio sere fato perierunt. Sed non longius necesse est exempla eius rei nos petere, clim ex ijsdem causis interitus nati vicinarum coniunctarumque nain
18쪽
tionum in oculis pene nostris versentur. bae enim vel Vngaris ulla alia fere calamitatum causa extitit, quam crebrae Regum mortes, deque aliorum crea tione subsecutae dissensiones: vel Valachos in gravissimam servitutem, cum antea non libertate Q-ltim, verum opibus etiam florerent, quam fluxa in principes suos fides, de qua paulo ante etiam ostendi, adduxit ξ Verum ego cogitatione atque cura de
repub. longius quam necesse est progredior: Quis enim est , qui non principis salutem, quae a publica
segregari nunquam potest, quam tectissimam esse oportere sua sponte statuat Θ Itaque reus ipse vertitiam stilum: videt tandem non rumoribus periculum iudicii se effugere, sed innocentia propulsare debere: non recusat iam iudicium: videt esse leges, ex quibus partim usitatissimum, & quasi selenne superioribus etiam temporibus iudicium hoc maiestatis in repub. fuisse appareat ; partim quibus ad quas personas referri debeat, definiatur: liquere, quae pama eius sit: traditas formas libellorum euocatOriorum, quibus non facta modo, sed dicta etiam, in
iudicium hoc vocantur: cedat rebus apertissimis concedat id etiam necesse est,nec rempubo nec libertatem sine iudiciis tantorum praesertim criminum retineri posse. inare hesterna die, cum ut con a tumaciae in primam citationem condemnaretur,pori
19쪽
stulatum a me fuisset,equestris ordinis hominem Ioannem Solicium misit,qui responsurum eum in iudi- Cio, ac iure, quomodo nos etiam de publicis iudiciis dicere solemus,experturum ostendit. Erecti iam omnium animi expectatione iudicii erant: subito alia nunc exorta est nova postulatio ipsius, qua noniam, ut iudicium subterfugere videatur,sed ut re ipsa id effugiat, consequatur: aut cum iudicium recusare non potuerit, paenam tamen, si condemnatus sit, evadat. Fidem publicam postulat, eamque aliquot mensium 1, id est ne omnino iudicium subeat; cum Comitiorum tempus, quod reliquum est, non multo plus uno mense sit. Hanc iure publico sibi deberi dicit, sinere ea iudicio sese committere posse negat. De hac igitur postulatione eius climnunc praecipvh dicendum mihi sit, brevissime ad eam respondebo, quod res ita clara est, ut minime multis verbis egeat. Legem primo osse dicunt Ca-simiri Re is anno M. D. I xviii. tr uis pacto
fiso conductu danias de regno fugientibus, lanam, quaides publica aliquo ob delictum profugas, ac dcinde
ad Liciam provocantibuι tribuatur: atremm Ioannis
A enid uiso condusta sisoui de regno fugiunt, dando. Hla nolo iam disputare de ussi ac consuetudine iudiciorum, quae hactenus perpetuo recepta in rep.
hac suit: climque haec optima verissimaque legum
20쪽
interpres semper sit, postulationem hanc, quae a r cepra iudiciorum consuetudine tantopere abhorreat , ne cum legibus,quidem ullis convenire posse, contendere: de legum ipsarum sensu pauca dicam. Primum enim Casimiri lNem, quis est qui non via deat eo tempore atam esse, quo non modo iudiciorum,sed communis libertatis totiusq. adeo reipub. longe alius , quam paulo posterioribus temporibus consecutus sit, status fuerit Θ Tum enim etiam nondum damnatos capere tamen licebat: paucis annis' post Iagellonis lege omnino hoc sublatum fuit: eo tempore in regiam Omnes promiscue causis evocabantur ; novissime Sigis Aug. constitutione capitis iudicia omnia ad comitia alligata fuerunt. inod si propter harum rerum metum selum, ne scilicet a te lententiam quis in vinculis habeatur,aut per paucos opprimatur,fides publica peti sere solet: & tunicum ista & fierent & licerent, maiores etiam nostri
fide publica sibi prospexerunt; postquam ea iure publico sublata sunr, quis est qui fidei quoque publicae, quae ob illa peti solet, necelsitatem etiam sublatamno intelligatὸ Praeterea vero si verba ipsa legis inspiciamus, quis erit qui non remotissimum sensum eius a praesenti causa esse perspiciat ὸ Quibus enim ea ca- Vetur e , inquit, nobis, cI capitaneo nostro de aliquo criminc vclacco . - ,