장음표시 사용
41쪽
3θ procriptismuι qua de re tum Blus Rex cognovisset, de ea in C
mitis cum senatu cognoscat Θ Idem ultro nonne ii
lis tribuitur si ad senatus judicium provocant, judicabit senatus; non enim ita Regis judicium amplector , ut senatus rejiciam: si Regis judicium metuunt, nihil poterit Rex sine senatu. Nam quod nuncios etiam terrestres adhiberi ad judicium hoc postulant, id quo, non dicam more, atqVe eXemplo , sed qua ratione faciant, prorsus non intelligo.
Interesse actionibus causarum, non modo nuncios,
verum quam plurimos cives non inutile iudico: quo non modo judicum, sed multo magis litigantium ipsorum cupiditas quam plurimorum conscientia constricta alligataque teneatur. Quis enim cum in tanta hominum frequentia omniumhe ordinum quasi oculis vel accusat alterum, vel judicat, non simul de se, vita, moribusque suis judicium fieri cogitet ut autem ea potestas, quae hactenus ad deliberationes publicas, ac libertatem communem tuendam adhibita fuit, in capitalium rerum judiciis auctoritatem aliquam sibi sumat, quis unquam audi- .vit Θ Novorum enim emergentium specie si inducere nuncios velint;quomodo non praeter ea,quae vulgo nova emergentia habentur, ipsi nova emergentia sibi fingant, docere nos deberevidentur.Cum enim haec illo nomine censeantur, quae cita alias jure dein
42쪽
antem Hum oppositu. 3ste definita non sint, a tribunali ad regium judicisi in
comitia remittutur,nihil minus certh in hac causam convenire potest,quae & in tribunali acta nunquam suit, nec tanquam capitis causa agi etiam potuit ;legibus denique nostris minime praeterita sit. Reliqua una adhuc ratio eorum est, quae si valere debet, nullum in ulla rep.majestatis judicium exerceri poterit. in omni judicio tres personas intervenire oportere
unt, actoris, rei, & judicis; duas ab uno sustineri,
maxime autem eundem judicem, actoremque esse, nec aequum esse, nec ullius gentis more ac consuetudine receptum. Impune igitur omnes resp. violari
poterunt: nulli liberi populi injuriae publicae persequutionem habebunt. sive enim singuli sive universi judicent,cum & singuli eadem rep.contineantu de sua injuria judicabunt: easdemqueWactoris 3 judicis partes suscipient. iniustE itaque Brutus Cos ide-6ve pater liberos.caeterosque adolescentes nobiles de Tarquinio recipiendo agitantes ultimo supplicio affecit. Publicam enim iniuria ultus suit. sed os eadem ad ipsum pertineret: injuste populus deinde
Rom. Manlium Regnum occupare conantem : Atheniensis Themistoclem : LacedaemoniuS Senaritus Pausaniam : multi alii multos. Sed quid ego haec colligo Θ hanc ipsam causam vel Senatus cujus judicium non plane spernere audere:vel collegi-S 3 um nun-
43쪽
p rrptioni ν dium nunclorum, cuius maxime expetere cognitibes videtur, qvonaodo cognoscere posset,si judex de injuria, quae ad se pertineat, nemo esse possit Θ Quae enim ego crimina in judicium voco ρ Proditio illa cubiosco agitata magis ne ad Regem, quam rempub. universam, ad singulos denique qui ea continentur, pertinet Θ Iam vero illae ipsae insidiae vitae Regis p utar, consilia contra dignitatem ac salutem Regis suscepta, utrum tandem magis Regem ac universes ac singulos commouere debet Θ Regi enim, si quod DeuS Omen averta executus ea fuisse quid magia pere mali afferre potuisset, eo loco, rebus gestis,ea gloria, ut nulla mors immatura evenire ei possit eremp. autem tam nefario scelere non nec plane eve
tisset Itaque non magis Rex, quam hi, quos non fugere se praesesere, Senatores; quam omnes boni cives rejiciendi illi essent. sibi enim satis Rex vixi hisce ut quam diutissime vivat, nunquam satis diu victurus est : illi mors mali quid potuisset afferre, qus tali principi ad aeternitatem dux futura estὸ reip.nonne summam cladem atque calamitatem invexisset ξItaque, si is, de cujus injuria agitur, judex esse non potest, publicae injuriae nullus judex erit Θ quo si nihil absurditis omnes esse intelligunt, quomodo Regem recuse qui praeter sententiae pronunciationem non multum habiturus sit;cita senatu in cuius po
44쪽
a me iuscium oppositu r testate totum judicium suturum sit,recusare non possit λ Verum quis est, qui ea quae de judice ac actore dici vulgo solent, non privatum jus esse videatὸ Iam
vero a tot annis bonorum regiorum cauis,in quibus& privilegio Iagellonis illo, quod laudant, judices a regibus dari solebant,& quas Alexandri privilegium
cum capitis causis exaequat, non una, sed plurimae actae suertit: docea praesertim postquam comitia haberi coepta sueriit,ulla sine Rege Senatum judicasse, aut id ut fieret,postulatu a quoquam esse. horum si neutrum ostendere possunt, neminem certh tam iniquum fore mihi persuadeo,qui non mihi daturus sit, ut disceptatio aliqua esse possit, plurimum cum posteriores tiim clariores etiam leges, maxime autem morem ac consuetudinem perpetuam judicioru valere oportere: quorum illae authoritatem veteribus, hae lucem ambiguis afferunt. Periculosum est, vetus aliquod jus vel disputarione convellere, vel dubitatione labefactare, vel inficiatione tollere. Non tol- Iam ego ullam legem veterem: at tu ne novaS et amtollas longo praesertim usu roboratas; cum si utrum magis liceat , ambigendum sit, veteres certh leges per posteriores saepe abrogentur,novarum authoritati nulla vetus lex obstare soleat. inemadmodum enim homines ita jura etiam, quae ab hominibus costituuntur, mortalia existere necesse est: neque ulluita con
45쪽
ita constitui potest,ut non multa tempora eveniant
civibus aliquid ex eo mutari necesse sit: pleraque sua sponte tanquam senio consecta in desuetudinem veniant. Ad quae si redire velimus, quam multa nobis ex quotidiana pene consuetudine, hocque ipse receptissimo judiciorum usu mutanda essent ρ quae nunc penes judices terrestres judicia sunt,ea antiquitus apud Castellanos fere erant. a terrestribus autem judiciis nostra etiam memoria ad cujusque territorii conventus, seu colloquia appellari selere meminimus.Multa hujusinodi commemorari possunt. quod enim officium, quae dignitas terrestris est, quae non suum olim munus, a quo nomen accepit, ac propriam functionem obtinuerit; quod quae ullam nunc
habeatὸ quae si revocare quis velit, quis est qui non ab omnibus repudiatum ea iri intelligat P Qvorsium
igitur oratio haec pertinetὸ ut cum de hac quaestione quae nunc in controversa est,teges clarissime scri ptas easque recentissimas, quibus quae cauis ad cognationem regiam pertineant, di finitum sit, consuetudinem deinde is tim optimam juris omnis interpretem habeamus, ab hisce non recedamus: non quod antiquiores etiam leges cum hisce pugnent,
1ed quod tametsi ab iis illae dissiderent, posteriores
tamen usuque approbatae retinendae nobis essent: quae si non tollerent sileriores, corrigere tamen aliqvan
46쪽
ante is ure oppositis. 3'siqvando: interpretari semper sere solent. Iam auloe id hisce potest esse claritis Θ quid ei identilis ἡ Ἀ-tat constitutio Sigita. Aug. An. M. D. Mil. lata. Eqjus uno capite causas,quae ad persenam Regis pertisnent , suae solius cognitioni Rex reservat. Idem alia constitutione secit, quae de judiciis ultimae instantigad tempus lata ab eo fuit. Causae autem ad persena regiam pertinentes, quae aliae quam majestatis sunt cujus crimen in personam regiam selam comitti, peculiari etiam lege sancitum estὸ inam verb clariore legem audire quis desideret quam eam, quam idem Sigism. Aug. de reviseribus constituit in qua dum revisorum lacuritati prospicit, qui illos violarin eodem judicio teneri debere, qua qui Regem ipsum violarint, sancit: ut nimirum a Rege ipso cum Senatu regni in comitiis judicentur. hac quid magis apem tum, ac manifestum esse potest ὸ Iam vero vel constitutio Henricana,de qua ante a me dictum est,Obscure nό Alexandri privilegium interpretari videturὸ vel altera in inauguratione Regis Cracoriae promulgata perduelles ipsus Regis cognitioi subjicereξος
tamen ut id nominatim non faceret, cum altera extet constitutio qua tribunal ab hoc ipso Rege sancitur, eaque crimina omnia Regis ac Senatus cognitioni in comitiis subjiciantur, uti nullum aliud praeterquari si quod lex ipsa excepisset. ita ne hoc quis ' de .
47쪽
go Mepraescriptioniusdem, quod vel gravissimum crimen est, eximi ullo
modo ex numero hoc potest. Sequitur versura,ut ita appellem, eorum. qua citatione rejecta ejus temporis moram, dum alia citatio edi contra reum possit, redimere velle videntur. verba haec in citatione posita : pinnasty e proditoribus patriae delitas extens per te audias, contumeliosa reo ajunt esset: hanc autem moderationem majores nostros clim omnibus in rebus, tum maxime in judiciis adhibuisse; ut aduersarium sine contumelia in jus vocari voluerint: protuleruntque in eam rem decretum Sigism. Aug. quo clim contumeliosa citatio in judicio prolata fuisset, ea reiecta, paenaque in actorem constituta suerit. Est decretum hoc latum de privato judicio, in quo a contumelia abstineri non solum potest, rumetiam debet. inid enim indignius,quam ob pecuniariae rei controversiam, famam atque existimatione alterius appetereὸ Crimen aute ac tantum praesertim, quomodo verbis crimen non designantibus in
judicium vocari possit, haud facith fortassis reperire est. Lasthenem ferunt Olynthium eum, cujus opera Olynthi Philippus potitus fuerat, cum proditor a quibusdam Macedonibus appellatus fuisset, graviter injuriam suam apud Philippum questum: respondis. se tum Philippum, ignoscere illum Macedonibus sitis oportere, qui ita adhuc agrestes essent, ut scapha
48쪽
ante iussiciam οπομα alio, quam suo nomine appellare nescirent. Rod hos rusticitate secise Philippus lusit, id in publicis
judiciis necessitate faciendum est. inis enim unquain crimen aliquem vocavit,quem virum bonum existimaret: aut id si fecit, ipse vir bonus fuit ὸ quis a tem proditionem in aliquo peragere potuit, ut prQ-
ditorem non appellaretὸ verum ut paucis rem absolvam: extat lex, quae eum , qui alteri crimen aliquod in citatione objiciat, aut contiimeliosis verbis appellet, ita confirmatum ad judicium venire iubet, ut quae in citatione poterit, statim doceat: succumbenti certam paenam constituit. Huic ego satisfacturum me offero: hocque ipso temporis momento,cribmina objeci a probaturum. Venio nunc ad ultimam
exceptionem eorum qua illi plurimum niti, & magnopere confidere videntur, delatoris absentiam, quem requirunt, ac sine quo in judicium a me reum vocari posse negant. Praescriptio haec si vim aliquam habere debet,cur non suo ordine proposita est Θ Iam enim postquam de citatione actum est, quis est, qui non exclusam videat ὸ cum postquam ad citationem respondere coeptum est, nulli amplius praescriptioni declinatoriae, moribus nostris locus sitὸ captiose dicat aliquis, agis , qui non rei aequitate ac juris disceptatione, sed levi adversarii errato, uniusque puncti temporis intermissione arrepta, repellere te cu pos F i se exi-
49쪽
se existimes. Ego vero jure, ac more: pryposte quicunque ab his recedit: sine quibus nihil in publica, privata, domesticaforensi re cujusquam certum, ac constans futurum sit. Propterea enim jura constituta sunt,ut qVO quiSque non modo iure,libertatem, res, fortunas sitas possideat, verum quo ordine tueri etiam ea debeat, sciat. ideo certa judicii forma, ratioque tradita. quae si quis evertat, omnium rerum perturbatio, ac incertitudo consequatur necesse est. si quis ob homicidium aut aliud crimen, intra annui& sex septimanarum tempus,intra quod commissum dicatur, aliquem in judicium non vocet, nonne omnem capitali judicio contra eum agendi moribus nostris facultatem amittit Θ Quamobrem idὸ ne vita,famae, fortunaeque hominum in incerto essent: tolle legem hanc: nemini de salute sua diutius, quam calumniatori alicui libuerit,constare poterit.Iam praescriptiones temporis, quae nostris etiam legibus receptae sunt, qua alia re nisi exiguo temporis puncto dominium a vero domino ad possessorem transserunt Θ Itaque si uno mense seri4s, quam a lege mihi praescriptuni sit, fundum meum repetiero, eum non
habebo: habebit is,ad quem alias jure non pertineret. inareΘquia publice interest,ne in infinitu posseL
sones in incerto sint. Itaque habet omne sere jus aliquid ex iniquo, quod utilitas deinde publica, ut ae
50쪽
ame rudutum οπορῶν. ης quum habeatur, facit. Multa ex omni jure, maximhautem nostro hujusnodi comemorare possem; sed non longilis me distedere necesse est,csim ab adversariis ipus exemplum ejus rei petere possim. Etenim
cum paulo ante contra citationem aisputabant, de rei ne ipsius aequitate, aut verborum, ut ita dicam , sormulis disceptatio erat Θ Cum si uno verbo non recth compositam a me citationem fuisse judicaretur, ut ego punirer contendebant Θ Verumtamen quemadmodum in tota hac causa versari decrevi, videte. nolo abuti hoc sive errato, sue negligentia illorum: nolo temporis hac prsscriptione ipsoru praescriptionem summovisse videri: vincant tanquam re integra, sine delatore nunquam in judicium ab instigatore vocari quenquam posse. Proserunt hic legem Casimiri, in qua ita scriptum est: Statuimus,quo in ea s criminalibus in absentia accisentis .eu actoris, cuius interest, nos melnostrisuccessiores, aut capitanein Iri cognoscere non debemus: nec alia τ- όominem
condemnare nisi victum iussicio ου con sumam quis est, quin legem hanc ad id causarum genus, in quo
noS nunc versamur, omnino non pertinere intelligat: ac id solum regiaruin actionum genus complebi, in quibus non modo Regis, verum conjunctim cum Rege,alterius cujusquam per hς privatim res
vertatur, seu quemaduiodo lex inquit, intersit ὸ Duo F 3 enim