Andreae Recicii ... Accusationis in Christophorum Sborouium actiones tres. De fide publica. De praescriptionibus ante iudicium oppositis. De criminibus

발행: 1585년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tionis eius,quam non modo tota hac aistione,versim

omni vita tua prae te tulisti: clim sceptiis testareris, ut nihil cupidius hactenus secisses,sic deinceps quoiaque non facturum. Hanc ipsam fidem publicam,qua postularet, minimE te illi negaturum esse ostende bas, nisi vel inaequalitas inter nobilitatem, quae in hac rep. omnis aequo jure esset, vel juris omnis perturbatio ea induceretur. Nam & illi seli si tribueretur,in eodem nobilitatis ordine diverses juris ac nobilitatis gradus futuros;aut si nulli nega etur,&praestantissimam Iagellonis legem, quae Rimmam securitatem universae nobilitati tribuit, in dubitationem adductum iri: & judiciorum rationem novam planE

exorturam statuebas: nec tamen recusabas, quin si Senatus dandam eam illi censere libenter sententia ejus sequereris. Nemo erat qui non quam tutissisimhad judicium accedere eum posse existimare clim jure publico fretum,tum moderatione Regis.sbius n5 id leges sibi praestaret,aut a talis Regis mansuetudine expectandum sibi esset,sed quid ipse meritus es set, metundum putavit. Itaque fidem publicam postulare non destitit. Data ei fuit, atque ita data,ut &ipsius securitati satis prospiceretur,& a communi j

re non recederetur. Cum enim qui crimen consessi. aut jure victi sint, nullam amplius juris aut libertatis partem obtineant, ad id tempus tributa ei suit, ad

32쪽

ante iud um oppositu. a1 quod ius eius per sententiam imminutum non suis

set. non modo autem ut tuto in jure compareret:causam suam liberrime diceret cautu ei fuit: Verum ut ante sententiae pronuntiationem tuto etiam a judicio se reciperet, nec a quoquam interim manus illi injicerentur. si innocentia Sc causa confidebat,ad securitatem nihil amplius tribui ei potuit: si suo judicio ipse jam se condemnarat, lateor impunitatem, quae nec jure publico coindemnato debebatur, ex tali fide multominiis sperare eum potuisse. In quam partem ipse de se praejudicarit,videtis. Clim & communi nobilitatis libertate tutissime ad judicium venire potuisset, praeterea vero talem, qualem diximus fidem, manu ac signo regio accepisset, non adest: fratrem Ioannem Sborovium Callellanum Gnesilensem, & Iacobum Niemolevium, quos honoris causa nomino, qui absentem se defenderent, misi. ita a tem misit, ut non modo judicium idem , quod de se

fecerit,reti nere: verum spem etiam,quam semel co- ceperit, posse se eo rem adducere, ne causam dicat, non dimittere se ostendat. Cum iis enim praescriptionibus venerunt,quae clim ad judicium excluderidum Omnes pertineant, non tam criminis postulationem, cujus vel levisiima suspicio intolerabilis viris honis esse solet, gravem reo esse, quam cognitione ac judicit in ejus pertimescere cum ostendant. Ad

33쪽

16 mepraescriptioni sqvas priusquis respondea, n5 nihil de proculatoria

hac desensione eoru absentis dicendu mihi intelligo Nullam Christiani orbis gentem esse arbitror, quae non hoc jure utatur,ut in publicis iudicijs,causisque

capitalibus, praesentem reum requirat: per procuratore absens nemo judicium suscipere possit.cujus rei clim haec opinor ratio est, ut veritas quae saepEnon modo oratione sed vultu ipso rei indicatur, eo

facilius investigetur; thm multo magis ea, ne judicium irritum fiat, si absens damnatus sorte sit, nec puniendi ejus facultas judici detur. hisce ego rationibus nunc non utar : sed alia propria est hujus judicii. quod non modo ad literas ipsius, quae a me

proseruntur agnoscendas, praesentia ejus necessaria futura sit; verum ut ad ea etiam, de quibus a me interrogabitur, respondeat. ab hoc igitur Christiani nominis omnium gentium in aliis judiciis more, hac autem hujus ratione num sine magna ratione discedendum vobis sit, vestrae prudentiae est considerare. Multis seculis vix majus ullum judicium in rep. hac versatum est; quod neque a reip. salute sejungi,

nec propter grauitatem ejus vel nunc non ad exte- rosa romanar vel ad posteritatis memoriam latere potest.In hac ne quid remisse statuatur,neve ea climseueritatem,tum diligentiam injudicando desideram quisquam possit, quae tali judicio vobis denique

ac re'

34쪽

ante iussicium Osposta. 27

ac rep. digna sit, etiam atque etiam videndum est. Nonmodo no n vetatur, inquiunt, jure nostro in capitalibus etiam causis procurator intervenire, sed persena ejus in universiam legitima est, jureque comstituta. Est ea vero non modo legitima,vertimetiam necessaria. Non enim omnia per nos agere posB-mus: a quibusdam negotiis aliorum negotiorum occupationes nostrae: a quibusdam gerendi ejus inscitia nos abstrahit. Idcirco iure constitutum est, ut quibus in causis ipsi interesse non possemus, in his operae nostrae vicaria amicorum fides supponatur. Non tame quamvis a jure procurator proficiscatur, omnia promiscue negotia absentis in jure administrare potest. His ipsis moribus, quibuS utimur, nemo ob rem suam, ut proscribatur aliquis,per procuratorem postulare potest: praesens oportet in judicio ipse sit, qui proscriptione eum, a quo petit, condemnare velit. Vbi enim de capite ac existimatione civis ageretur, non modo de voluntate adversarii constare majores nostri voIuerunt: verum ejus ipsius vocem in judicio audiri, Hoc igitur, dicat aliquis sine dubitatione obtinuit, ne absentis nomine quis quam interveniat: idem in aliis causis esset, si ab iis procurator excludendus esset. Nulla lex unquam ita scripta suit, aut scribi etiam potuit, ut omnia,quae aliquando inciderent, compraehenderet: sed cum in

D 3 aliqua

35쪽

28 Depraescriptioni

aliqua causa sententia earum manifesta est, non dis-ficile est ei, qui cognitioni praeest, eandem sententiam ad similes causas transferre. Hanc ob causam magistratus ac judices in rebvsp. constituti ab initio fuerunt, ut quae legibus compraehensa non suissent, ab illorum squitate explerentur. Diuersarum autem rerum chm una eademque aut par ratio existi quid causae esse potest, ut non idem jus etiam atque sqvitas constituaturὸ Aproscriptionibus postulandis,objudicii, ut existimo,magnitudinem,quod famam atque fortunas civis continet, procurator silmmovetur. Hic utrum tandem vel judicium hoc leve est, in quo de salute Regis, ac reip. agitur: an ratio, quae praesentem reum requirit Θ Ostendi antea, magnam partem criminum, quae t me ei objiciuntur, ex illius

ipsius literis pendere. Eas ego ipsius manu atque signo in judicio proseram : in his non modo agnos dis, vertimetiam interpretandis quid illo absente amici ipsius facientiquae si aequa si iusta ratio vobis videtur, non quid a lege non vetitum sit, spectare debetis ; sed quid eadem lex, si hoc tempus providisset, aequum judicatura fuisset. Accedo nunc ad exceptiones eas, quibus judicium hoc subterfugere se posse reus confidit. Earum tres afferri intelligo. Vnam contra iudicem, quem Regem esse non posse

contendunt: alteram contra citationem, ut nos ap-

36쪽

ante rudisium απομα pellare vulgo selemus, quae non legitime scripta sit rideoque agi ex ea contra se non possit: tertiam ad summoVendum accusatorem,cum ab instigatore sine delatore neminem accusari posse pugnent. Rege non oportere in hac causa judicem esse dicunt. Novum planh ac inauditu in hac praesertim rep. in qua de fama atque existimatione nobilis, nullum nisi Regem sententia serre majores nostri voluerunt.Quod cum multis & legibus ac institutis nostris ostensum est, tum vero maxime nuper in tribunalibus constita

tuendis est declaratum. inod enim apud sui ordinis

homines causam famae atque existimationis quenquam dicere graue omnes existimarent, idcirco cuprivatae causis omnes ad tribunalia revocarentur,ut

publica tamen judicia non nisi a Rege exercerentur ex dignitate nobilitatis esse, ab omnibus judicatum fuit. Aliter, inquiunt, Iagello statuit, eo privilegio quod Ieidnae universae nobilitati tribuit, in quo ita scriptum est: bonasti posesiones recipiemm,nisi fuerit Licialiter per ludises competentes mellam-

ms nosi os nobis conis natus. Ita autem reputant,

si in re pecuniaria Rex ipse sibi jus dicere no potest,

multominsis in causa, quae famam,existimationem, vitam denique hominis continet, judicem eum esse conuenire. Hic quis est qui non videat aliam ratio

37쪽

ν praescriptionibis gellonis temporibus, maxime primis suisse: aliam

postea consecutam. Dixi antea de eiusdem Iagellonis constitutione inhaereticos lata. qua non modo ut manifesti criminis, sed quocunque modo suspecti, per quoscunque sive magistratus , sive privatos capiantur statimque puniantur sancitur. Id iis temporibus non in haereticos nove constitutum, sed ab aliis criminibus in haereticos transatum cum ex aliis rebus satis intelligitur, tum eo ipso loco, quo perduellionis crimen cum haeresis crimine comparat. secuta aliquot annis post ejusdem Iagellonis lex fuit, qua no tam Regum potestati aliquid detraheretur; cum id demum maxime firmum imperium censendum sit, quod humanitate atque obsequio continetur , quam libertas nobilitatis in perpetuum constitueretur.qua ne ullius criminis obtentu,quisquam ex nobilitate capiatur aut puniatur, priusquam judicio legitime convictus damnatusque sit, sancitur. Novistimὶ autem capitalium etiam rerum judicia omnia constitutione Sig.Aug. e regia ad Comitia revocata suerunt. Libertatis haec nobilitatis, jurisque diuersitas,ut judiciorum etiam non eadem omnibus temporibus ratio esset, effecit. Quo tempore enim

Reges ipsi privatim causas cognoscebant, in causis quae privatis cum principe intercedebant, praeter Regem alius iudicum ordo necessario adhibendus Brias.

38쪽

sortassis suit: postquam ad Comitia cognitiones omnes reuocatae sunt cum Senatu communicatae, E

litudine denique in omnium ordinum praesentiam, in totiusque reip. oculos producti, quis est,qui non

modo non necessariam cautionem hanc, verum cuposterioribus etiam juribus omnibus pugnare ea n5 intelligat ὸ Verti de his postea dicam, cum prius ad reliqua eorum respondero. Priuilegium enim etiam proserunt Alexandri Regis,antequam quidem in Regem inauguratus esset, ab eo datum, id, de quo sit- periori actione ostendi, quo ad Senatum hujusmodi criminum, quae inter subiectos & principem versentur, judicium revocatum putant. de cujus authoritate quemadmodum tum disputandum mihi non putaui, ita ne nunc quidem existimo: id dico nihil eo contineri, quo Regis judicium recusare possint. Primo enim ad ea crimina, quae clandestinis apud Regem delationibus alicui conflata sint: ac ob quae tacitum contra alique odium Rex susceperit, id pertunere,ipsi fateatur,necesse est. Ab iis autem quantum haec absint, quae publicE in judiciu vocantur, nec ad Regis personam solam,ver4m ad remp. ipsam pertinent,nemo est,quin intelligat. clim vero Senatus judicium de eo esse debere constituit, civis est quin notam Regem a cognitione excludi, quam Senatum ei

adjungi videat P de quo ne dubitari possit , partim

E ratio

39쪽

3λ praescriptiovilus

ratio, omniumque temporum consuetudo,partim it larum ipsarum literarum verba testantur. Idem intoligendum esse volumus, inquit, de causis civilib. inter dominum is sub um,nec missis inter pares. Hoc igitur, Liam, quale est Θ docet mox ipse: inquit, aut successeres nonri non alia decernamin nisi de quibus Iuniversti consilio convenerint, et I aliti id, ffrepantibus non modo maiores numero, imopotiores Osanioru consilii concludant: Maxime vero ipsiim privilegii principium, non tam ad excludendum arbitriumregiu,quam Senatus consilio adhibito moderandum latum id esse docet. Serr enim, inqui comem tum es proso arbitrio ac moluntate Reges etcre -- le. Id igitur ne accidat, ut sententiam duarum partium in judiciis ejusmodi sequantur, statuit. Itaque nihil aliud eo privilegio ab Alexandro constituitur, quam postea tempore interregni,quo Henricus Rex creatus fuit, constitutione ea, quae de jure ultimae sententiae lata est,constitutum suit. Illo,ut quod duae

potiores Senatus partes censuissent, ratum esset, cavetur : hac ut in dicendis sententiis ad unam sententiam Senatores omnes adducere omni ratione Rex conetur, idque in quo omnes convenerint,sequatur; aut si inter se convenire non possent,quod communi juri ac libertati proximum sit amplectatur, statuitur. quod cum iacit, utrunque Rex assequitur, ut dc

40쪽

ante tuscium oppositu senatiis judicium sit, nec ipse a cognitione excludatur. Decernit enim Senatus : sententiam fert Rex. qua in re sive dignitatis senatus habenda ratio suit, nihil amplius tribui ei potuit,quam ne sine ipsius authoritate quicquam Rex decerneret: sive reorum s luti prospiciendum,rectissime ei prospectum est,quaeno in unius verum omnium potestate futura sit.Non modo igitur nihil Alexandri id privilegium ad rem hanc iacit, sed eandem planejudicii rationem, quae& hactenus observata sui & cum aliis legibus compluribus,tum maxime constitutione illa de jure ulti- mae sententiae stabilita fuit, ipsa etiam confirmati Bandem vim alia quoq. ratio eorum,ex lege va qVarundam rerum appellationes ad Comitia permittu-tur, ducta habet. Si in quibusdam pecuniarum controversiis a Rege ad Comitia provocare licet,quanto magis, inquiunt, ubi de vita atque fama hominis agitur, id liceat ξ vid igitur habes hic de quo P raris P ad Comitia, ad quae tu provocas, ad ea ultro te vocavi: nisi forth in iis causis,in quibus e regia ad comitia appellare licet, ad senatum selum, ac non conjunctim cum ad Regem tum senatum interponi appellatio soleat. Quod si, clim de summis in bonis regiis inscriptis ad comitia provocatur, tam ad Re gem,quam senatum causa ea revertitur; quid ista ap

SEARCH

MENU NAVIGATION