장음표시 사용
21쪽
adonendendam suam innocentiam per nos mes no Drum Capitaneum non fuerit admissus ob loc ipsum fugere contingat. Hac ne lege Christophorus Sborovius compraehendi videri potest, qui tantum
abest, ut ad innocentiam suam ostendendam non admittatur, ut ad causam dicendam ultro vocatus sit Θ neque in tempus igitur, neque in causam hanC, neque hominem legem hanc conuenire neminCui non videre arbitror. Idem de altera Ioannis Alberti
lege dico, nihil ad praesentem quaestionem eam facere. quae magis contra adversariorum metum, aut
potentiam alicuius, quod hodie etiam fit ; quam ii dicij aut iudicum, quod iam tum lege Iagellonis la ta fieri nihil attinebat, fidem publicam iudicio agere volentibus deserat. Etenim si etiam post legem Iagellonis nihilominus fide publica ad iudicia venientibus contra iudicum metum opuS erat, unum
horum suisse necesse est, ut vel idonee communi ibbertati prospectum ea lege non sit, ac etiam non damnatus quis aut vinciri aut puniri possit, vel ut postea ea lex observata non sit, ac vel in desuetudinem venerit, vel abrogata fuerit: quorum nullum vere dici potest; quodcunque autem dicatur,non sine summo periculo communis libertatis dici pote-etit. Verum concedamus, quod & a sensu legis,&. communi iure libertatis remotissi me contra i
22쪽
totae Hicin udicum metum, fidem publicam, ea lege permitti,
illa certE & temporis diversitas remanebit; quod eo tempore lata est, quo in regia adhuc pleraeque causae judicabantur: & hominum, quod profugis, quictim ad innocentiam suam ostendendam quem ad modum seperior lex inquit, non admitterentur,pr fugere coacti fuerint, ea caveatur. Quibus tamen si modo ea lege contra iudicum metum cavetur; ita cavetur, ut non impunitas eis sed securitas contra maiorem vim tribuatur, neque judicium eos eludere , sed causam dicere velit. inomodo enim petentibus fidem publicam dari iubet Θ si libertute, inquit, publica messe expurgent , meliusticiam petant, eam . ex si reddant accinti Alexandri privilegium est. Eo id contineri dicunt,ut si quish senatoribus aliorum clandestinis coitionibus delatus ad Regem sit, senatus de eo judicium sit, durante interim securitate accusati. De hoc non dicam, quod nescio quidem quam recte, verissime , sanh dicere possiim, cum a principe nondum Rege privilegium hoc profectum fuisset, nunquam postea a Rege confirmatum, aut sub publico regni sigillo unquam editum suisse: ne de ipss quidem rebus, quae
eo continentur,num cum posterioribus legibus conveniant , disputabo. quamuis in superioribus comitiis , quibus Henricus Rex creatus fuit, a nobilitate
23쪽
hoc ipsem privilegium non praeteritum,vaeque ellas capita ad rempub.aut communem libertatem nobilitatis pertinere visa sunt, nominatim in conditiones regias relata plerique memoria tenent. Vertim obtineat id authoritatem suam:quam certe si amplius jus , ac majorem libertatem communi nobilitatis juri adferre potest, non modo libente me sed etiam adiuvante obtinebit. Veriimtamen quid tandem eo novi juris statuitur ξ securitatem accusato praestari vult, dum iudicium exerceatur. Idem non ne Iagellonis privilegio universae nobilitati jam ante tributuest si enim nemo, nisi qui jure victus sit, vinciri, vita , bonisvE multari debet, nulla certe ante exitum judicii vis cuiquam afferri potest. Quae tamen ut ita jam jure publico constituta non essen ab hujus credo , Regis divina moderatione, ac lenitate ultu injustum periculum metuendum ei esset.qui cum gravissime a reo appetitus sit ; ctim vita ejus, nefariis illius insidiis: dignitas omnibus injuriis ac contu meliis proposita fuerit: talem tamen in tota hac actione summa cum omnium nostrum admiratione se praestat, ut animi ejus patientia reo ipsi magis praeter expectationem spem, quam Offensa, metum atque terrorem adserre possit. Cujus nec justiciar esset, quem in judicium vocasset, per vim velle oppΠ-mere ἱ nec sapientiae, quem summa cum justitiae optinione
24쪽
nione condemnare posset, eum cum invidia velle tollere. Vertim tamen metuat offensum Regem et detur hoc timori ipsius, ut plus apud eum propria maleficii conscientia,quam Regis bonitas valeat. ina
quemadmodum ante etiam ostendi,major securitas,
vel ab illo peti,vel a quoquam praestari ei potest,qua non modo ipsi,sed nobilitati univeris jus publicum, ac Iagellonis lex tribuit Est certe hic aliquid, quod
ego non modo ad eam persenam, quae reip. causa mihi imposita est, vertim ad commune etiam libertatem pertinere judico. Fundamentum ac quasi caput libertatis nostrae ea una fere lege continetur, qua ne quisquam e nobilitate nisi legitime prius peractus in vincula conjiciatur,aut sortunis,uilade multetur, statuitur. Quam quidem legem, cum a Regibus majores nostri impetrarent, non praesidium impunitatis, sed monumentum libertatis eam esse voluerunt. In ergastuli enim ac vinculorum,quibus servi coercerentur,locu infamiae ac existimationis metum,quo liberos maximh commoveri debere existimabant, si injure quis non stetisset, sebstituerunt. Ita infamiae metu ad excipienda judicia reos quasi addictos duci: corpora ac fortunas,dum jus eorum per sententiam imminutum non esset, ipserum portestati permitti voluerunt. Hanc vero libertatem si ea, quam dixi,lex tueri non potest, quae res erit,yae C a tueri
25쪽
tueri illam possitὸmajorem scilicet authoritatem teporariae literae, eaeque privatim singulis datae, quam lex ad immortalis temporis memoriam lata, quaeq. omnium libertati publice consulit, habebunt ὸ Verum quae res tentetur videtis. Cum a publico jure receditur,ne in dubitationem id vocatum: dum privatim in judicio singuli consuli sibi petunt, ne publica libertas parum firma, nec satis praesidii habuisse
videatur, diligenter prouidendum vobis est. Nullum a majoribus nostris libertatis hoc patrimonio
praestantius rellistum nobis est. quo magiS communi consilio retinenda,omnesq.ab ea infirmanda,cuniculi excludendi nobis sunt. Caeteris rebus a mulatis aliis nationibus vincimur. Multae opum magnitudine : non paucae urbium cultu atque elegantia,
multarumque rerum copia, nOS antecedunt: a nonullis aliis rebus superamur: libertate nulla anteponere se nobis potest. Libertatis aute hujus, id quod ostendi, quodque nunc in dubitationem vocari videtis, iundamentum est. apud alias gentes nonnullas exorsus judicii vincula sunt: hic damnationis sere exitus: illhic prius in carcere, quam tribunali reus sistitur: apud nos non nisi clim a tribunali ad parnam deducitur: illhic prius in lictoris quam iudicis potestatem incidit; hic integri juris nobilem, priusquam a judice condemnatus sit, a lictore attingi
26쪽
nefas habetur. Haec nobis arx libertatis nostrae non modo ab infirmatione,sed suspicione etiam infirma tionis omni defendenda est. Qyid autem interest, omnino ne eam tollamus, an aliis praesidiis securitatis nostrae quaerendis non satis in hac praesidii esse significemusὸ Quod si os hactenus vis in eo fuerit, consideremus, magis liquebit. Quod enim hodie adhuc in aliis nonnullis gentibus usu venire videmus , ut si qui in fraudem seu sua culpa, seu fortuna incidan eiusque rei potestas iis fia ut prius fuga evadere possint, quam vincula iis injiciantur, non facile nisi fide publica impetrata judicio se committant ; quae plerumque hucusque dum in iudicio se
sistant, petentibus tribuitur: quibus amplissime cavetur , ut eiudicio etia tuto recipere se possint, permittitur: ita nimirum, si priusquam sententia lata
sit, clim ex adversiarii actione de exitu judicii dubitare coeperint,eo non expectato recedant.Veru quod
hodie apud alias gentes in hoc genere observari videmus,idem aliquando apud majores nostros accidebat, ut nonnunquam principum potentiae cedere cogerentur, nec nisi securitate publice sibi praestita
potestati eorum credere se auderent. Ab eo tempΟ-
re, quo publica libertas primum a Iagellone ea, de qua dixi,lege: deinde etiam publicis judiciis omnibus ad Comitia revocatis amplissime munita suit, C a non
27쪽
non modb cuiqvam,qui in judicio condemnatus nosset, vim ullam a magistratibus allata, sed ut asse retur ne timuisse quidem quenquam scimus. Itaque quod unum satis sit, ad postulationem totam hanc
eorum excludendam, unicum exemplum cuiusquaproserant, qui ab eo tempore vel petierit fidem publicam vel acceperit. In iis, inquiunt, causis,quae inter privatos vertebatur: hoc aute judicium cum Roge ipse est. quae exceptio si hanc vim habe ut libertatem a Iagellone nobilitati tributam ad privatoruCausas solas, non eas etiam, quae regibus cum illis intercedunt, revocet, quid i riculosius interpretatione hac libertati communi esse potest, quae eam, quam amplissime, ac infinite Iagello constituit, certarum persenarum definitione in angustum redigit: si quod magis spectare videtur,ut deteriori conditione Rex sit, quam privatus, quid a salute reip. Omniumque nostrum alieniusὸ ina de re nunc non necesse est me dicere ; quod Regis salutem sine publico exitio negligi nullo modo posse jam superitis ostendi: pro rei quidem magnitudine pauciS,pro Vestra pietate ac prudentia, nimis etiam multiS.Verum
non dubito satis iamdudum ab omnibus intelligi, non innocentiae securitatis praesidium,qubd jure publico omnibus paratum est : sed damnato impunitatem peti. Quod majori nE impudentia petatur,an
28쪽
periculo salutis publicae, stultius denique concede retur, satis affirmare non possum. Duo enim cum judicii tempora sint, unum quod sententiam ipsam an tecedit, alterum quod subsequitur. primum judicii
denunciationem, citationem rei, accusationem, defensionem, testium monumentorumque exhibitionem, sententias Senatorum, decretu denique ipsiim habet: alterum prster executionem nihil. Illo dum
de crimine nondum liquet, dum purgari reum pos se spes est, dum ambigitur, dubitatur, non indefensum quem esse,causamque non modo dicere, verum quam liberrim E posse dicere communis omnium libertatis interest: post sententiam latam salutis omnium damnatum executionem non eludere. in quo vel summa iniquitas, vel summa calamitas publica summa cum stultitia conjuncta est. Iudicio condemnatum paenam recusare iniquissimum est: rerum judicatarum executio non nisi in summa omnium licentia, omnium scelerum quasi habenis effusis,summa magistratuum imbecillitate, eversa denique ac
funditus perdita rep. inhiberi solet. quod qui postulat, idem eadem opera non judicia modo, verum leges etiam, ac jura omnia, quae sine judiciis subsistere non possunt, tollit. inid vero stultius fuerit, qua
sententiam ferre,si executioni ea mandanda non sit
Iam autem quis non videt, id quod ante dixi, non
29쪽
securitatem sed impunitatem a reo qufri Ut enim praeteream ex ipQ tempore, ad quod securitas postulatur, ad eximendum comitiorum, cum iisdemque
judicii simul tempus id interponi quemlibet facilEjudicare posse,id Osro: si judicii causa fides publica
petitur, cur ad certum tempus petitur, clim lex infinite totum judicii tempus complectatur: amplius autem sine dubitatione ei cautum sit, qui infiniti teporis securitatem habeat, quam qui certo tempore circumscriptus sit Θ Deinde vero cur siεillatim petitur cum lex omnibus eam tribuat Verum ne diutius vos teneam, finem dicendi faciam. Neminem enim non sita sponte perspicere mihi persuadeo,si invidiae in judicio hoc locus sit, non ad eos pertinere illam posse, qui in judicium vocarunt, sed qui ut vΟ- carentur, admiserunt: cum non modo omnium liberarum gentium moribus, atque institutis severissime hujusmodi vindicentur, sed nostris etiam legib. idem judicium diligentissimh constitutum sit; flagitet denique id salu) reip. eo autem modo exerceatur, quo in privatorum etiam salute,atque inius is exerceri solet.fidei publics autem postulatione hanc, partim non necestariam esse, quod jam ante publico iure cautum ei sit: partim communi libertati dupliciter periculosam , quod vel idipsum jus ac libertatem , quae certissima esse debet, ac a nullo unquam
30쪽
quam violata fuit in dubitationem vocet, vel contra Reges non valere eam debere significet, quae contra omnes jus nobilitatis tueri debet: a salute reip. remotissimam, si deteriori conditione Regem , qua privatum de salute sua contendere velit: injustam ac reip. legibusque exitiosam, si etiam post sententiam latam impunitatem speret.
INsTIGATORIS REGII V. NOB. accusationis in Christophorum norotium aditio secunda
Vod superioribus diebus,serenissime Rex, ac amplissimi Senatores cu fides publica Christophori Sbo-rovii nomine ab amicis ejus peteretur, dixi, non securitatem sed impunitatem peti, id eventu rei atque exitu comprobatum omnes jam vident.Fuit tum saepius Serenissime Rex audita vox tua testis modera- D tiO-