Specimen historicoliterarum de m. Vipsani Agrippae in rempublicam Romanam meritis, ... in Academia LugdunoBatava ... Didericus van Lankeren Matthes Amstelaedamensis ...

발행: 1841년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

41쪽

moriae proditum legamus et lacile explicari possit ille locus, ut respiciat tantum ad Augusti consilium de successore non de socio designando, non affirmare hoc ausimus. Fortasso tamen consilium illud quoque habuit Λugustus communicandi cum eo imperium, quod ideo verosimile videtur, quia Τiberium statim post Agrippae mortem socium fecit, quoniam, ut ait Dio IJ, in rerum administratione adjutore egebat. De Successione ipsi destinata vel exinde constat, quod ejus filios Crium et Lucium admodum pueros ad eam potentiae exspectationem evexerit 2 . Licet tantis honoribus ab Imperatore suerit cumulatus, modestum tamen usque se praestitit. Τer enim triumphum accipere recusavit 3 , quod quidem non ita magnae laudi cessisse dici possit, quoniam triumphos ab Augusto liberaliter admodum decretos fuisse ex Suetonio s4ὶ discimus; attamen eodem illo tempore a multis honor ille vehementer expetebatur. Neque etiam epistolas ad Senatum misit, quoties victoriam reportaS-set 5ὶ, eum judicaret se auspiciis principis vicisse. In eo igitur apparebat Agrippae animi praestantia quod sine adulatione imperatori placeret, ct hujus favore non nisi ad populo benefaciendum uteretur. Universa civilis ejus

42쪽

prudentia memorabili dicto illo continetur: , Coneordia res parvae erescunt, discordia murimae dilabuntur il .vHinc mirum nequaquam accidit mortem Agrippae multos deplorasse, imo neminem optimatium ludis, quos Augustus eo ipso tempore edebat, interesse Voluisse, quoniam Agrippae casus adeo non privatim ad ejus domum sed publice ad omnes Romanos spec

Unum tantis laudibus vituperium accedit, siquidem iro adeo multis nominibus eminenti vitio verti possit laudis d0bilao nimia cupiditas; non enim facile serobat, alios deteriores aliquando sibi praeserri. Hujus animi testimonium adfert Dio 33, qui tradit illum o nonnullorum sententia in bello contra Sextum Pompeium ideo fugatis hostibus porro a praelio abstinuisse ne Caesar abs tuo ullo laboro ipsius victoria uteretur. Eandem

ob causam apud Velirium Ρaterculum 4ὶ dicitur parendi

sed uni seientissimus aliis imperandi eupidus. De privata Agrippae vita ceteroque cultu sere nihil notum est. Videtur autem, ut erat militiae assu-otus , rustieitati quam deliciis et elegantiae propior fuisse, unde quoque torvitas quaedam in vultu adpa-

esseri. Dicitur enim: Agrippa, virtutis nobilissimae, labore, vigilia, perieulo invictus, per omnia eaetra dilationes positus eon usetisque faeta eo ungens. CL Supra pag. ls. i

43쪽

rebat 13. Λrtium tamen et pulcri universo amorem in operibus publicis et urbe Ornanda satis prodidit; imo orationem magnificam de tabulis signisque publicandis memorat Plinius 2). Mores quales fuerint ignoramus. Ulut est assentimur utiquo Dioni, sic judicium suum proserenti:

44쪽

us ID PRAESTITERIT M. AGRIPPA REIPUBLICAE PER BELLA C LIA.

Bellieas Agrippis laudos indaganti primo loco spectandae veniunt ejus res gestaθ per bellum Perusinum, quod anno u. c. 713 geri coeptum est. Erat tunc Agrippa viginti duos annos natus. Quum autem in eo bello compluribus statim legionibus praesectus suerit, et consummati potius ducis, quam tironis partes egerit, vo- rosimile est jam pridem ipsum operam militiae navasse. Λttamen cum apud scriptores, qui res eorum temporum memoriae prodiderunt, nulla belli, in quo antea Ve satus sit, mentio fiat, otiosum ducimus ea de re quaestionem instituero. Fortasse jam primis stipendiis Oct Viani, sodalis sui, intersuit, quae hic in bello Hispanico meruit ij. Belli, quod a Perusia nomen habet, auctores suere

45쪽

L. Λntonius, hoc anno consul collega P. Servilio st)ot Fuixta, M. Antonii uxor; minimo libertatis vindicandae vel rei p. constituendae causa arma ab iis eapta suerant. Licet enim do belli causis varia admodum tr dant scriptores, illud constat ex privatis injuriis vindictae studium exarsisse. L. Antonius, vixdum rep. atriumviris constituta et Italiae praediis inter milites divisis, nova discordiae Semina sparsit, qua in re eum, ut erat homo saluus nulliusque momonti, ambitioni Marci fratris inserviisse credibilo sest. Praetextum tumultus movendi quaerens petierat a Caesaro Lucius, ut praeficeretur agrorum divisioni, quantum illa ad A tonii veteranos Spectabat, quod ubi praeter spem concessum fuerat subito patronum se ostendit cum possessorum, qui ex agris pulsi erant, tum Veteranorum, quibus sors male grata accidisset. Fulvia autem, ut

erat ambitiosi et serocis ingenii mulier, in bello civili movendo majores etiam partes gerebat, quam Lucius; incitabatur cum imperii cupidine, tum odio in Octavi num, cujus turpem causam notat Martialis 2ὶ; nee non spem fovebat fore ut maritus ex oriente, ubi aliis amoribus indulgebat, reverti cogeretur 3ὶ. Inanes fuero Caesaris conatus ad pacem servandam 4ὶ; quippe

IJ Dio C ss. Lib. XLVIII. cap. 4. 2ὶ Epigr. Lib. XI. Ep. 20. 3 APPiAN. de bellis eiv. Lib. V. cap. IR DIO CAss. Lib. ciu

46쪽

numero legionum et egregiis Λntonianis ducibus Vonlidio, Asinio Pollione, Caleno, Planco, aliis) considebant

adversarii, quibus Oetavianus non nisi Salvidionum Rufum et Agrippam nostrum, adhuc juVenem, opponeret. Primam hic cladem intulit Antonianis prope Sutrium , qua Etruriae urbe occupata Salvidienum, a Ventidio, Ρollione et L. Antonio circumventum, periculo liberavit; hoc enim strategemate Lucii copias in se convertit, ex quo periculo ipso vicissim ereptus fuit ope Salvidieni. Τandem postquam omnes vires suas Perusiam, quae praecipua Etruriae urbs erat ij, contulerat Antonius, undique copias collegerunt Caesar, Salvidienus et Agrippa cainque urbem obsederunt. Nec tamen captae a Caesare Porusiae interfuit Agrippa; nimirum Agrippa Salvidio noque majoribus cum copiis a Caesare missis contra Asinium aliosque duces Antonii, qui Perusiam petebant ad obsessis auxilium serendum, hi veriti ne circumvenirentur Fulginium se contulere, ubi Agrippa oos obsidione clausit 2ὶ. Interim Caesar Perusiam, samo oppressam, cepit, plerosque Senatores

ot equites intersici jussit, nonnullis aliis, inter quos fuit L. Λntonius, ignovit. Oppidum populandum militi dare

statuerat; verum cum Cestius quidam suas aedes incendisset, ventis flamma dispersa, urbs tota combusta 1ὶ Sτaxso Lib. V. yag 226.

2) Incertum est an Fulginium ceperit nee ne; verosimile eSt Agrippam obsidionem solvisse nuncio de Perusiae deditione

47쪽

est si). Post hanc cladem, quae accidit a'. 714 Calvino ot Pollione Coss., Antonii legati varia in loca discessere, partim ad M. Antonium, partim ad Ahonobarbum, partim ad S. Pompeium se conserentes; undique eos persequebantur Caesarianae copiae pacemotarentes subjectis, obstinatos autem infestantes; ex quibus Λgrippa duabus legionibus, a Planco Cameriae relictis, persuasit ut Signa ad se transferrent. Plancus ipso cum Fulvia ex Italia profugit 2 . Sic tota Italia in potestatem Caesaris redacta est Calenus solummodo circa Alpes exorcitum Antonii ducebat, quo sub idem sere tempus mortuo ejus copiae Caesari se dedero. Clade L. Antonii et morte Caleni Caesar undecim legionibus et provinciis duabus, Gallia et Hispania, potitus, in quibus postquam Antonii praesectos amoverat, inque eorum locum suos amicos substituerat, Romam reversus est, ubi festi dies acti sunt, Caesarque ipse habitu triumphali set lauroo serto honoratus est δ . Intorim M. Antonius, audito belli Perusini nuncio, ex Asia Brundusium so contulerat, societate inita cum Ahenobarbo. Siciliam eo tempore occupabat Sextus Pompeius, quo Caesaris interfectores et quicunque a Τriumviris proscripti suprant confugerant. Hic eo ma-

48쪽

gis Romanis timendus erat, quoniam e Sicilia majorpui partom frumenti accipiebat Urbs, tum etiam propter classem bene armatam, et probe ad pugnas navales exercitatis militibus instructam. Sperans sortasse lare ut aliquando imporii Rom. potiretur, cum Antonio, quum hic Athenis orat, societatem contra Octavianum inire conatus est; at Antonius nondum advorsum Octavianum hostiliter se gerere volens non nisi pollicitationes ei largitus est iij. Quum autem Brundusii po tas Antonio clausissent Romani, quia adducebat veterem hostem Ahenobarbum, incitavit Pompeium ut Italiam invaderet. Statim hic Menodorum magna eum classe in Sardiniam, quae tum Caesaris erat, misit, ipse Τhurios et Consentiam obsedit, dum Antoniani Sipuntem, Ausoniae oppidum, cepere. Caesar, tot locis impugnatus, Agrippam in Ausoniam misit, qui tamen initio

propter Veteranorum malevolentiam nihil emicere potuit; paulo post vero Sipuntem cepit, Τhuriosque a Pompeio liberavit. Caesar ipse interim Brundusium se contulit et eam urbem obsidere parabat, cum ei

nunciata est victoria Agrippae 2ὶ .

Non diu post pax inter Λntonium et Caesarem composita est ope Cocceii 3ὶ; ex qua Caesari bellum

49쪽

cum Pompeio commissum suit, quem secundum Appianum lj in Siciliam revocaverat Λntonius. Pompeius autem, statim post illam pacem occupatis etiam Sardinia et Corsica, tantum incusserat Romanis timorem ut Λntonius et Caesar a'. 715 cogerentur pactum sacere, quo Pomprio quietum Siciliae et Sardiniae imporium relinquerent, dum annonam urbi suppeditaret et Italia cederet 2ὶ. Pax autem illa non diu servata est; cum enim rerum angustiis coacti eam inivissent, sequenti jam anno 716ὶ dissidia inter Caesarem et Pompeium orta sunt, se invicem accusantes quod pacti conditiones alter neglexisset. Proditionω Menodori, Pompeii liberii, qui insulas Sardiniam et Corsicam, tres legiones, classemque Sexaginta navium Caesari tradidit, bellum palam erupit 3 . Initio fortuna adversa contra Pompeium pugnavit Caesar; proelio nempe apud Cumas inter Menecratem, Pomprianum ducem, Calvisiumque Sabinum, qui Caesaris classi praesectus erat, quamquam ancipiti Marte pugnatum est, Caesaris tamen multae naves oppressae sun L Non diu post reliqua classis duabus tempestatibus ita amicta est, ut non nisi perpaucis navibus superstitibus Caesar calamitatibus obrutus, de causa sua desperare inciperet. Verum animos addidere cum na-Ves et dona, quae sponte sua complures divites osterebant, tum victoriae ab Λgrippa de Aquitanis repor- i Lib. citi Cap. 63.

50쪽

talao l . Hic simulatque robus bellicis manum admovit, apparuit ipsum unum idoneum esse qui remp. ab his periculis sorvaret. Eam viri praestantiam probo cognoverat Caesar, quippe eum statim o Gallia revoca it, Consulem cum L. Servilio Gallo anno hocco 7 16 creandum curavit, triumphi honorem obtulit, quem l

men recusavit, eique nOVact apparandae classis negο-

tium dodit 2ὶ. Τantam curam ei muneri Agrippa impendit, quantam ante eum nemo. Neque naves neque

milites deprant, sive sponto fuerint oblati, sivo Italicas civitatos ad eos praestandos coegerit Caesar, quem Suetonius refert XX servorum millia aere ut videtur publico emisse et libertate donasse 3 . Verum milliatiae navalis plane rudes erant novae illae copiae. Opus igitur orat egregio duce, qui ipsos erudiret. Simul videbatur Italia satis amplo portu earere, qui classem ingentem, qualis nunc parabatur, recipere P0SSet. Utrique incommodo medelam in Venit noster, exstr endo novo portu prope Bajas, quem Iulium appellavit. Nimirum qui a promontorio Miseno usque ad Puteolos inter lacum Lucrinum et mare ΤΠrhenum erat aggerem soa latitudine quantam currus latus occuparet,

longitudine autem octo stadiorum 4 in duobus locis perfodi jussit, quibus scilicet aditus in lacum navibus

SEARCH

MENU NAVIGATION