장음표시 사용
61쪽
riae il). Classem Antonii eonscendorant XX millo gravis armaturae milites Mu que sagittarii 2 .
Ea rerum conditione vix ab Antonio exspectari pol rat, ut proelio navali rerum summam committeret, praesertim cum exercitus pedester duce Canidio in ora collocatus nullam adhuc cladem passus esset. Hujus
etiam consilio, quod Plutarchus 3ὶ refert, si obsecutus esset, copias suas in Thraciam Macedoniamque duxisset; sed videtur hic quoque Cleopatrae artibus in perniciem suam suisse pellectus. Ab altera parte exspectabatur pugna navalis, de qua ineunda varia consilia agitata sunt. Octavianus ipse opinabatur hostibus liberum relinquendum esse exitum e stationibus; laetus enim suarum navium celeritate non dubitabat quin facile a tergo hostes adsequerentur. Agrippa autem illud consilium dissuasit; opportunitatem enim pulcherrimam videbat facilis victorias reportandae; quae fortasse e manibus elaberetur, Si
hostes, qui velis utebantur 43, alium locum petiissent;
praeterea die superiori multis imbribus et turbino aD sticia suerat classis Antonii, dum Octavianae naves nullo damno assectae fuerant i5 . Antonius, acie instructa extra ostium sinus Ambracii,
Oaos. Lib. VI. cap. Is. 2) Pia r. in ANT. cap. 61. 3ὶ Ibidem cap. 63. 43 Caesariani videntur solis remis usi suisse. Dio CAss. l. l.
62쪽
46 imperium classis cornu dextri Gellio Poplicolae commisit; sinistri P. Sosio; mediae parti M. Octavius et M. Iusteius praesecti sub Λntonio fuero fl). Navibus Octaviani in cornu dextro imperabat M. Lurius, in sinistro L. Aruntius, Agrippae omne classici eertaminis arbitrium relictum est 2 .
Circa meridiem proelium committi incepit, spectantibus utrimque otiose terrestribus copiis, quibus Canidius et Statilius Τaurus praeerant. Diu atque acriterutraeque partes dimicarunt, nec alterutrae supctriores evadere potuere. Τandem Agrippa cornu sinistrum expandi jussit, ut hostes circumvenirentur, quo Stratctgemate actos Poplicolae conturbata est. Haec dum gerebantur, derepente Cleopatra, diuturnae incerti eventus exspectationis pertaesa, in fugam conVersa est, et nullo signo dato versus Peloponnesum vela secit; quam Antonius statim secutus est, licet adhuc compari marte pugnaretur 3ὶ . Non diu post Antoniani multi, a duce suo
relictos cum se viderent, animo dejecti essugere, turres ot navium armamenta in mare projicientes ne haec fugam impedirent. Caesariani eos non insecuti sunt, sed potius adversus reliquos hostibus resistentes pugnam continuarunt, unde diuturnum et Vehemens certamen
63쪽
exstitit l . Tandem Agrippa novam rebus laciem dedit;
nompe usus sest arte navali, quam supra 2ὶ descripsimus. Proxime enim ad Ventum contrarium Aquilonem navigans, fuga simulata portum Versus Actiacum appulit , quo itinere, cum minus exercitati Antoniani graviter eum insequi conarentur, subito proras vertit, et Vento quam maxime secundo in ipsorum naves incurrit, et telis staminisque in eas missis victoriam consecutus est i 3). Quinquo millia militum Antonii cecidisse, navesque trecenas captas fuisse auctor est Plutarchus 43. Secundum
Orosium 5ὶ ex viciis XII millia cecidere, VI millia
vulnerata sunt, e quibus mille, dum curabantur, defecere. Exercitus terrestor paulo post a Canidio quoque desertus Octaviano se dedidit. Hac demum victoria Romanae Rei p. quies parta est; neque hujus loci est memorare, quae exinde Octaviano gerenda restabant contra Antonianarum partium reliquias, quas in Aegypto profligavit. Praeterea Agrippa bellicis curis vacuus Bomam missus est et Italia0 praesectus, de qua administratione mox dicemus. Montio tantum hoc capite adhuc facienda est singularis honoris, quo ornatus cst noster propter hanc ip- sam victoriam. Nimirum legimus apud Dionem Cas- 1ὶ Dio C ss. ibidem. 2) Pag. 35.
64쪽
sium fiὶ Octavianum cum biennio post de Cleopatra
triumpharet ei dedisse κυανοειδὲς ναυκρατητικον, vexillum coeruleum navale, quam rem nullus
alius veterum scriptorum memorat praeter Suetonium 2ὶ, qui tamen errore ut videtur Siculae victoriae hoc munus tribuit, nisi bis illud acceperit Agrippa, uti con-
65쪽
uu ID PER BELLA EXTERNA REIPUBLICAE PRAESTITERIT M. AGRIPPA.
Vidimus jam quanta prudontia bellica usus fuerit Agrippa in civilibus turbis; pauciora dicenda serunt dolis, quae contra exteros imperii Romani hostes gessit. Enimvoro de his verborum parci sunt Veteres scriptores. Attamen ex parVulis annotationibus, quas reperi-inus, salis constat imperii ditionem auxisse et sortitor res gessisse Agrippam. Primo loco memorandum venit bellum Gallicum, vel potius duae expeditiones, quas in Gallia intra biennium ad sinem perduxit. Licet enim non diserte tradat Dio lὶ quo tempore unumquidque gestum sit, conjicere tamen las est, post pacem Brundusinam et praeturam suam fa'. U. C. 71M antequam consul creare- l Lib. XLVIII. eap. 49.
66쪽
tur et classi praeficeretur a'. U. C. 717b illas cum expeditiones peregisse. Videtur magnis tumultibus Gallia oo tempore agitata fuisse, quippe quae aegre a huc Romanorum dominationem serret. Initio agmen duxit in Galliam Belgicam sive Germaniam inseriorem,
de quo itinero nihil aliud legimus nisi eum, Roman rum Secundum, Rhenum trajecisse 1ὶ, et Ubios in societatem populi Romani accepisse 2). Habitaverat
illa gens hucusque trans Rhenum et frequentibus Suevorum excursionibus premebatur 33. Agrippae autem curis sedem invenit inter Rhenum et Mosam. Condrutum in hac regione postea Oppidum Ubiorum, cui nomen
magis celebratum dedit Agrippina, Germanici filia, Agrippae neptis ibi nata 4ὶ. Ceterum quibusnam Ge maniae gentibus bellum intulerit plane ignotum est. Majoris momenti videtur suisse tumultus Aquitaniae, ubi secundum Eutropium ib) rem prospere gessit. Αppianus 6ὶ eum νικην de Gallis Aquitanis reportasse ait, qua Victoria nunciata Caesar egregie lae-
C. Iulius Caesar primus Rhenum ponte laeto trMeeit. Vid. Dio CAss. Lib. XXXIX. eap. 4S; C Esis de N. Gallieo. Lib. IV. cap. 17 seq. 2ὶ Dio C ss. Lib. XLVIII. cap. 49. Τ ciet. Ann. Lib. XII.
67쪽
latus suerit. Eo magis mirandum est apud veteros auctores non plura de ea victoria inVeniri, quod redeunti Agrippae triumphus eam ob causam oblatus suerat, quem vero recusa it sive modestia sive quod turpo duceret rebus a Caesare male gestis contra S. Pom
Bello contra Pompeium consecto, anno u. c. 719
Agrippa in nova expeditione Caesari comes adsuit, nompo in Illyricum, cujus incolae numquam prorsus subjecti suo rant Romanorum dominationi 23. Proxime Alpes in ea regione habitabant Iapydes sive Iapodos,
serox et bello valida gens imo latronum Vitae adsueta, quae nuper Italiam frequentibus incursionibus vexaverat. Τergestum adeo coloniam Romanam diripuerat et ad Aquileiae usque moenia progreSSa est. Res maximi in hac genio compescenda laboris suit urbem Metulum, in montibus sitam, oppugnare, quo omnes milites et arma congesserant IapTdes. Dejectis primum moenibus u bom intrare prohibiti sunt Romani, quod obsessi novam circummunitionem exstruxerant. Constituit exinde Caesar ope pontium subliciorum s. pensilium oppidum inVadere, cujus rei sane periculosissima erat ratio; etenim pontes illi ex altis turribus in moenia hostium demittebantur. Hac opportunitate et Caesar et noster egregiae sortitudinis exemplum dedere; cum enim tribus jam pontibus fractis pondere multorum armatorum
68쪽
mili vim, quo premebantur, recusarent milites quartum pontem adscendere, ipse Octa ianus cum Agrippa, et alio duce fi), nec non corporis custode 2ὶ periculoso
itinere praeivere; quo factum est ut magno impetu omnes pontem invaderent, et hic quoque hangeretur. Hac pontis ruina Omnes alte cecidere, multi periere aut gravibus vulneribus adsecti sunt. At Caesar, licet ipse manibus ac dextro crure Saucius, nequaquam antimo defecit; statim turrim rursus adscendit utque novustions fieret imperavit. Audentia Romanorum perculsis Barbaris Caesari dedita est urbs, qui quinquaginta obsides accepit; verum jussi arma ponere, indignatione accensi noctu praesidium, quod Romani in urbem miserant, intersccere, aedibusque incensis ipsi uxoribus liberisit ut suis manus intulere, denique semetipsos intern elono occidero; ita ut Octavianus neque praedam neque captivos consequi potuerit. Reliqui regionis incolae sodeinde omnes Romanis dedidero 3J. Inde Octavianus arma contra Pannonios vertit, qui nondum Romanorum imperio paruerant. Urbe Seg
lὶ Quem APP. de Reb. Iu. eap. 20. Hieronem Vocat; ubi fortasse legendum est QVid. Adn. viri cel. Schηeigh. ad
2 Nomen fuisse videtur L. Seaevola. Vid. Adnot. eel. Schveigli. ne locum APP. cit. 3ὶ Apr. de Reb. U. e. ISAEI ; qui unus mentionem Agrippae hae in expeditione facit. Vid. de bello eum Iapydibus Dio C ss. Lib. XLIX. c. 35. FLOnus L. LV. c. 12. s. Suo. in OcT. r. 20. Liv. Epit. 131. STRAho. Lib. VII. pag. 3I4. Diuitia Cooste
69쪽
Stica, non nisi inulla itineris incommoda passus et postquam per triginta dies eam obsederat, tandem potitus, totam regionem armis subegit l . Λn huic expeditioni interfuerit Agrippa necne, incertum est. Verum non est quod credamus Agrippam ab amico suo discessisse post bellum contra Iapydes, sed potius ad finem usque expeditionum in illis provinciis comitem assiduum fuisse Octaviano. Fortasse Agrippae
consilio usus, quod semper multum apud Caesarem valebat, hic egregiam clementiam erga Pannonios probavit. Haec enim eo certe tempore a Caesaris indolo aliena videbatur, ipiam ob rem insigniter laudant eam
scriptores. Anno tamen 720 u. c. Caesare Romam reverso Pannonii iterum rebellarunt, et in Dalmatia etiam seditio orta est. Agrippam contra Dalmatas praemiSSum Paulo post Caesar ipse eum exercitu secutus eSt, quem Partim sub Gemino Pannoniis opposuit, partim duce Valerio Messala ad subigendos Salassos, Alpium incolas, misit. Cum reliquis copiis ipse et Λgrippa contra Dalmatas profecti sunt. Horum regionis magnam partem cum jam in potestatem redegerat, obsessa SetOvia urbe, lapidis ictu vulneratus Caesar ideo Romam reversus est, Statilio Τauro ad conficiendum bellum relicto. Cum autem xix credendum Sit Agrippam, ducem victoriis insignem, Tauro inferiorem locum ob-
70쪽
tinuisse, tutius opinabimur cum Caesare Romam re
Fersum fuisse ij. Biennio post, Actiacum proelium consectum est, de quo superiori capite egimus; dein Octavianus ia'. 723
u. c.) bello cum Λntonio Λlexandriae ad finem perducto summa rerum politus est. Ab eo inde tempore usque ad annum 731 Agrippa bellicis curis vacuus suit. Τunc vero iterum gladium arripuit, et cum sexe
citu in Galliam prosectus tumultus, ibi inter Gallos et Celtas ortos, sedavit, unde in Hispaniam transiit 2ὶ,
IJ APP. de reb. III. cap. 25 7; Dio Ckss. Lib. XLIX. cap. 38, qui unus Agrippae in hoc hello meminit. 2 Dio C ss. Lib. LIV. eap. II. Mirum videri possit hic
duo populorum nomina sibi opponi, quibus vulgo eadem gens designari soleat. Vid. CLEsAn de bello Gall. Lib. I. cap. I. At saepissime κελxos et a Dione appellari, quos alii scriptores Germanos vocant, certum est. Vid. Lib. XXXVIII. cap. 35, Lib. LIII. cap. 12, 26. cet. Caeterum hac de re multa disputari possent. AMED. Tui EnnY quidem in Introd. ad Gallorum historiam probare conatus est, antiquissimos Galliae incolas fuisse Gallos, recentiori vero aetate Cimmerios sivi Cimbros, ejus dem originis, eam regionem invasisse, ita quidem ut, quamquam multis locis inter se commixti fuerint, illi sero meridionales, hi autem septentrionales Galliae regiones habitaverinti Nomen Celtarum, quod sylvarum ineolas significat, non totinationi, sed eonfoederatis quibusdam Galliae australis gentibus proprium fuit, unde pro universae nationis nomine Graeei Phocaeenses acceperunt. CL STRABO Lib. IV. pag. IS9. Hi autem Celtae, auctore Potivnio Lib. III. p. 191. Par. m. 1600 circa Narbonem, secundum DIOD. Sic. Lib. V. cap. 32. Supra Massiliam in mediterraneis regionibus inter Alpes et Pyrena-