장음표시 사용
71쪽
qua in regione graves seditiones Cantabri commoverant. Hace enim gens, montes septentrionales Hispanias incolens et vicini Astures, indoetus ferre jussa Romanorum il), ex quo Oetavianus rerum potitus erat, saepe jam a Romanis defecerant et multorum ducum imo Caesaris ipsius prudentiam sesellerant, donec tandem ab Agrippa in Romanorum potestatem redacti fuero i2J. Nimirum aφ. 725 a Statilio Τauro profligati iteruma'. 729 rebellavere, quamobrem Augustus contra eos prosectus erat, ipsoque aegrotante, ejus legati Antistius et T. Carisius eos non sine magno labore aegre subegerant 3ὶ. Sequenti anno multis Romanis militibus dolo occisis in libertatem se vindicare conati sunt; at hujus audaciae saevissimas poenas dederunt, L. Aemilio provinciae praeposito 43. Biennio post Astures Cantabri quo novam rebellionem moverunt, et a Furnio in servitutom rodacti sunt;
eum, teste AR1sTOTELE Gen. anim. Lib. II. cap. S. supra Iberiam habitarunt, ut adeo omnem regionem inter Liguriam, Garumnam nuvium, montes Arvernos et Oceanum tenuisse
videantur. Hoc nostro loco igitur per Celtas aut Cimbri illi, quo Belgae reserendi sunt, aut hi meridionales Galliae incolae videntur intelligendi: quod mihi quidem eo magis placet, quod Agrippam inde in Hispaniam transiisse legimus. 1 HORAT. Carm. Lib. II. Od. G. 2ὶ Unde ΗοaLTius Carm. Lib. III. Od. S. canit: Servit Nispanae vetus hostis orae, cantaber, sera domitus eatena. 3ὶ Dio CAss. Lib. LIII. eap. 25; ORos. Lib. VI. cap. 21. Dio CAs s. l. c. r. 2 9. Diuitiam by Goc gl
72쪽
pauci tamen xivi in Romanorum potestatem venerant;
cum plerique, libertatis spe amissa, sibimetipsi mortem consciverint iij.
Seditionis, cujus sedandae gratia noster in Hispaniam exercitum duxit, causa hujusmodi suit. Cantabri, qui superiori bello captivi Romam abducti fuerant, omnes una constituta nocte dominis suis intersectis patriam repetiere, ibique cum civibus suis, quos ad desectionem pellexerant, praesidia Romana adoriri e nati sunt. Ardua sane res erat illos homines, quibus nulla spes salutis, si capti larent, supererat, quique
ideo summa animorum contentione bellum gerebant, subigere. Praeterea nova calamitate Agrippa obrueb
tur; scilicet veterani, belli pertaesi, et hostes bellicosos veniaeque dandae ignaros resormidantes, Agrippae parere recusabant. At Agrippa huic quoqus adversae fortunae egregie restitit; et simul sortitudinem erga hostes, justitiam et constantem animum erga suos patefecit. Milites nempe, qui ad seditionem maxime proni fuerant, ignominia mulctavit; legionem, quae Λugusta Vocabatur, eo nomine indignam judieans, ita in posterum appellari Vetuit; reliquos partim minitando partim consolando ad officium reduxit. Sic illo discrimine remoto sortiter hostes aggressus est eosque subegit non sine multa hominum jactura; gentem, quae Romanis parere non poterat, saltem quot militari
73쪽
orant aetate, sere totam delevit; reliquos armis exuit, et sex montanis locis in campestros transtulit 1ὶ.Bis victoriis bellum istud prorsus exstinctum est, ut ab eo inde tempore Hispani quiete Romanorum imperium tulerint. Res sane triumpho digna; at Agri pa, cui satis erat gloriae, rempublicam gravi periculo liberasse, neque literas de suis rebus gestis ad S natum misit, nequo triumphum, ipsi Augusti jussu decretum, accepit, sed solita animi moderatione iterum recusavit 2ὶ. Iam in Orientali Imperii Romani parte arma gerentem eum videbimus, quippe felicissimo successu bellum in remota regione Bosporana, ad Cimmerium
Bosporum s Cassa) sita, obortum, consecit. Anno 738itorum in Asiam cum venisset, ei in Iudaea apud Herodem, quocum jam antea amicitias conjunxerat, aliquantum temporis morato, nunciatum est res novas in Bosporo Cimmerio molitum osso quemdam Scribonium. Regnum hujus regionis tenuerat Romanorum
auctoritate Asander, qui conjugem habebat Dynamin, filiam Pharnacis, neptim Mithridatis, s Ponti regis).
Huic cum regnum reliquisset maritus, eam uxorem duxit et solium rogale occupavit Scribonius et ipse perhibens se Mithridatis esse nepotem, necnon regnum
74쪽
ab Augusto sibi esse traditum. Agrippa Polemonem, Ponti regem, Romanorum socium fl), exercitum contra Bosporanos ducere jussit; ante hujus adventum vero Scribonium incolae, fraude cognita, jam inters cerant; ideo tamen Bosporani novas insidias metuentes, si Polemon regnum capesseret, ei nondum submissi sunt, quamvis uno proelio victi. Eam ob causam Agrippa interim in Ioniam prosectus, his rebus auditis, Sinopen navigavit, ubi Herodes cum magna classo ei auxilium tulit. Bosporani simulatque Agrippae adventum cognoverant, licet mari nondum trajecto, arma deposuere; et deinde ab Agrippa in deditionem recepti, signa, quae illi quondam sub Mithridate ceperant, reddidere. Agrippa Polemonem rogem constituit, Dynaminque conjugem ei dedit Augusti consensu 2). Triumphum, qui ob has res gestas ei decretus est, tertium recusavit, quod exemplum posteriores duces, sub Principum auspicio victoriis reportatis, secuti sunt 3 .
Vix Agrippa ex Oriento Romam anno 711 u. c. redierat, cum novi belli cauSa patriam relinquere coactus eSt. Pannonii enim, quibuscum annis T 19 et 720 bellum gestum suerat, gravem seditionem moVerant. Initio hiemis contra eos prosectus est, quem
75쪽
legimus hac opportunitato majori imperio ornatum, quam caeteroquin extra Italiam legati habere solerent. Pannonii statim ejus adventu attoniti arma deposuere si . Quod solo metu Agrippae factum esse ostendit iterum exoria rebellio anno sequenti post nostri mortem, quam rebellionem exstinxit Tiberius Caesar 2ὶ. An Agrippae militares laudes peculiari panegyrico colebratae fuerint non constat. Quosdam ad eam opinionem adduxit locus Horatii 33: Seriberis Vario fortis, et hostium Victor, Maeonii carminis alite,
Quam rem cunque feroae navibus aut equis Miles, te duce, gesserit. cet.
At assentimur viro doct. Aug. Weichert 4ὶ judicanti
non ex hoc loco constare do peculiari carmine in Agrippae laudem conscripto; Verosimile autem esse Varium de Agrippae rebus gestis multa cecinisse in Augusti panegyrico, quod Varium scripsisse versus 27 Epistolao 16 Libri IIIoratii, scholiaque ad hunc locum probare identur.
76쪽
0UID IN INTERXO REGIMIΝΕ REIPLBLICAE PRAESTITERIT M. AGRIPPA.
Iulium abfuit ut solis virtutibus bellicis Agrippa
contulerit ad imperium Augusti firmandum. Nimirum virum literarum omniumque paeis artium pertium non minus quietis temporibus eminere necesse erat cum rerum administratione, tum operibus, quorum multa adhuc supersunt. Dolendum autem est historicos pauca adeo de Agrippae variis in administratione reipublicae gestis memoriae prodidisse, cujus fortasse causa fuit, quod in pleris iuu honoribus collegam habuerit Augustum. Cum autem ex magistratuum in Agrippam collatorum numero patet, quanti eum secerit Augustus, tum constat, saepius ipsi in republica mandata fuisse gravissima negotia sine honoris titulo. Quo anno quemque magistratum gesserit vidimus Capito Primo. Iam singillatiin, quantum conjici sinit sontium inopia, Spectemus,
77쪽
quid prasestiterit noster et Romanorum populo et provinciis, quo tempore iis Sine bellico imperio praeserat.
Iam statim post pugnam Actiacam eum magna potentia ornatum videmus. Caesar enim cum multi milites Antonii ad ipsum transiissent, metuens ne utriusque exercitus copiae inter se tumultuarentur, eos separaVit
porro milites, qui adhuc stipendia faciebant, apud serotinuit, quibus spe divitiarum Aegyptiarum stimulatis, considere poterat; veteranos, qui stipendia emeriti orant, in Italiam misit. Ηοs, qui sese dimissos nullo
praemio dato indigne ferrent, ideo merito suspectos habebat Casesar, quamobrem Maecenatem Romam misit, praesectum administrandae Romae ct Italiae; verum huic, quod equestris ordinis homo osset, non videntur cito obsecuti esse milites. Ideo, alia quadam causas de qua non consta0 Agrippam paulo post in Italiam
misit, ut interesset administrationi. Dedit sei acqualem potestatem ac Maecenati, quippe literas, quas ad Senatum aliosve Scriberet, non Solum prius ut legerentiis permisit, sed et mandavit, ut sactis quas utiles j dicarent emendationibus in Senatu praelegerent; quod ut facere possent dedit iis Caesar suum sigillum sphynge ornatum l . Graves autem tumultus excitasse eo temporo videntur milites; cum, auctore Plutarcho 2ὶ, Agrippa, verosimiliter metuens, ne e turbis vetera-
78쪽
norum, si quem ducem novarum rerum cupidum nacti ossent, nova bella civilia oriri possent, lit0ras Octaviano identidem misit, eum enixe rogans ut Romam veniret, ubi res ipsius praesentiam in urbe dosiderarent. Octavianus, quem nuncii in Asia invenerant, idcirco Brundusium venit hieme anni 724, sed Romam non prosectus est cum jam ejus adventu in Italiam tumultus militum statim exstinctus esset. Post triginta
dies in Asiam redire potuit, ibique bello Λegyptiaco finem imposuit iij. Utrum interea praefectura Italiae
eontinuata fuerit Agrippae et Maecenati non constat. Quum autem Romae manserint usque ad Caesaris triumphalem reditum, Fidentur eadem auctoritate gavisi suisSe. Anno 733 non minus pleno imperio Italiae praefuisse Agrippa videtur. Augusto enim absente Romae turbae civiles creandorum consulum causa excitatae orant. Quum Scilicet Augustus consulatum eo anno accipere recusaret, et jam creatus esset omnium consensu M. Lollius, alterum consulatus honorem ambiere duo competitores Q. Lepidus et L. Silanus. Seditionem hancce quamvis solertia sua vix sedavisset Augustus sita ut Lepidus Consul crearetur), tamen intellexit quam periculosum esset, dum ipse non semper Bomae maneret, urbem ordinariis magistratibus relinqui, quippe qui omnem auctoritatem amisissent. Opus igitur
79쪽
orat peculiari moderatore, cui muneri maxime idoneum Agrippam merito judicabat; lite eo ipso tempore in Oriente morabatur, quo se post dissidia cum Marcello anno 731 contulerat. Cupiens autem rius imperio plus auctoritatis tribuere, impetravit ab eo Augustus ut uxorem suam Marcellam repudiaret, ejusque in locum ipsius filiam Iuliam in matrimonium duceret; Λgrippa Imperatoris jussu Romam venit ejusque man
Utrum vero Agrippa praefecturam urbis , quem magistratum, monente Maecenate, inter nova officia instituit Augustus s2ὶ, gesserit, an potius sine peculiari titulo Italiam administraverit, ambiguum videtur. Scriptores enim complures Messalam Corvinum primum praesectum urbi fuisse perhibent, eique post sex dierum magistratum Successisse Taurum Statilium 3 . Dio autem, licet Agrippam non disertis verbis praesectum
urbi nuncupet, tamen εν τῆς πόλεως δια
ei sustectum esse Statilium Τaurum dicit 4ὶ, neque Messalae Corvini ullam mentionem facit. Hujus autem breve admodum imperium facile latere potuit Dionem; vorum non ita accidere poluit, ut Agrippae, qui per quinque annos urbi praefuisset, obliviscerentur reliqui scriptores.
80쪽
Statuendum igitur xidetur, non ordinarii magistratus titulo, sed potestate extra ordinem tributa usum fuisse, cui sontentiae optime convenit Messalae dictum: inei-eilem esse potestatem il), nempe hoc tantum in novum magistratum cadere Posse. Utut est, Agrippa in administratione urbis Augusti spem nequaquam sesellit, imo egregie munere suo lanetus est. Nimirum turbarum reliquias exstinxit, quietemque Romae prorsus paravit, adeo ut Augusti absentiam vix sentirent cives 23. Solummodo quemdam tumultum excitavit creandus praesectus urbi seriarum Latinarum causa 3ὶ; lepide vero illis turbis obviam iit non celebrandis eo anno seriis Latinis. Porro Agrippa sacra Λegyptiaca, quae paullatim in urbem introduci
1 Eosga. Chron. l. c. 2ὶ Coronam muralem, qua in numis nonnullis ornatum videmus t vid. Thes. MoreII. Num. p. 491 et Haveream p. in fami l. Corn. et V s. p. 131 et 451 et hac opportunitate tributam esse credit La BLOND mstoira de Pse. etc. pag. 59. At cum ejusmodi praemium is acciperet, qui primus murum subiisset, inque oppidum hostium per vim escendis Set cvid. ΛυL. GELL. N. A. Lib. V. cap. 6; Liv. Lib. XXVI. cap. 48ὶ potius duco, Λgrippam eoronam illam propter praeclarum aliquod facinus per
bella externa consecutum eSSe.
3 me e minoribus magistratibus unus tempore liberae reipublieae jam habebatur, quando Consules et Praetores ab urbe abessent; nec abolitus est novo ordinario magistratu creato; sed tunc ad seriarum Latinarum tempus unice restrictus eSt. Vid. POMPON. n Lege Lib. II. I 33. Dis. de origine Juris; A. GELL. N. a. Lib. XIV. eap. S; TAciet. Ann. Lib. VI. esp. II. Diuiti Eoo by Cooste