Specimen historicoliterarum de m. Vipsani Agrippae in rempublicam Romanam meritis, ... in Academia LugdunoBatava ... Didericus van Lankeren Matthes Amstelaedamensis ...

발행: 1841년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

populo I rojano mulctam remi Serit, quippe quem Verosimile est levissima tantum culpa peccasse si . In Ioniam cum venissent, Iudaei, ibi habitantes, se injuria amici questi sunt, cum, spretis privilegiis, sibi a Romanis datis, diebus festis cogerentur se coram tribunalibus sistere, item militiae onera serro et tributa pendere, quibus impedirentur pecunias ad sacra Hierosolymae facienda mittere 23. Praeterea Judaeos accusaverant IoneS, quod civitatis jus in ipsorum regione usurpantes tamen Deos eosdem colero recusarent; quam criminationem repulere Iudaei privilegio citando, quo Antiochus cognomine Theos , Srria rex, nulla conditione imposita Ionicam civitatem ipsis tribuorat 3ὶ. Nicolaus Damasconus utramque causam Iudaeorum coram Agrippa et Herode defendit, amplaque oratione docuit Iudaeos merito queri do injuria

sibi illata, Agrippaeque auxilium enixe imploravit; qua Nicolai facundia permotus Λgrippa jussit concessa Iudaeis privilegia rite observari s 4). Paulo post tameti Iudaei, in Asia et Africa habitantes , civitate Graecarum urbium, ab antiquis regibus

conccsSa, a Graecis, qui POS accusabant pecuniam ex patria sua exportare, vexabantur auxiliumque Augusti

92쪽

imploravere; Romanos iis iterum auxilium tulisse, probant epistolae apud Iosephum, quarum duas Agrippa scripsit ad Archontas, Senatum populumque Ephesi et Cyrenaeorum il).Λd eadem tempora reserendum adhuc videtur Agrippam Berytum, Phoenices urbem, a Tryphone, Syriae rege, dirutam, instaurasse, duasque legiones ibi collocasse, et auxisse ejus civitatis ditionem f2ὶ.Τandem in insula Lesbo sibi invicem valedixere Agrippa et Herodes, qui in reguum suum rediit; Agrippa Romam prosectus silium Herodis Antipatrum secum

Quum autem proceribus in Romana republica viris non solum rerum administrandarum officia incumberent, verum etiam tenerentur Iudis populo Romano satisfacere, Semper panem et Greenses anaeis optanti, eximie his muneribus Agrippa popularem favorem meruit.

Nimirum multi ludi ab ipso dati commemorantur. Jam anno 714 Praeturam gerens Apollinares ludos exhibuit, qui splendido prorsus modo celebrati sunt. Scilicet praeter alia Circenses biduo praebuit; nobiles pueri magnifico ludum Τrdanum exhibuere; in venatione, quam populo dedit, Viri equestris ordinis certamina

cum seris ediderunt . .

93쪽

Anno 721 aedilitatem gessit, quem magistratum eo tempore nequaquam Romani ambire solebant; plenimoum antea magnis sumtibus ludos splendidos populo claront, hinc illius gratiam sibi conciliabant, coque modo facito honorem praeturae, consulatus Cet. Consequebantur. Augusti vero aetate populi suffragia cum Ρarvi essent ponderis, munere tantis sumtibus gravato Demo fungi cupiebat. At Agrippa non nisi populi salutem respiciens, quamquam populari aura non india geret, quippe eonsulatu jam gesto, ultro Aodilitatemst copii, multumque in populi gratiam secit. Primum eo nomino ludos magnificos omnisque generis edidit, quibus et filii senatorum Τrriam equestri certamino luserunt, et per sexaginta dies varia spectacula exhi

bita sunt l .

Balnearum usus apud populum Romanum frequentissimus orat, tam utilitatis quam voluptatis causa. Divites balnea privata in aedibus suis habebant; at populus balneis publicis uteretur necesse erat et quadrantem Sive quartam assis partem solvere debebat,

quoties iis uti cupiebat 2 . Iam Agrippa centum otseptuaginta balnea gratuita per totum annum populo tam viris quam mulieribus dedit 3j. Similia commoda

94쪽

ut in laturum quoque p0pulo darentur curavit Λgrippa, eum testamento balnea legaverit ut gratuitis iis uterentur cives ij. Tonsores item in usum publicum conduxit, quoties ludi celebrarontur. Oleum ot sal populo distribuit; tandem tesseros 2ὶ multas in theatro desuper inter Spectatores projecit, quibus huic pecunia, illi Vestis, alii aliud quid obvonio bat; alias item multas merces in medium proposuit, diripiendasque Vulgo concessit 33. Ludi Actiaci propter victoriam de Antonio reportatam instituti, primum anno T26 celebrati sunt, auspiciis Λgrippae et Caesaris; hi quoquo magnificis sumtibus,

sive utriusque sive unius Caesaris, exhibiti sunt, pe quo aliquot dies spectacula varia edita, neque into missa sunt propter Valetudinem Caesaris, cujus aegrotantis partes Λgrippa susceperit 4). Anno 73S Λgrippa

iterum ludos quinquennales celebravit, sed jam integris suis sumtibus; tunc enim fuerat adoptatus in collegium quindecimvirorum Sacris faciendis, quibus cura ludorum illorum vicissim incumbebat 5ὶ. Fortasse etiam eo nomine ludis saecularibus, qui superiori anno

celebrati sunt, interfuit 6 .

95쪽

Soquitur ut de operibus in usum publicum, quaecum urbs tum Imperium Romanum Agrippae debuero, quaedam dicamus, quantum id artis aedificandi minus peritis licet.

Inter caetera minoris momenti eminet, quantum lenta solent inter viburna cupressi, monumentum praestantissimi im artis architectonicae, quod adhuc servatum est. Nomen ei impositum Pantheon cujus derivatio multis dubitationibus ansam dedit. Ipse Dio dubitasse videtur num inde nomen habeat quod compluribus Diis consecratum fuerit, an Vero ob rotundam larmam coeli convexum imitantem 1 . Omnium Deorum templum suisse credamus non oportet, cum Plinius 2ὶ expresso moneat illud Iovi Vltori sacrum fuisse. Inveniuntur autem ad hunc ipsum diem octo Iocul monta sive loca statuis destinata, quarum memorantur Martis et Veneris ot C. Iulii Caesaris 3 . Do cotoris nihil constat. Potius igitur duco Παἶθειον, dictum esse pro πανυ θεῖον, illudque nomen accepisso a divina operis praestantia, cum θειος pro rotundo nusquam

reperiatu r.

Ex verbis Dionis, qui ad annum 729 monet Agrippam Pantheum perfecisse perperam opinati sunt quidam interpretes 4ὶ, aliis auspiciis coeptum

96쪽

suisso illud opus, Agrippam ultimam tantum manum apposuisse; sed res dubio carere videtur ob inscriptionem , quae adhuc in frontispicio legitur: M. Agrippa L. F. cons. tertium feeit, et locum Plinii il) Pantheum

ab Agrippa faetum. Cum autem consulatus tertius in annum 727 incidat, Optime in concordiam rediguntur scriptores, si statuamus intra tres annos aedificatum suisse, quod sane pro operis magnitudine non longum temporis spatium est.

Quaeritur porro quam partem in perficiendo opere ipse Agrippa gesserit. Praeterquam quod ipsius suIntibus aedificium constructum fuerit 2), verosimile est ipsum quoque artificis operam adhibuisse; etenim licet non diserte de peritia Agrippae architectonica loquantur auctores, tamen ubivis legimus ab Agrippa Panthoum factum esse; quodsi alii artifices operam

dedissent construendo aedificio tantae praestantiae, Plinius saltem eos nominasset; hic Vero praeter nostrum neminem eorum, qui illud elabor erint, memoriao prodidit, nisi Diogenem Atheniensem, qui Caryatidibus ot signis in Iastigio magnam laudem meruit 3 . De forma aedificii, quod hodie adhuc sere integrum

servatur, jam videamus. Constat illud ex rotundo templo tecto convexo praedito, cui addita est porticus octo columnis et fastigio ornata. At vel primus aedi-

97쪽

ficii adspectus non arcte cohaerere docet duas illas structurae partesi tum quoque parietes porticus non in unum coalescunt; sed tantum inserti sunt muris rotundi aedificii. Sunt etiam inter architectonices artis

peritos, qui porticus elegantiam majorem ducant quam reliqui operis l . Ufut est, porticus fastigio nomen

Agrippae prae se serente et vigento apud omnes veteres traditione de templo ab Agrippa structo, cujus templi etiam idem genus architecturae est atque the marum, nulla causa apparet cur ab opinione prius omissa recedamus i 2 . Λdscensus ad porticum patebat septem gradibus marmoris albi, quorum propter Solum exaggeratum non nisi duo supersunt, qui ipsi undecim gradibus urbis solo

sunt inferiores 3). Columnae Corinthiaci generis ex marmore Aegyptiaco grauito rubro et susco sunt,

plus quam XXXVI pedes altae, IVA pedum diametro,

quarum una ex uno solido lapide constat. Earum coronae ex marmore albo ob praestantiam usque laudatae ad hunc ipsum diem architecturae studiosis tanquam summae artis exemplaria proponuntur. Praetur eas columnas in fronte positas, porticus fastigium etiam sustentatur Octo columnis, quarum in utroque

98쪽

latero tres sunt, in medio quatuor. Ornatur porro porticus pulcherrimo illo fastigio, in cuius Zophoro inscriptio memorata legitur, nec non in epistylio alia, de qua mox. Prior illa aeneis literis olim constabat, quibus tractu temporis delapsis non nisi vestigia mammori impressa mansere. Fastigio olim etiam anaglyphaerant ex aere inaurato. Viri clar. Nibby, Λrch. Pros. Univ. Bom., conjectura est Gigantomachiam iis emblematibus expressam suisse, quoniam Iovi Vltori dicatum erat templum. Fastigium etiam statuis ornatum suit, in medio Iovis quadrigae insidentis, in lateribus fortasse Martis et Veneris 1 . Lacunar constructum ex aeneis trabibus, parietes latericii retecti sunt marmoreis to lis, quibus incrustata emblemata sacrificiorum supellectilis, variaque ornamenta. Ad dextram sinistramque partem Valvarum ingentium, per quas transitus patet e porticu in arcam, sunt duo loculamenta, quibus olim

testo Diono 2ὶ statuao ingentes Λugusti et Agrippae

inerant. Ipsae valvae ex aere Corinthio factae et inauratae; dubitatur num illas quae jam habentur ea dem sint quas Agrippa posuerit.

Interior area magnifico adspectu eminet. Pavimentum est lithostrotum, constans ex tribus lapidum g i De hae Veneris imagine hoe memorabile traditur ejus

auribus insertum nobilem illum unionem fuisse, quem Cle patra ebibere voluerat in duas partes dissectum. Vid. incnos. Sat. Lib. II. eap. 13. Piare. Hist. Nat. Lib. IX. A M. 23 l. S. Diuitigoo by Cooste

99쪽

neribus, marmore, porphyrite et ophite. Τestudo templi laqueata inauratis signis praedita nullam senestram habet, nisi unum in medio positum soramen circulari forma XXVII pedum diametro aeneis inauratis trabibus . sultum, cui suberat in pavimento impluvium ad imbres excipiendos, unde liquet vitri usum eo aevo B mae penitus ignotum fuisse; quare a quibusdam hypaethron dicitur iij. Parietibus insunt nunc etiam sex sacella et magnum loculamentum, iangula duabus columnis Corinthiacis ornata, in quarum interstitiis is lasso olim fuero Caryatides aeneae, quae opera laudantur apud Plinium i 2 i. Supra eas albis marmoreis tabulis incrustati parietes. Arao insunt adhuc octo marmoratae, quae Septimio Severo tribuuntur, perindo ac tabulae marmoreae interstitiis columnarum incru

Memoratu dignum est, quo pacto per tot saeculorum cursum et urbis Romae devastationes adeo paene integrum hoc monumentum ad nostra usque tempora duraverit. Primam cladem accepit ex memorabili illo incendio quod a. u. S33 imperante Τito urbem vast

IJ Vid. Vietas v. Lib. III. eap. I. OL. BORR. l. s. l.

100쪽

xit l . Rostituore cum Hadrianus et Antoninus Piustum etiam inprimis vetustatis causa A. Ch. 202 Severus et Caracalla, ut liquet ex inscriptionibus in duabus fasciis fastigii, quae sic audiunt:

p. Caes. L. Septimius. See erus.' Pius. Pertinax. Ir bie . adiabenicus. Parthieus. Marimus. Ponti eae. mam Trib. Potest X. Imp. XI. Cos. III. P. P. procos. et Imp. Caes. M. Aurelius. Antoninus. Pius. fetis. augis

Dib. Potest. V. cos. Proeos. Pantheum. vetustate. corrumtum. cum. Omni. cultu. restituerunt i 2 .

Christiana religione ab Imperatoribus recepta, anno 391 jussu Theodosii clausum est Pantheon, sicut omia ethnicorum delubra, sed vastationem non expertum est. Anno demum 608 Bonifacius IV Episcopus R manus a Phoca impetravit ut religioni Christianae dic retur dedicavitque Mariase Dei parae et omnibus Christi martyribus 3ὶ, unde nomen hodieque habet S. Maria Rotunda sive S. Maria ad Martyres. Ornamentis aedificii primus manus admovere ausus est Constantius II

1 Dio C ss. Lib. LXVI. cap. 24. 2ὶ Nisau Itinerario di Roma. pag. 373; BART. MARL. l. l. pag. IN. 3ὶ Quod patet ex inscriptione ad valvas, quae ita audit IPantheon asdificium toto terrarum orbe celeberrimum ab Agrippa Augusti genero impie Jovi ceterisque mendaeibus Diis a Bou facio IV. Pontiflee Demarae et S. S. Christi Martyribus pie

dicatum Urbantis VIII Pont. Maae. binis ad eampani aeris usum turribus eaeornavit et nova eontignatione muniuit anno dominῶNDCXXXII. Pont. IX Vid. DON T. Lib. III. in TuEs. GRAE -Τorn. III. pag. 756.

SEARCH

MENU NAVIGATION